M. Favonius amplissimo certaminis praesidi sociisque aeque probatissimis s.
Horatii carmina cur elegerim, argumentis quidem probari oportet, sed modeste ac moderate agendum esse censeo; quis enim nostrum tanta est arrogantia, ut necessarie, uter poeta alteri praestet, diiuducare possit? Quam ob rem equidem in hac epistula satis habeo exponere, quid in mea ipsius opinione situm sit.
Catulli carmina, si non omnia, at certe plurima, etiamnunc tanta me voluptate perfundunt, ut ea admirari non desinam (inter alia permulta imprimis haec: 8, 31, 46, 49, 51, 101). Quod ergo ad Catullum attinet, magna quidem ex parte Herimanni sententiae assentior, sed, cum annis iam provectus sim, Horatii versus maiorem in modum ad me pertinere puto.
Bertholdus Brecht, illustrissimus poeta Germanus, qui Horatii opera in cubiculo ad manum habuisse dicitur, eius versus quasi „in marmore incisos“ esse censuit. Qua sententia multis ante annis adductus sum, ut denuo Horatium legere inciperem, idque lente et tardo, ut ita dicam, gradu, ne quid verborum tam accurate sculptorum neglegerem.
Eo modo multo melius quam antea animadverti, quid Horatius poeta Epicureus me docere videretur: cum „pallida Mors“ (c. 1, 4, 13) omnibus nobis immineat, ‚diem carpi’ oportere, non inconsiderate quidem, sed – id quod maximi est momenti – integro mentis sensu.
Cuius rei argumento, ne longus sim, haec pauca spero fore carmina:
c. 1, 4: „Adventu veris, et communi moriendi condicione proposita, hortatur ad voluptatem“ *);
c. 1, 9: „Hieme indulgendum voluptati“;
c. 1, 11: „Indulgendum voluptati, omissa futurorum cura“;
c. 2, 3: „Moderate utraque ferenda fortuna“;
c. 2, 10: „Servandam esse mediocritatem, et animi in utraque fortuna aequabilitatem“;
c. 2, 11: „Iucunde vivendum esse, omissis curis“;
c. 2, 14: „Mortem vitari non posse“;
c. 3, 3: „Virtute praeditum virum nihil extimescere“;
c. 4, 7: „Veris adventu, et aequa moriendi condicione proposita, ad laete vivendum invitat“.
Quicumque igitur Horatium animo attentissimo perlegerit vel potius eius carminibus pascetur, is non solum magnam sibi animi aequitatem et tranquillitatem pariet, sed etiam perfectum eum atque absolutum poetam esse intelleget, qui longissime ceteris poetis melicis Romanis antecellat. Quam ob rem
Horatius dignus mihi quidem videtur esse, qui
palmam ferat. Miser Catulle, ignosce quaeso opinioni meae subiectivae!
Optime valete. Kalendis Augustis. Ad Cornicum Campum.
-----------------
*) Hi tituli in quadam reperiuntur editione, quam anno MCMLXIII adulescens – „eheu fugaces ... labuntur anni“, (c. 2, 14) – Lutetiae Parisiorum in Sequanae ripa apud librorum veterum venditorem modico emi pretio: >Quinti Horatii Flacci opera cum novo commentario ad modum Joannis Bond, Parisiis ex typographia Firminorum Didot MCCCLV<.