LECTIO MAGNA

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 01 Aug, 2005 9.02

OPINIO HERIMANNI


(Salvete! Infra legere potestis Herimanni nostri epistolam, quae epistola mihi qui illam iam diligenter perlegi, lectu dignissima videtur! :D)

Herimannus Mercurio Hungarico sal.

Tibi ergo mitto iudicium meum de primo certamine Horatii et Catulli; cras, si eam conficere potuero, mittam sententiam de secundo certamine, necessario breviorem; die Martis proficiscar, paulo ante Idus Augustas redibo et vobiscum iterum ero. Vale quam optime, amice.

Novocomi, pridie Kalendas Augustas MMV.

"DE HORATII ET CATULLI CARMINUM LIBRIS COMPARANDIS

Herimannus Mercurio Hungarico ceterisque sodalibis s. p. d.

Arduum sine dubio ullo est hoc primum certamen poëtarum, adeo ut mihi aurum auro vel adamenta adamanti comparandum esse videatur.

Catulli liber, ut Ericus (si bene memini) commemoravit, in tres partes divisum est:
1. a primo ad sexagesimum varia metra, varii modi, varii motus animi inveniuntur: de procelloso amore Lesbiae agitur, de fugacibus scortis (Amabo, mea dulcis Ipsithilla ...., XXXII), de inimicis nulla cum comitate contumeliis laceratis (Cinaede Thalle..., XXV, Annales Volusi, cacata charta ..., XXXVI), de amicis levi animo dilectis (Cenabis bene, mi Fabulle, apud me ..., XIII) aut laboriose invocatis (Male est, Cornifici, tuo Catullo .... , XXXVIII), de pace domestica tam raro victa (Paene insularum, Sirmio....., XXXI);
2. in secunda autem parte (LX – LXVIII) Catullus, ut Vergilius ait, “paulo maiora” canere cupit, poëmatia Alexandrino modo conficiens: hic, mihi videtur “cadit asellus”, ut Italis dicere mos est, nam sollemnitas epica minime nostro decet, animi motibus subdito: tantum me delectant nonnulla hexametra brevioris hymenaei (LXII), bucolicas imagines ostendentes (ut flos in saeptis ... v. 39, ut vidua in nudo vitis ... v. 49) atque fere totus longior hymenaeus (LXI), qui vitam domesticam et dulcedinem amoris perennis maeste canit; hoc tamen arguere ausim ut Catullum absolvam, tanta peritia in versibus componendis ipsum non solum in his paucis poëmatis usum esse, sed etiam in aliis sine remedio perditis;
3. postrema pars libri (LXIX – CXVI), distichis tota scripta, magis varia quam prima est:
amor resonat: Dicebas quondam solum te nosse Catullum...., LXXII
odium:Chommoda dicebat si quando commoda vellet dicere ..., LXXXIV
contumelia: Mentula conatur Pipleum scandere montem..., CV
libido: Surripui tibi, dum ludis, mellite Iuuenti, XCIX
maestitia: Multas per gentes et multa per aequora vectus ... CI.
Haec denique carmina elegiaca mihi ut index humanitatis viri animo tam fragili, motibus modum tantopere excedentibus praedito, videtur, ut lectori hodierno nullo conatu (nisi linguae) proxima ac vivida verba et affectus communicare possit.

Horatii carmina mirabili doctrina et forma refulgent. Sapienter incipiunt tres libri ex quattuor nobilibus et amplis carminibus: I,1 (Maecenas atavis edite regibus ...) simplicem vitam suam ceteris opponit, plurimis exemplis rite citatis; II, 1 (“Motum ex Metello consule...”) turbulento tempori bellorum civilium eorumque Musae se “modos leviore plectro”malle confirmat; III, 1 (“Odi profanum vulgus et arceo...”) anxiam vitam regum timendorum contemnit, sibi pacem ruris optans: “Cur valle permutem Sabina divitias operosiores?”. Ostendit ergo poëta, incipiente opere, philosophiam suam. Deinde varia hic etiam invenias, sed metris et elegantia saepissime singularia. Verbi gratia
Solvitur acris hiems grata vice veris et Favon...i I, 4
ubi nobilitas hexametri cotidiano modo iamborum perfecte commiscetur, commixtionem significans temporum anni ab omnibus experitis et gravium graduum mortis instantis.
Quis obliviscatur de candida mole Soractis montis tepido foco domestico opposita?
Vides ut alta stet niue candidum ... I, 9

Etiam carmen Leuconoae dicatum, saepe in colloquiis nostris et certamine citatum, mirabiliter coniungit fatum inexorabile et fugax momentum huiusce diei.
Tu ne quaesieris (scire nefas) quem mihi, quem tibi... I, 11

Contemptus divitiarum etiam in carmine Danaes inclusae redit:
Inclusam Danaen turris aenea ...III, 16
Hoc primum de Horatii carminibus dicam, saepe philosophiam suam a Graecis magistris habitam pulchritudine versuum induit et idoneam auscultatoribus suis reddit: docet Flaccus doctrinam, qua sibi persuasum est.
Sed quousque? Num contemptus divitiarum, amor vitae ruri peractae, doctrina sapientis eum cogunt, ut patronis et urbe derelictis versibus ut flagellis inimicos adgrediatur, denique commodis desertis re vera alioquin vitam totam sibi ipse consulens agat?
Ita non est, violentia tantum erga remotos hostes conclamatur:
Nunc est bibendum, nunc pede libero pulsanda tellus... I, 37
in Cleopatram victam.

Nonne meministis quot quanta cum vi inimicos suos contumeliis operuisset Catullus, inter quos Caesar et Cicero (!) inveniuntur? Nonne hoc signum est viri liberi (liberioris), cum Horatius opinionem suam prudenter et circumspecte rettulerit, exceptis infimis adversariis.
Post has cogitationes, quamquam peritia et gratia carminum Horatii saepe praestet, non denegans meum antiquum amorem, equitatem iudicii adulterantem, gratior mihi longe Catullus quam Horatius est.


Valete!"
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Horatius palmam ferat!

Emitteby Marcus Favonius on Lun 01 Aug, 2005 11.24

M. Favonius amplissimo certaminis praesidi sociisque aeque probatissimis s.

Horatii carmina cur elegerim, argumentis quidem probari oportet, sed modeste ac moderate agendum esse censeo; quis enim nostrum tanta est arrogantia, ut necessarie, uter poeta alteri praestet, diiuducare possit? Quam ob rem equidem in hac epistula satis habeo exponere, quid in mea ipsius opinione situm sit.

Catulli carmina, si non omnia, at certe plurima, etiamnunc tanta me voluptate perfundunt, ut ea admirari non desinam (inter alia permulta imprimis haec: 8, 31, 46, 49, 51, 101). Quod ergo ad Catullum attinet, magna quidem ex parte Herimanni sententiae assentior, sed, cum annis iam provectus sim, Horatii versus maiorem in modum ad me pertinere puto.

Bertholdus Brecht, illustrissimus poeta Germanus, qui Horatii opera in cubiculo ad manum habuisse dicitur, eius versus quasi „in marmore incisos“ esse censuit. Qua sententia multis ante annis adductus sum, ut denuo Horatium legere inciperem, idque lente et tardo, ut ita dicam, gradu, ne quid verborum tam accurate sculptorum neglegerem.

Eo modo multo melius quam antea animadverti, quid Horatius poeta Epicureus me docere videretur: cum „pallida Mors“ (c. 1, 4, 13) omnibus nobis immineat, ‚diem carpi’ oportere, non inconsiderate quidem, sed – id quod maximi est momenti – integro mentis sensu.

Cuius rei argumento, ne longus sim, haec pauca spero fore carmina:

c. 1, 4: „Adventu veris, et communi moriendi condicione proposita, hortatur ad voluptatem“ *);
c. 1, 9: „Hieme indulgendum voluptati“;
c. 1, 11: „Indulgendum voluptati, omissa futurorum cura“;
c. 2, 3: „Moderate utraque ferenda fortuna“;
c. 2, 10: „Servandam esse mediocritatem, et animi in utraque fortuna aequabilitatem“;
c. 2, 11: „Iucunde vivendum esse, omissis curis“;
c. 2, 14: „Mortem vitari non posse“;
c. 3, 3: „Virtute praeditum virum nihil extimescere“;
c. 4, 7: „Veris adventu, et aequa moriendi condicione proposita, ad laete vivendum invitat“.

Quicumque igitur Horatium animo attentissimo perlegerit vel potius eius carminibus pascetur, is non solum magnam sibi animi aequitatem et tranquillitatem pariet, sed etiam perfectum eum atque absolutum poetam esse intelleget, qui longissime ceteris poetis melicis Romanis antecellat. Quam ob rem Horatius dignus mihi quidem videtur esse, qui palmam ferat. Miser Catulle, ignosce quaeso opinioni meae subiectivae!
Optime valete. Kalendis Augustis. Ad Cornicum Campum.
:D

-----------------
*) Hi tituli in quadam reperiuntur editione, quam anno MCMLXIII adulescens – „eheu fugaces ... labuntur anni“, (c. 2, 14) – Lutetiae Parisiorum in Sequanae ripa apud librorum veterum venditorem modico emi pretio: >Quinti Horatii Flacci opera cum novo commentario ad modum Joannis Bond, Parisiis ex typographia Firminorum Didot MCCCLV<.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Lun 01 Aug, 2005 21.51

Iulia sodalibus sal.

Hoc primum certamen sane perdifficile est longeque difficilius mihi videtur quam quodvis aliud duellum. Horatius et Catullus alius alia causa grati mihi sunt, et si liceret, pares eos dimitterem.

Habemus, ut Herimannus et Marcus iam disseruerunt, altera parte lascivitatem Catulli, qua versus composuit genere vario nec etiam elegantia carentes, alia parte gravitatem et artem Horatii.
Marcus mentionem fecit de "pallida Morte", quae "aequo pulsat pede pauperum tabernas / regesque turres..." (ibid.) Quis artifex linguae, qui hac allitteratione praestat onomatopoiein "pulsare" illud Mortis!

Dixit Marcus aetatis suae causa "Horatii versus maiorem in modum ad eum pertinere" - ergo mihi ob iuventutem meam Catullus praeferendum? Profecto potius inclinor ad Catullum, sed puto mihi pluria argumenta pensanda, ne quid maioris momenti omittam.


Valete.
Gottingae, Kal. Aug.

P.S.:
Proximas septimanas duas abero (vel aberro? Nescio an aberram, certe autem unos dies hoc foro aberam. :wink: ), nuntios ergo tibi, mi Mercuri, privatos mittam cum iudicio meo de Livio ac Tacito et de Tacito Sallustioque, quos hic te spero conscripturum esse tempore constituto.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 02 Aug, 2005 0.24

Mercurius sodalibus s. d.

Timeo ne certamen finale ludi in tempus infelicissimum incidat, scilicet cum plurimi nostrum peregre eunt ad se recreandum. Quid si initium huius ludi partis in Kalendas Septembres differam? An nunc iam serum est? Valete. Budapestini, Kal. Aug.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Lucia Aurelica on Mart 02 Aug, 2005 10.58

Lucia Aurelica sodalibus s.d.p.
Nunc ego sententiam meam alicui dare debeo, sed – me miseram! – nescio quid agam. Primo confiteor me nonnisi pauca carmina Horatii et Catulli legisse; secundo non intelligo, quibus rationibus in aestimando duci debeo, nam nescio virtutes et vitia tam accurate eleganterque explorare, ut Herimannus et Marcus Favonius id fecerunt. Dicam ergo vobis, quid cor meum mihi dicit: Catulli carmina mihi aequabilia et paulum vulgaria videntur, et nihil est in iis, quid me commoveat; Horatii autem carmina animo meo propius sunt et rerum pleniora videntur.
Plus quam dixi dicere non possum; scio non multam rationem in verbis meis esse, sed sententiam meam - sine ullo dubio - Horatii do.
Valete omnes quam optime!
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 02 Aug, 2005 22.46

Mercurius sodalibus s. d.

In literis meis proximis iam vos edocui de timore meo, ne hoc mense Augusto, cum requiescendi causa tota fere Europa peregre dilabitur, ludus noster absentia participum exstinguatur; nunc vero, quia (cum me) iam quinque sumus, qui opiniones suas publicarint, differre ludum non oportere censeo, tamen victor huius duelli non pronunciatur prius quam omnes novem participes vota sua ferant. :!:

Etsi iam prius noveram, quem poetam e duobus illis electurus essem, tamen magna cum cura vestras litteras legebam, o amici mei, ac mehercle confiteor hanc illamve epistolam legens dubitare coepi, utrum recte illum elegissem, an alteri favendum.
Sed ad rem! Admiror et diligo libertatem ac vim Catulli; immo adolescens amore puellae cuiusdam captus etiam carmen illud V. Hungarice reddidi ac conversionem ei tradidi. :oops: (quid post id accidisset, e mente iam mihi excidit :D) Catulli carmina semper sensibus - amore, odio, voluptate etc. - tumescunt, sicut pallium eius in carmine illo XXXII. :D Poeta semper viridis.
Quid vero de Horatio? Poemata illius mihi saepe imbellissima, enervata ac vanissima videntur; semper illa monita Epicurea millies iterata; satis formae, animi parum. Sincerus ille poeta sit, an personam alienam ferat? a me requirere soleo.
Tamen Horatius - fortasse immerito - a me electus est. Primo, quod in gymnasio, ubi candidatus muneris professorii me exercendi causa missus essem, Flacci carmina cum discipulis meis felicissime legebam: discipuli enim illi callidissimi ac mihi gratissimi fuerunt. Tunc coepi magni aestimare musicam amoenissimam carminum illorum Horatianorum, in quibus metrum illud dulcissimum ac sensus verborum tam admirabili modo coniuncti sunt.
Secunda vero causa, cur Horatio pollicem presserim, haec est: quotienscunque animo percipere volo, quomodo Romani vixerint, quid de vita censuerint, primus omnium Horatius noster carminaque illa mihi in memoriam revocantur. Horatius et Roma - in mente mea inseparabiliter coaluerunt. Fortasse intelligitis, quid dicere voluerim :oops:
Valete. Budapestini, d. VI. Nonas Augustas.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Lun 08 Aug, 2005 9.03, edited 1 time in total.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Ericus Palmén on Merc 03 Aug, 2005 23.34

Ericus Mercurio s.d.p.
Iam in superiore periodo huius certaminis Horatius plura a me puncta tulit quam Catullus, eademque nunc in sententia persevero. Simul tamen libet mihi repetere verba, quae tu ipse scripsisti in recentissimo nuntio tuo (3550): diu multumque dubitavi, ”utrum recte illum elegissem, an alteri favendum” potius fuisset.
Primum nonnulla de Horatio disserere velim. Non assentior tibi contendenti poemata eius ”saepe imbellissima, enervata ac vanissima” videri aut in iis ”animi parum” esse; in perpaucis carminibus hoc valet. Nec me Epicureae sapientiae in iis occurrentis taedet, praesertim cum poeta ipse ei nequaquam unicae veritatis locum tribuat, sed declaret se, quocumque tempestate rapiatur, hospitem deferri, nullius addictum ”iurare in verba magistri” (Epist.I 1,14). Etiam in lyrico quodam carmine (I 34) confitetur se parcum deorum cultorem et infrequentem nimis diu ”insanientis sapientiae” consultum errasse, id est in doctrina Epicurea admiranda modum excessisse. Haudquaquam imbellia sunt carmina quae vocantur Romana (III 1 – 6); e.g. in carmine III 2,14-15 canit: ”mors et fugacem persequitur virum / nec parcit imbellis iuventae / poplitibus timidove tergo”. Mihi quidem magis placet carmen II 7, in quo poeta fatetur sibi nullam laudem militarem contigisse, cum post proelium ad Philippos factum ”celerem fugam” suscepisset ”relicta non bene parmula, / cum fracta virtus” esset (v.9-11). Ut Herimannus monuit (nuntius 3544), Horatius victoriam de Cleopatra reportatam publico gaudio dignam esse censet. In ultimis tamen versibus eiusdem carminis prope admirari videtur reginam, quae venenum combiberat ”deliberata morte ferocior, / saevis Liburnis scilicet invidens / privata deduci superbo / non humilis mulier triumpho” (I 37,29-32). Plurimi aestimo carmina quae dicuntur verna (I 4 et IV 7), quibus monemur in cursu naturae omnia regulariter iterari, hominum autem unumquemque nonnisi semel vitam agere. Facillime intellegas eundem poetam in alio contextu ”Carpe diem!” (I 11,8) scripsisse atque ”Aequam memento rebus in arduis / servare mentem, non secus in bonis / ab insolenti temperatam / laetitia, moriture Delli!” (II 2, 1-4).
Catullum iam pristino quodam nuntio (3502) tractavi. Repetere tamen volo me eum nequaquam parvi aestimare, sed multa carmina eius admirari; immo de duobus carminibus eius (VIII et XI) ipse metricam conversionem Finnicam composui. Fortasse mihi Catullum legenti nimis displicet ordo mirabilis, in quo carmina eius nobis tradita sunt; post pulcherrima carmina amatoria non gratum est protinus in foedas obscenitates incidere. In carminibus longioribus Catullus poeta doctus exsistit Alexandrinam poesim imitans, neque abest suspicio, quin quibusdam locis eorum ultimam manum imponere omiserit. Quo fit, ut etiam mihi, sicut Marco Favonio (nuntius 3545), Horatius in certamine palmam ferre videatur. Mis
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 04 Aug, 2005 0.34

Mercurius Erico s. d.

Quod ad Horatium attinet, opinio mea a tua etiamnunc abest. Quid enim? Horatius haec tria variis verbis metrisve semper iterare mihi videtur:

- voluptatibus fruendum.
- mors evitari non potest. (Gratias, Erice!)
- fortuna bona haud aliter quam mala aequo animo ferenda.

Ahhh! Ubi sunt veri sensus? Ubi est vera sapientia? Ubi est ingenium? Nusquam.

Non sine admiratione legi dua carmina Catulli a te metrice in Finnicam translata esse; adhuc enim credidi nonnisi linguam nostram Hungaricam esse aptam metro cuilibet antiquo sine ulla difficultate reddendo... :oops: Demonstra nobis quaeso translationem tuam Finnicam carminis Catulli XI! Vale. Budapestini, d. IV. Nonas Agustas.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Iov 04 Aug, 2005 12.54, edited 1 time in total.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Iulia on Iov 04 Aug, 2005 3.52

Non sine admiratione legi dua carmina Catulli a te metrice in Finnicam translata esse; adhuc enim credidi nonnisi linguam nostram Hungaricam esse aptam metro cuilibet antiquo sine ulla difficultate reddendo...


Quid, Hungarice???? Ne iterum linguas nostras, qui alia sumus natione, iterum offendas!!!! Num ignotum tibi est Iohannum Henricum Voss iam ante CC annos non solum omnem Homerum, sed etiam opera Vergilii, Aristophanis, Hesiodi, Horatii, Propertii, ceterum Ovidi Metamorphoses Germanice reddidisse, et quidem apte??? Etiam ego scholae, cum molestum mihi erat domi carmina quaedam Catulli convertere, poema aliquod distichis reddidi!

Tamen haec quaestio valde mea interest: Cui vestrum hexametri sunt nota Anglici? Ego semel distichi alicuius conversionem Anglicam vidi metro originali. Quid de lingua Francogallica?



De Catullo ac Horatio, quo plus lego, minus scio, quid sentiam :?


Valete. :lol: :lol: :lol:
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 04 Aug, 2005 9.11

Iterum??? Offendo???? :?: :?: Iulia, quid loqueris???? :shock: Noli modum excedere in disputando!! :!: Haud scio an non ego alias linguas, sed tu Hungaricam despicias!

Ceterum iam pridem constat inter eruditos, mea iuvenis amica, in lingua Hungarica esse longas et breves syllabas, quae luculente discerni possint (uti in lingua Latina), cum in linguis ceteris Europicis longae syllabae cum accentu pronuncientur, breves vero quasi dehauriantur. Qua re fit, ut Hungaricum hexametrum etc. tam pulchre sonet. Ecce versus primi Odysseae in Hungaricum conversi:

F
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Ericus Palmén on Iov 04 Aug, 2005 12.43

Ericus Mercurio s.p.d.
O Mercuri, quam breviter et enucleate potissima, quae carminibus Horatii continentur, in pauca verba confers: 1) voluptatibus fruendum, 2) mortem evitari non posse, 3) fortunam secundam haud aliter quam adversam aequo animo ferendam! Posthac, si quis me rogaverit, ut sibi potissima poeseos Horatianae breviter enumerem, hoc tuo commentario utar (si permittis?).
Idem deinde exclamas: ”Ahhh! Ubi sunt veri sensus? Ubi est vera sapientia? Ubi est ingenium? Nusquam.” Equidem in omnibus tribus rebus a te enumeratis plurimum video et verorum sensuum et verae sapientiae et ingenii.
Accedit, quod etiam Horatium constat interdum, ne lectores sui taedio capiantur, themata variare. E.g. Carmina I 25 et III 26 et IV 15 (ut de Epodis 8 et 12 taceam), quod intellegam, non praesertim tribus istis thematis supra enumeratis dedicata sunt.
Denique scito me non conari tibi persuadere, ut tuis opinionibus absistas; tantummodo expono, cur ego iis non semper assentiri possim. Nonne diversitas opinionum pro divitiis haberi potest?
Nunc mihi iter peregrinum praeparanti parum est spatii ad translationem meam Catullianam hic scribendam. Tertia septimana huius mensis ad rem revertamur. Nondum mihi respondisti, liceatne mihi per te etiam iudicium meum ad Livium et Tacitum pertinens in eandem septimanam differre. Vale!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Marcus Favonius on Iov 04 Aug, 2005 14.39

M. Favonius sodalibus suis probatissimis, imprimis Erico Mercurioque s.

Equidem, amici honoratissimi, hoc forum, ut quod LECTIO MAGNA a Mercurio nostro appellatum sit, parum idoneum iudico locum ad disserendum, cui linguae, quod ad opera ex Latino convertenda attinet, nostris temporibus principatus dandus esse videatur. Nonne hoc novum est thema?

Transeamus ergo ad rem nostram.

Epistulas vestras gravissimis hercle argumentis refertas attentissimo animo et perlegi et perpendi. Quid ergo?

Ac primum tibi, Erice, patrone noster litteratissime, prorsus assentior. Tanta enim, quid de Catullo Horatioque sentias, exponis subtilitate, ut sententia mea comprobata esse videatur. Teste uti licet etiam Quintiliano, cuius verba haec sunt: „at lyricorum idem Horatius fere solus legi dignus: nam et insurgit aliquando et plenus est iucunditatis et gratiae et varius figuris et verbis felicissime audax“ (inst. 10, 1, 96).

Verbis autem tuis, optime mi Mercuri, paullum me perturbatum esse scito. Suffragio quidem – id quod gaudeo – Horatium adiuvas et bene, quid tibi argumento sit, intellego, sed plane nescio, cur acer simul sis poetae nostri obtrectator. Nonne, cum scribis „Ahhh! Ubi sunt veri sensus? Ubi est vera sapientia? Ubi est ingenium? Nusquam“, plus contendere videris, quam patitur veritas?

Horatium ‚veris sensibus’ omnino carere dicis. Minime, amplissime mi amice! Lege quaeso, ut exemplo utar, carmen „Quis multa gracilis“ (1, 5), quo etiam Goethe iuvenis commotus esse dicitur.

Et ‚vera sapientia’ quid est aliud nisi animus fortis impavidus intrepidus, ab omnibus perturbationibus liber, qui in eum vitae statum pervenit, quem philosophi ataraxían vel gal
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Iov 04 Aug, 2005 19.19

Iulia Mercurio sal.

Carissime mi amice Mercuri, oro suppliciter, ut mihi ignoscas. Non seria talia dixi. Numquam, crede mihi, volui te offendere, in mente mihi fuit solum te (et patriotismum tuum) paulum lacessere. Nunc autem video me iocando modum longe excedisse. :oops: Quo iterum iterumque abs te veniam peto. :cry: :cry:
Non satis scio de lingua Hungarica, ut mihi liceret de ea iudicare; scio autem homines eruditissimos Hungariae vixisse et adhuc vivere. Quos numquam mihi veniret in mentem contemnere ob linguam, et scito me numquam despicere tuam nationem. Immo vero Hungaria in numero terrarum est, quos libentissime visitarem, praesertim cum multa bona iam audiverim. Pulcherrimam terram puto Hungaricam - memento me fuisse, quae Iani Pannonii laudem Pannoniae hic conscripsit.

Si dicere voluisti, te non putavisse aliquam aliam linguam aptam esse metro cuilibet antiquo sine ulla difficultate reddendo quantitatibus , ex ignorantia locuta sum: Non mihi venit in mentem hae rationem esse posse artis metricae Hungaricae. Omnes enim linguae hodiernae, quas novi, accentu utuntur exspiratorico, et difficile est syllabarum discernere quantitates. Ita autem vos certe multo nobilius versus potestis componere.
Credidi ego te locutum esse de aptitate linguarum sua ratione metris antiquis reddendo: accentibus enim omnes fere linguae apte versibus reddi possunt.


Iterum veniam tuam petens omnia bona tibi exopto. Vale quam optime.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Tiberis on Sat 06 Aug, 2005 15.36

Tiberis sodalibus suis s.d.
Optandum est, ne mihi sero ad hanc disputationem venienti ossa tantum relinquantur. :)
cum enim superioribus diebus variis negotiis occupatus essem, tamen, ne properatum suffragium ferrem, nonnullas horas insumpsi in carminibus utriusque poetae repetendis.
non autem ignoro me in superiore suffragio carmina Horati pluris quam Catulli aestimavisse. sed quo propius ad hanc rem accederem, eo magis ad incertum revocanda mihi est illa opinio. tamen, ne a me ipse dissentire videar, in illa aestimatione artem poeticam ipsam tuebar, qua Horatium praevalere nemo fere negabit. sed in hoc certamine, ni fallor, nobis ipsis iudicum partes sumamus non oportet, veluti si decernamus, uter arte sua anteferendus sit, immo de causis ipsis, cur alter altero nobis gratior sit, disserendum esse censeo.
non est dubium,quin multa, aut potius plurima carminum Horati summa admiratione digna sint. praeterea sapientia eius, ut viri provectae aetatis, laudanda est, quamvis equidem , cum imaginem illam archetypicam "veteris sapientis" nimis saepe in memoriam revocet, a rigore ac severitate eius nonnumquam abhorream. quid ? nonne severitatis est eum dixisse illud "dulce et decorum est pro patria mori" ? at certe quaerendum est, an illi, qui in quolibet bello atroci modo animam suam efflaverint, istis verbis infandis assentiti essent. "mors et fugacem prosequitur virum, nec parcit.. timido tergo." quid ? nonne ipse pavore est occupatus, cum in pugna apud Philippos commissa parmulam "non bene" reliquerit ? quod etiamsi ei concedamus, tamen constantia quaedam animi ac mentis ab eo abiudicanda est. nam cum nimis voluntati principis pareret, cum nimis otium ac tranquillitatem vitae sequeretur, cum nimis id proderet, quod prius senserat,quam a Maecenate in circulum eius familiariter acceptus est, magis commoda sua quam mores suos defendisse videtur. tamen aliquantillum animi pristini , rarum quidem, suspicari possumus, ut puta III,14,25sqq.
Quantum Catullus distat ab illo! cuius lepore ac facetiis delector, cuius dolore ad misericordiam inducor, cuius in amando et, cum oderit, cupiditate moveor. animus eius est sincerus ac verus arte dicendi non praevalente. qui cum remissiore genere dicendi utatur, quodam modo horum temporum moribus magis par esse videtur. quantam equidem voluptatem capio in legendis illis nugis, veluti c. 16,39,42,45, 50 et al.
sed longum est accuratius de ea re disserere.
ergo:
Cúi palmám tribuó ? CATVLLE amáte,
te in certamine censeo priorem.
tu mi gratior es , tuus libellus
iucundissimus est.- (ignosce Horati :cry: )

valete :)
VIII.Id.Aug.
Aquis Aequimontanis
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Iulia on Sat 06 Aug, 2005 20.19

Iulia sodalibus sal.

Iam nulla mora mihi datur ad argumenta pensanda, iam dicere debeo, quem e duobus illis mihi aeque gratis poetis praeferam, quibus - iam dixi - ambobus darem palmam, si modo liceret.

Videamus:
Arte metrica Horatium aestimaverim praevalere, qui magna varietate metrorum stropharumve usus sit maxima quidem elegantia. Certe et Catullus metris suis bene usus est. Alter cum aliis faveat modis, dicere possum difficile esse aut Hendecasyllabos Catullo melius componere aut Horatiom superare Alcaiis. Est autem Horatius, qui se "Aeolium carmen ad Italos / deduxisse modos" (3, 30, 13s.) recte praedicat.
Arte compositionis Catullum praefero. Certe et Horatius carmina scripsit, quae tensionem a lectore evocant, quae vel din fine dissoluta (e.g. 3,9, quo mira etiam symmetria excellit) vel super carminis finem evecta (1,9) magna gaudia excitant. Multa autem carmina Horatiana nimium rotunda mihi videntur, quae - saepe de philosophia Epicureana agentia - nihil novi vel inexspectati praebeant lectori. Exemplm huius generis est carmen 2,3.
Catullus autem, quo epigrammata componat, artem compositionis optime novit, quaetiam in aliis carminibus bene usus est (e.g. 3).
Propositis iterum Catullum praefero. Certe Horatius gravissima condidit carmina, nec caret lepore, maiorem varietatem autem praebet Catullus - carmina amatoria, lusoria, provocantia, laudantia, etiam epyllion composuit, dum in Horatii carminibus maximum spatium occupant carmina philosophica et amatoria; cetera rarius inveniuntur.

Palmam ergo tribuo Catulluo.

Valete.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

PreviousNext

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron