by Ericus Palmén on Ven 08 Iul, 2005 0.36
Ericus Palmén Mercurio Hungarico s.p.d.
Tibi gratias ago, quod tempus commendandorum operum pridie Kalendas Iulias una septimana prolongasti; quo fit, ut ego quoque nunc – vesperi Nonarum Iuliarum – paulo ante ”lineam letalem” (<-- Angl. ’dead line’) ceteris occupationibus meis eripere me possim meumque indicem exarare:
1. Inter lepidissima opera litterarum Romanarum commemoraverim quasdam comoedias T. Maccii Plauti., praecipue eam, quae inscribitur ’Menaechmi’. In ea auctor simili usus est argumento, ac postea William Shakespeare in opere suo ’Comedy of Errors’; sed protinus dixerim comoediam Plautinam structura simpliciorem et concinniorem Shakespearianae praestare. Personae principales sunt fratres gemini adeo inter se similes, ut ne a matre quidem internoscantur, Sosicles et Menaechmus. Hic Syracusis cum patre mercatore Tarentum nave vectus in multitudine hominum ab eo aberrat ac denique ab alio mercatore Epidamnum transportatur; pater autem morbo implicitus moritur. Avus puerorum, postquam cognovit ea, quae Tarenti acciderunt, nomen eius pueri, qui domi mansit, mutat: e Sosicle Menaechmum facit. Multis annis post, cum ambo pueri iam adoleverunt, Sosicles, qui nunc Menaechmus vocatur, ad fratrem quaerendum proficiscitur. Oras maris Hadriani circumnavigans tandem casu Epidamnum advenit, ubi amicis fratris sui occurrit. Similitudo fratrum varios errores ridiculos efficit; inter alia uxor fratris, ob adulterium mariti irata, Sosiclem vehementissime obiurgat. Tandem fratres inter se conveniunt et recognoscunt Omnia, quae Menaechmus Epidamni possidet – quin etiam uxorem iracundam – vendere statuunt ac Syracusas reverti.
2. Admodum lepidae ac faciles intellectu sunt etiam fabulae Phaedri, quarum naturam auctor ipse declarat in prologo primi libri his versibus: ”Duplex libelli dos est: quod risum movet, et quod prudenti vitam consilio monet.” Unum e potissimis consiliis Phaedri videtur esse id, quod expressit versu ”Contra potentes nemo est munitus satis” E.g. de lupo et agno, qui siti compulsi ad eundem rivum venerant, ”propter illos scripta est homines fabula, qui fictis causis innocentes opprimunt.” Pariter ”numquam est fidelis cum potente societas”, ut testatur fabella de vacca et capella et ove, quae cum leone venatum proficiscuntur. Praeda capta et in partes divisa leo, rex animalium, dicit: ”Ego primam tollo nomine hoc quia rex cluo; secundam, quia sum consors, tribuetis mihi; tum, quia plus valeo, me sequetur tertia; malo adficietur si quis quartam tetigerit.” Etiam multas alias sententias in fabulis Phaedri invenies, e.g. ”Humiles laborant, ubi potentes dissident” et ”Successus ad perniciem multos devocat”.
3. Tertio loco posuerim Horati ’Artem poeticam’ sive ’Epistulam ad Pisones’. Eximia enim praecepta Horatius non solum carmina, sed etiam quidvis aliud scribere meditantibus dat simul suadens, ut omnia absurda vitent. E numerosis versibus ’alatis’, qui hoc opere continentur, commemorentur hi: 1) ”In vitium ducit culpae fuga, si caret arte”, 2) ”Parturiunt montes, nascetur ridiculus mus”, 3) ”Scribendi recte sapere est et principium et fons. Rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae, verbaque provisam rem non invita sequentur” (ultimo horum trium versuum poetice repetitur Catonis clarissimum praeceptum ”Rem tene, verba sequentur”), 4) ”Indignor, quandoque bonus dormitat Homerus; verum operi longo fas est obrepere somnum”, 5) ”Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci”, 6) ”Invitum qui servat, idem facit occidenti.”
4. Sequitur T. Lucretius Carus, qui in opere sex librorum ’De rerum natura’ inscripto lectoribus suis praesertim haec sex persuadere studet: 1) omnia e simplicibus rerum primordiis sive atomis constare, atque universas res multiplices, quas atomi per clinamen effecerint, suo tempore rursus dissolvi, 2) deos in intermundiis quietam agere vitam minimeque hominibus providere neque quicquam creavisse, 3) religionem non modo inutilem, sed etiam perniciosam esse, 4) mortem timeri non oportere, quia ea non solum corpus, sed etiam anima et animus dissolvantur, ut materiam praebeant animantibus postea nascituris, 5) universa bona, quibus homini vere opus sit, facile conquiri posse, 6) ope doctrinae Epicureae dolorem quoque sine nimia difficultate tolerari posse.
5. Opera Vergili, praesertim ’Aeneidem’, epos nationale Romanorum, minime praeterire possum. Quasdam partes eius – e.g. historiam equi lignei, quae secundo libro continetur, totum quartum librum, in quo amor inter Aeneam et Didoneum et exardescit et huic perniciei est – iam adulescens summa animi attentione perlegi, itemque sextum librum, in quo Aeneas post varias vices ad inferos degressus inter alia patre Anchisa duce futuros viros illustres Romanos cognoscit. In Aeneide id quoque notari debet, quod poeta morte imminente nullam habens occasionem ultimae manus operi imponendae id deleri iussit, ac tantummodo Augusti opera effectum est, ut mortuo Vergilio Aeneis nihilo minus in lucem proferretur.
6. Praecipua mentione dignum est T.Livii opus historicum ’Ab urbe condita’, quo, ut ipse in praefatione ait, ”a primordio urbis res populi Romani” descripsit. Neque tamen solummodo enumerare res gestas studet, sed passim ostendit Ciceronem haud iniuria historiam magistram vitae iudicasse, id est docet historiam civibus Romanis varia praebere exempla, et splendida et lugubria. Quondam, ut ait in fine praefationis, ”quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat; nuper divitiae avaritiam et abundantes voluptates desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia invexere.” Ita Livius laudatorem temporis acti se praestat.
7. E Ciceronis operibus mihi fortasse plurimum placent opuscula philosophica ’Cato Maior de senectute’ et ’Laelius de amicitia’, quorum illud optime demonstrat senectutem variarum rerum falso accusari: quod a rebus gerendis abstrahat, quod memoriam minuat, quod voluptatibus careat, et quod appropinquante morte tristis fiat. Testimonia profert Cicero complura de his rebus dicta aut omnino fundamentis carere aut rumoribus aucta esse. Denique loquacitatem solam esse rem, quae senectuti iure vitio tribui possit. De amicitia disserens Laelius praecipue monet eam legem sanciendam esse, ”ut neque rogemus res turpes nec faciamus rogati; turpis enim excusatio est et minime accipienda cum in ceteris peccatis tum si quis contra rem publicam se amici causa fecisse fateatur”.
8. Ex operibus P.Cornelii Taciti plurimum me affecit ’Germania’, libellus quadraginta sex capitulorum. Hunc quicumque perlegerit, facie animadvertet Tacitum non solum ethnographico et geographico studio captum Germanos sibi describendos suscepisse. Monet auctor Romanos saeculorum decursu de Germanis specie quidem saepe triumphasse, sed revera numquam eos devicisse. Summam esse virtutem bellicam Germanorum; et corporis robore et animi vigore eos eminere. Praeterea apud Germanos plus valere bonos mores quam alibi bonas leges, neque ibi corrumpere et corrumpi saeculum vocari. Haec dicens Tacitus de civitate Romana suae aetatis videtur cogitasse, ubi eaedem res longe aliter se haberent – quin etiam oblique timorem suum expressisse, ne Germani vigentes aliquando Romanis luxuria corruptis perniciei forent. Vix aliter accipi possunt verba, quibus capitulum tricesimum tertium concluditur: ”Maneat, quaeso, duretque gentibus, si non amior nostri, at certe odium sui, quando urgentibus imperii fatis nihil iam praestare fortuna maius potest quam hostium discordiam.” Discordes igitur inter se esse gentes Germanorum; hac discordia Romanos uti oportere, ut periculum ab iis imminens avertant.
9. Opus Quintiliani ’Institutio oratoria’ a prioribus operibus ad idem argumentum pertinentibus eo differt, quod auctor evolutionem oratoris futuri prope inde a cunis sequitur monens eum iam, antequam scholam ineat, bene educari oportere. Nobis vivae Latinitati studentibus praecipuae operae pretium est ea legere, quae Quintilianus in initio decimi libri de vi dicendi disserit: ”ad quam scribendo plus an legendo an dicendo conferatur, solere quaeri scio. Quod esset diligentius nobis examinandum, si qualibet earum possemus una esse contenti; verum ita sunt inter se conexa et indiscreta omnia, ut, si quid ex his defuerit, frustra sit in ceteris laboratum”. Ne nobis quidem sufficit scripta Latina legere posse; etiam ipsi scribamus oportet atque in dicendo nos exerceamus, dum paullatim extemporalem loquendi facilitatem assequamur, quam egregie examinando Quintilianus librum decimum operis sui concludit.
10. Denique unum locum reservavi posteriori Latinitati. Huius pro specimine cedant ’Epistolae obscurorum virorum’, quae documenta sunt dissensionum ineunte saeculo sexto decimo inter scholasticos et humanistas ortarum. In iis humanistae velut scholasticorum austero vestitu induti omnia ab his dicta in risum vertere volunt. In epistolis magister Ortvinus Gratius ”Coloniae Agrippinae bonas litteras docens” ab ”obscuris viris” de rebus ridiculae futilitatis consulitur eo ipso consilio, ut a lectoribus magister ridiculus iudicetur discipulorum ridiculorum. In scholasticis publice infamandis barbara Latinitas, quae iis attribuitur, res magni momenti est: quin etiam notissimos Bibliorum locos interdum ob ignorantiam linguae perperam interpretari videntur. Quamquam Latinitas in 'Epistolis obscurorum virorum' male mulcata potius cavenda quam sequenda praebet exempla, tamen cuivis aliquid lepidum aut iocosum Latine exprimere cupienti, si velit, ex iis liceat materiam sumere.
Ericus Palmén