LECTIO MAGNA

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 17 Iun, 2005 16.49

Mercurius Luciae s.

Idem tibi responderim, o Lucia, quod Marcus dixit, addito autem, quod in nuntio nr. 3211. Iuliae dixissem. Ceteroquin post disputationes illas de operibus diversis agitatas non semper nos in sententia nostra perseveraturos esse spero; immo et ego, postquam cum Iulia de opere illo Erasmiano disputavimus, mehercle librum illum ex bibliotheca mea erui ac capita nonnulla de eo perlegi, scire volens, utrum Iulia verba veritatis loquuta esset an non! :D Vale ac valete. Budapestini, d. XV. Kal. Iul.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Tiberis on Sat 18 Iun, 2005 22.22

Tiberis amicis suis litterarum peritissimis s.d.p.

„parcus librorum cultor et infrequens“ nonnullos dies insumpsi in litteris Romanis memoria repetendis,quas equidem – dico aperte - in tot negotiis cotidianis nimis saepe neglexissem.sed , cum libros auctorum classicorum pervolutarem,cumque cogitarem, quem quodque opus locum haberet, magis magisque animi mei iudicium comprobatum videbam numerum operum eligendorum minuendum esse, si ea ex ordine enumerare vellem. alioquin enim difficile sit iudicare, quid cuique praeferendum sit. qua re mihi visum est non plus VI opera indice meo cohiberi, quamvis timeam, ne isto mediocri florilegio proposito nimis incultus atque illitteratus vobis videar.
ecce opera, quae mihi gratissima sunt:
I. Vergilii Maronis ecloga prima, quae non sine causa veluti alpha et omega institutionis Latinae per multa saecula intellegebatur. in hoc idyllio, quod dicitur, fortuna humana quasi in nucleo inclusa esse videtur.
II. Sallustii Crispi coniuratio Catilinae. nam quis est, quin Sallustii , „rerum Romanarum florentissimi auctoris“, gravitatem ac brevitatem plurimi aestimet ? habet suum quodque verbum pondus omni vana sententia omissa. summa cum arte dicendi de statu ac discrimine rei publicae Romanae narratur.
III. Horatii Flacci carmen II,3. vitam nostram, qua frui debemus aequa mente servata, fluxam et fragilem esse quis umquam cum gravioribus verbis tum pulchrioribus imaginibus usus nos admonuit?
IV. Vergili Maronis Aeneis. in litteris Latinis eligendis neminem fere esse puto, quin grande hoc carmen dignum existimet, quod inter primos locum habeat, quamvis , ut opus imperfectum, nonnulla ex parte non tantum vigoris ac gravitatis habere videatur quantum in ceteris .
V. Ovidii Nasonis Tristium I,3 .in hac elegia legenda iam accidisse confiteor, ut ex meis quoque oculis gutta lapsa sit. carmen eheu tristissimum !
VI.Valerii Catulli carmen 39 . semper summam voluptatem capio in hoc carmine iucundissimo ac facetissimo legendo. Egnatium Hispanum dentes suos loto bibendo curare res satis ridicula est !

valete. :)
a.d.XIV.Kal.Iul.[/quote]
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 19 Iun, 2005 2.43

Mercurius Tiberi s. d.

Maxima cum consolatione, o Tiberis, tuum nuntium legebam, praecipue quod plura eorum, quae enumerasti, etiam in mea serie reperiuntur! Ecce, pro memoria, versus primi illius eclogae Vergilianae, quae et tibi et mihi gratissima est:

Tityre, tu patulae recubans sub tegmine fagi
silvestrem tenui Musam meditaris avena;
nos patriae finis et dulcia linquimus arva.
nos patriam fugimus; tu, Tityre, lentus in umbra
formosam resonare doces Amaryllida silvas.

O verba pulcherrima tristissimaque! :cry:

Valete. Budapestini, d. XIII. Kal. Iul.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Tiberis on Sol 19 Iun, 2005 13.34

Tiberis Mercurio s.d.p.
Ex imo corde tibi assentior, o Mercuri. haec enim gemma de thesauro litterarum Latinarum pretiosissima mihi est , quae miro ac mirifico modo imos sensus moveat, quae pectora permulceat, qua legenda cor conquiescat. quam si licet comparari cum arte musica, equidem in hac prima ecloga legenda aeque commoveor atque in sublimi quodam musicae cameratae modulamine audiendo, cui generi artis musicae illas eclogas parissumas esse censeo, cum Aeneidem ipsam, si fas est, cum grandi symphoniarum genere comparare velim.
libentissime tecum, mi Mercuri, disserere vellem de hac ecloga interpretanda, sed nescio an sit melius , si ea in posteriorem diem differamus.nam multum absit, ut talibus colloquiis interpositis ludum lectionis interpellare videar.
vale. :)
XIII.Kal.Iul.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 19 Iun, 2005 23.55

Mercurius Tiberi s. d.

De ecloga illa, amice, cum te eo libentius colloquar, quo doctioribus ac elegantioribus verbis illam in nuntio tuo proximo laudasti. Cum vero et aetate et doctrina et sapientia me maior sis, primum tu, o Tiberis, de illo carmine immortali dissere! Vale. Budapestini, d. XII. Kal. Iul.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby soter on Ven 24 Iun, 2005 15.09

Soter optimo Amico Mercurio et clarissimis Amicis Sodalibusque s.p.d.

Libenter, carissime mi Amice Mercuri, accepi tuum nuntium privatum, quo me hortatus es ad exhibenda opera Latine scripta mihi gratissima : magnas gratias tibi ago pro tua optima invitatione.
Confiteor hanc operum electionem mihi perarduam fuisse : mihi quidam visum est quasi impium facinus designare solum decem opera et reicere alia, quae mihi pariter grata sunt !
Hactenus! « Ludus est », sicut sapienter, ut solet, doctissimus Marcus Favonius in hoc colloquio nuper dixit !
Ecce, denique, decem opera illa, quae mihi maxime grata sunt et quae enumero, nulla regula adhibita, nec amoris nec studii:

I - Publius Vergilius Maro : Georgicon libri IV
Maronem, nondum plane ‘aulicum’ sicut Poëtam Aeneidos, “dulcis
alebat Parthenopeâ€
Last edited by soter on Mart 31 Ian, 2006 23.52, edited 2 times in total.
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 24 Iun, 2005 17.18

Mercurius soteri s. d. p.

Gratias ago tibi maximas, amice, quod verbis disertissimis, quae libentissime perlegi, nobis ostendisti, quae opera tibi tamquam horti Latini carissimi flores videantur. Nunc unum e decem operibus a te propositis elegerim, scilicet collectionem epistolarum Tullianarum, quae epistolae et vere maximi momenti sunt (quippe in quibus magna vis verborum expressionumque non tam litterariorum quam cotidianorum, ne dicam vulgarium reperiuntur), et nobis, qui nuntios saepissime Latine scribimus, utillimae sunt, quibus legendis in arte epistolarum scribendarum aliquantum procedamus. :D Vale ac valete. Budapestini, d. VIII. Kal. Iul.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby soter on Ven 24 Iun, 2005 23.24

Soter mercurio s.

Magnas gratias tibi ago, amice, pro benevolissimis verbis, quibus salutavisti Opera Latine scripta mihi gratissima, quae nuper enumeravi.
Spero, ut verum dicam, post tuum plausum ad UNUM ex decem operibus, quae proposui, sortem reliquorum decem Operum, quae ostendi, non iam indicatum iri et optimorum Sodalium suffragium non motum iri tua auctoritate !!! :) :)
Rursus tuam indefessam industriam laudo, amice, et spero tibi gratam venturam esse meam benevolentiam amicam !
Nostro “Ludoâ€
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 30 Iun, 2005 19.06

Mercurius sodalibus s. d.

Hodie esset dies ultima, qua sua quisque opera decem sibi carissima enumerare possit: sed, ne nimium severus videar, tempus commendandorum operum una septimana prolongo. Venite, venite, ac ludite! :D
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Tiberis on Ven 01 Iul, 2005 1.49

Tiberis omnibus sodalibus s.d.
equidem, quamvis ea de causa, quam supra dixeram, non plus VI operum mihi gratissimorum proposuerim, tamen, ne unus sim, cuius index tam brevis sit, quattuor reliqua addere velim, scilicet sine certo ordine, praesertim cum appareat plurimorum non interesse, qui cuique operi locus tribuatur.
ecce index cum operibus additis (VII-X):
I. Vergilii Maronis ecloga prima, quae non sine causa veluti alpha et omega institutionis Latinae per multa saecula intellegebatur. in hoc idyllio, quod dicitur, fortuna humana quasi in nucleo inclusa esse videtur.
II. Sallustii Crispi coniuratio Catilinae. nam quis est, quin Sallustii , „rerum Romanarum florentissimi auctoris“, gravitatem ac brevitatem plurimi aestimet ? habet suum quodque verbum pondus omni vana sententia omissa. summa cum arte dicendi de statu ac discrimine rei publicae Romanae narratur.
III. Horatii Flacci carmen II,3. vitam nostram, qua frui debemus aequa mente servata, fluxam et fragilem esse quis umquam cum gravioribus verbis tum pulchrioribus imaginibus usus nos admonuit?
IV. Vergili Maronis Aeneis. in litteris Latinis eligendis neminem fere esse puto, quin grande hoc carmen dignum existimet, quod inter primos locum habeat, quamvis , ut opus imperfectum, nonnulla ex parte non tantum vigoris ac gravitatis habere videatur quantum in ceteris .
V. Ovidii Nasonis Tristium I,3 .in hac elegia legenda iam accidisse confiteor, ut ex meis quoque oculis gutta lapsa sit. carmen eheu tristissimum !
VI.Valerii Catulli carmen 39 . semper summam voluptatem capio in hoc carmine iucundissimo ac facetissimo legendo. Egnatium Hispanum dentes suos loto bibendo curare res satis ridicula est !

VII: Corneli Taciti Annalium libri, propter gravitatem eius et artem dicendi, deinde quod sensus ac motus animi eorum, de quibus scripsit,luculenter expresserit, quamvis illud "sine ira et studio" nonnumquam neglexisse videatur;
VIII: Auli Gellii Noctes Atticae, ut thesaurum et rerum memorabilium et adnotationum ad sermonem aut sensum verborum spectantium;
IX: Tulli Ciceronis orationes IV,quas in Catilinam habuerit: quas orationes quasi partem pro toto orationum Ciceronianarum corpore elegi; in quibus legendis sive audiendis tamen de mente ac ratione Ciceronis plura cognoscere possumus quam in ceteris;
X: Elogia Scipionum: quae quamvis certo careant auctore, tamen in indice meo constituendo omittere nolo. quae vere digna mihi esse videntur, quae veluti "matrem inscriptionum" appelles."moribus antiquis res stat Romana virisque": quorum equidem verborum semper memor sum, cum illud aevi prisci testimonium repeto.
valete. :)
Kal.Iul.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

De lectione magna

Emitteby Herimannus on Merc 06 Iul, 2005 1.38

Herimannus dilectis sodalibus redivivus salutem plurimam dicit.

Dilatione a Mercurio benevole concessa fruar, cum de operibus Latinis agatur. Iam heri conatus sum nuntium eadem sera hora mittere, sed me computatrum (non! imperitia mea) fefellit, ergo litteras sine ullo remedio perdidi. Nunc partim rescribam, memoriae confidens.

Opera dilectissima mihi diu cogitanti visa sunt:

Vergilii Ecloga I

Animum meum movet haec opera, quam adulescens legi et converti: prima mihi Latina poësis. Ibi multa inveniuntur: desiderium patriae, amor vitae agrestis, maestum vale ... necnon Italicum vitium “commendationisâ€
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Gastón on Merc 06 Iul, 2005 13.06

Gastón Mercurio ceterisque s.p.d.

Gratias tibi ago pro nuntio tuo privato, quo me invitas ad seriem operarum Latine scriptarum mihi gratissimarum ferendam. Non erit mihi, qui decem operas Latine scriptas adhuc non legi :oops:, facile haec seriem conficere. Hac de causa, ignosce mihi si quinque tantum operas mea in serie proponam:

I. Titi Livii Ab Urbe Condita. Miror quod civitas fuit, quae tanta per saecula stare et suam historiam hoc modo narrare possuit.

II. Iuli Caesaris Comentariorum De Bello Gallico Liber I-VII, opera eleganter scripta atque facilis lectu tironibus, quae nobis atrocitates belli depingit et monstra homines communes scelera horribilia facere atque iustificare posse.

II. Caroli Linnaei Philosophia Botanica, opera in qua omnem scientam botanicam suo saeculo coniunxit.

IV. Ciceronis orationes in Catilinam. Triste est comparare orationes antiquas cum iis quas homines politici nunc pronuntiant.

V. Gesta romanorum. Haec collectio fabularum perfacilis est lectu tironibus et demonstrat quid fas et nefas medio aevo esset.

Valete!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 06 Iul, 2005 20.50

Mercurius sodalibus, imprimis vero Herimanno ac Gastoni s. d. p.

Si mihi edicendum esset, quanto cum gaudio vidissem series duas novas a vobis, Herimanne ac Gaston, in hoc certamen operum Latinorum emissas, si hoc, inquam, gaudium mihi verbis esset exprimendum, ne ubertas Liviana quidem ad id sufficeret. :D Mi Herimanne, Augustinum illum etiam in tua legione stipendiari :D hilarissimo animo intellexi; opus enim illud vere maximo auxilio hominibus est, ut sensum vitae inveniant. Mi Gaston, saepe de illo opere "Gesta Romanorum" inscripto iam prius audivi, sed rubore perfusus tibi confiteor illud a me non perlectum. Viso autem tuo nuntio nil mora in bibliothecam Latinam interretialem me contuli, ubi postquam textum operis reperi, maxima cum voluptate nonnullas fabulas ex illa collectione percurrebam. Certe, haud scio an non ego sim primus, qui illa Gesta Romanorum cum Fabulis noctium mille et unius comparaverim! Haec mihi placuit valde: http://www.thelatinlibrary.com/gestarom.html#perfect Valete! Budapestini, sub Iove mobili ac mutabili, prid. Non. Iul.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Ericus Palmén on Ven 08 Iul, 2005 0.36

Ericus Palmén Mercurio Hungarico s.p.d.
Tibi gratias ago, quod tempus commendandorum operum pridie Kalendas Iulias una septimana prolongasti; quo fit, ut ego quoque nunc – vesperi Nonarum Iuliarum – paulo ante ”lineam letalem” (<-- Angl. ’dead line’) ceteris occupationibus meis eripere me possim meumque indicem exarare:
1. Inter lepidissima opera litterarum Romanarum commemoraverim quasdam comoedias T. Maccii Plauti., praecipue eam, quae inscribitur ’Menaechmi’. In ea auctor simili usus est argumento, ac postea William Shakespeare in opere suo ’Comedy of Errors’; sed protinus dixerim comoediam Plautinam structura simpliciorem et concinniorem Shakespearianae praestare. Personae principales sunt fratres gemini adeo inter se similes, ut ne a matre quidem internoscantur, Sosicles et Menaechmus. Hic Syracusis cum patre mercatore Tarentum nave vectus in multitudine hominum ab eo aberrat ac denique ab alio mercatore Epidamnum transportatur; pater autem morbo implicitus moritur. Avus puerorum, postquam cognovit ea, quae Tarenti acciderunt, nomen eius pueri, qui domi mansit, mutat: e Sosicle Menaechmum facit. Multis annis post, cum ambo pueri iam adoleverunt, Sosicles, qui nunc Menaechmus vocatur, ad fratrem quaerendum proficiscitur. Oras maris Hadriani circumnavigans tandem casu Epidamnum advenit, ubi amicis fratris sui occurrit. Similitudo fratrum varios errores ridiculos efficit; inter alia uxor fratris, ob adulterium mariti irata, Sosiclem vehementissime obiurgat. Tandem fratres inter se conveniunt et recognoscunt Omnia, quae Menaechmus Epidamni possidet – quin etiam uxorem iracundam – vendere statuunt ac Syracusas reverti.
2. Admodum lepidae ac faciles intellectu sunt etiam fabulae Phaedri, quarum naturam auctor ipse declarat in prologo primi libri his versibus: ”Duplex libelli dos est: quod risum movet, et quod prudenti vitam consilio monet.” Unum e potissimis consiliis Phaedri videtur esse id, quod expressit versu ”Contra potentes nemo est munitus satis” E.g. de lupo et agno, qui siti compulsi ad eundem rivum venerant, ”propter illos scripta est homines fabula, qui fictis causis innocentes opprimunt.” Pariter ”numquam est fidelis cum potente societas”, ut testatur fabella de vacca et capella et ove, quae cum leone venatum proficiscuntur. Praeda capta et in partes divisa leo, rex animalium, dicit: ”Ego primam tollo nomine hoc quia rex cluo; secundam, quia sum consors, tribuetis mihi; tum, quia plus valeo, me sequetur tertia; malo adficietur si quis quartam tetigerit.” Etiam multas alias sententias in fabulis Phaedri invenies, e.g. ”Humiles laborant, ubi potentes dissident” et ”Successus ad perniciem multos devocat”.
3. Tertio loco posuerim Horati ’Artem poeticam’ sive ’Epistulam ad Pisones’. Eximia enim praecepta Horatius non solum carmina, sed etiam quidvis aliud scribere meditantibus dat simul suadens, ut omnia absurda vitent. E numerosis versibus ’alatis’, qui hoc opere continentur, commemorentur hi: 1) ”In vitium ducit culpae fuga, si caret arte”, 2) ”Parturiunt montes, nascetur ridiculus mus”, 3) ”Scribendi recte sapere est et principium et fons. Rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae, verbaque provisam rem non invita sequentur” (ultimo horum trium versuum poetice repetitur Catonis clarissimum praeceptum ”Rem tene, verba sequentur”), 4) ”Indignor, quandoque bonus dormitat Homerus; verum operi longo fas est obrepere somnum”, 5) ”Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci”, 6) ”Invitum qui servat, idem facit occidenti.”
4. Sequitur T. Lucretius Carus, qui in opere sex librorum ’De rerum natura’ inscripto lectoribus suis praesertim haec sex persuadere studet: 1) omnia e simplicibus rerum primordiis sive atomis constare, atque universas res multiplices, quas atomi per clinamen effecerint, suo tempore rursus dissolvi, 2) deos in intermundiis quietam agere vitam minimeque hominibus providere neque quicquam creavisse, 3) religionem non modo inutilem, sed etiam perniciosam esse, 4) mortem timeri non oportere, quia ea non solum corpus, sed etiam anima et animus dissolvantur, ut materiam praebeant animantibus postea nascituris, 5) universa bona, quibus homini vere opus sit, facile conquiri posse, 6) ope doctrinae Epicureae dolorem quoque sine nimia difficultate tolerari posse.
5. Opera Vergili, praesertim ’Aeneidem’, epos nationale Romanorum, minime praeterire possum. Quasdam partes eius – e.g. historiam equi lignei, quae secundo libro continetur, totum quartum librum, in quo amor inter Aeneam et Didoneum et exardescit et huic perniciei est – iam adulescens summa animi attentione perlegi, itemque sextum librum, in quo Aeneas post varias vices ad inferos degressus inter alia patre Anchisa duce futuros viros illustres Romanos cognoscit. In Aeneide id quoque notari debet, quod poeta morte imminente nullam habens occasionem ultimae manus operi imponendae id deleri iussit, ac tantummodo Augusti opera effectum est, ut mortuo Vergilio Aeneis nihilo minus in lucem proferretur.
6. Praecipua mentione dignum est T.Livii opus historicum ’Ab urbe condita’, quo, ut ipse in praefatione ait, ”a primordio urbis res populi Romani” descripsit. Neque tamen solummodo enumerare res gestas studet, sed passim ostendit Ciceronem haud iniuria historiam magistram vitae iudicasse, id est docet historiam civibus Romanis varia praebere exempla, et splendida et lugubria. Quondam, ut ait in fine praefationis, ”quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat; nuper divitiae avaritiam et abundantes voluptates desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia invexere.” Ita Livius laudatorem temporis acti se praestat.
7. E Ciceronis operibus mihi fortasse plurimum placent opuscula philosophica ’Cato Maior de senectute’ et ’Laelius de amicitia’, quorum illud optime demonstrat senectutem variarum rerum falso accusari: quod a rebus gerendis abstrahat, quod memoriam minuat, quod voluptatibus careat, et quod appropinquante morte tristis fiat. Testimonia profert Cicero complura de his rebus dicta aut omnino fundamentis carere aut rumoribus aucta esse. Denique loquacitatem solam esse rem, quae senectuti iure vitio tribui possit. De amicitia disserens Laelius praecipue monet eam legem sanciendam esse, ”ut neque rogemus res turpes nec faciamus rogati; turpis enim excusatio est et minime accipienda cum in ceteris peccatis tum si quis contra rem publicam se amici causa fecisse fateatur”.
8. Ex operibus P.Cornelii Taciti plurimum me affecit ’Germania’, libellus quadraginta sex capitulorum. Hunc quicumque perlegerit, facie animadvertet Tacitum non solum ethnographico et geographico studio captum Germanos sibi describendos suscepisse. Monet auctor Romanos saeculorum decursu de Germanis specie quidem saepe triumphasse, sed revera numquam eos devicisse. Summam esse virtutem bellicam Germanorum; et corporis robore et animi vigore eos eminere. Praeterea apud Germanos plus valere bonos mores quam alibi bonas leges, neque ibi corrumpere et corrumpi saeculum vocari. Haec dicens Tacitus de civitate Romana suae aetatis videtur cogitasse, ubi eaedem res longe aliter se haberent – quin etiam oblique timorem suum expressisse, ne Germani vigentes aliquando Romanis luxuria corruptis perniciei forent. Vix aliter accipi possunt verba, quibus capitulum tricesimum tertium concluditur: ”Maneat, quaeso, duretque gentibus, si non amior nostri, at certe odium sui, quando urgentibus imperii fatis nihil iam praestare fortuna maius potest quam hostium discordiam.” Discordes igitur inter se esse gentes Germanorum; hac discordia Romanos uti oportere, ut periculum ab iis imminens avertant.
9. Opus Quintiliani ’Institutio oratoria’ a prioribus operibus ad idem argumentum pertinentibus eo differt, quod auctor evolutionem oratoris futuri prope inde a cunis sequitur monens eum iam, antequam scholam ineat, bene educari oportere. Nobis vivae Latinitati studentibus praecipuae operae pretium est ea legere, quae Quintilianus in initio decimi libri de vi dicendi disserit: ”ad quam scribendo plus an legendo an dicendo conferatur, solere quaeri scio. Quod esset diligentius nobis examinandum, si qualibet earum possemus una esse contenti; verum ita sunt inter se conexa et indiscreta omnia, ut, si quid ex his defuerit, frustra sit in ceteris laboratum”. Ne nobis quidem sufficit scripta Latina legere posse; etiam ipsi scribamus oportet atque in dicendo nos exerceamus, dum paullatim extemporalem loquendi facilitatem assequamur, quam egregie examinando Quintilianus librum decimum operis sui concludit.
10. Denique unum locum reservavi posteriori Latinitati. Huius pro specimine cedant ’Epistolae obscurorum virorum’, quae documenta sunt dissensionum ineunte saeculo sexto decimo inter scholasticos et humanistas ortarum. In iis humanistae velut scholasticorum austero vestitu induti omnia ab his dicta in risum vertere volunt. In epistolis magister Ortvinus Gratius ”Coloniae Agrippinae bonas litteras docens” ab ”obscuris viris” de rebus ridiculae futilitatis consulitur eo ipso consilio, ut a lectoribus magister ridiculus iudicetur discipulorum ridiculorum. In scholasticis publice infamandis barbara Latinitas, quae iis attribuitur, res magni momenti est: quin etiam notissimos Bibliorum locos interdum ob ignorantiam linguae perperam interpretari videntur. Quamquam Latinitas in 'Epistolis obscurorum virorum' male mulcata potius cavenda quam sequenda praebet exempla, tamen cuivis aliquid lepidum aut iocosum Latine exprimere cupienti, si velit, ex iis liceat materiam sumere.
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 08 Iul, 2005 9.07

Mercurius Erico Palm
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

PreviousNext

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron