Iulia omnibus, praecipue autem Spartaco Catulli amatori s.p.d.
Plane tecum consentio Catullum inter maximis poetis habendum Latinis, et recte citavisti id carmen LXXXV "Odi et amo", quod fortasse optimum est omnium, cum tam bene monstret quomodo in amore oderit, in odio amet et sic se ipsum perdat.
Equidem maxime diligo impudentiam Catulli, praecipue cum politicos offendit. Vide, quae scribat Ciceroni in carmine IL:
Disertissime Romuli nepotum,
quot sunt quotque fuere, Marce Tulli,
quotque post aliis erunt in annis,
gratias tibi maximas Catullus
agit pessimus omnium poeta,
tanto pessimus omnium poeta,
quanto tu optimus omnium patronus.
Saepe etiam Caesarem et socium eius Mamurram sive apud Catullum Mentulam lacessit:
XCIII.
Nil nimium studeo, Caesar, tibi velle placere,
nec scire utrum sis albus an ater homo.
CV.
Mentula conatur Pipleium scandere montem:
Musae furcillis praecipitem eiciunt.
Praeclarum est carmen LXXXIV ad Arrium, quem pronuntiatione causa invehitur:
Chommoda dicebat, si quando commoda vellet
dicere, et insidias Arrius hinsidias,
et tum mirifice sperabat se esse locutum,
cum quantum poterat dixerat hinsidias.
credo, sic mater, sic liber avunculus eius.
sic maternus avus dixerat atque avia.
hoc misso in Syriam requierant omnibus aures
audibant eadem haec leniter et leviter,
nec sibi postilla metuebant talia verba,
cum subito affertur nuntius horribilis,
Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
iam non Ionios esse sed Hionios.
Amicis quoque libenter scribit poemata plena salis:
XIV.
Ni te plus oculis meis amarem,
iucundissime Calve, munere isto
odissem te odio Vatiniano:
nam quid feci ego quidve sum locutus,
cur me tot male perderes poetis?
isti di mala multa dent clienti,
qui tantum tibi misit impiorum.
quod si, ut suspicor, hoc novum ac repertum
munus dat tibi Sulla litterator,
non est mi male, sed bene ac beate,
quod non dispereunt tui labores.
di magni, horribilem et sacrum libellum!
quem tu scilicet ad tuum Catullum
misti, continuo ut die periret,
Saturnalibus, optimo dierum!
non non hoc tibi, false, sic abibit.
nam si luxerit ad librariorum
curram scrinia, Caesios, Aquinos,
Suffenum, omnia colligam venena.
ac te his suppliciis remunerabor.
vos hinc interea valete abite
illuc, unde malum pedem attulistis,
saecli incommoda, pessimi poetae.
XIII.
Cenabis bene, mi Fabulle, apud me
paucis, si tibi di favent, diebus,
si tecum attuleris bonam atque magnam
cenam, non sine candida puella
et vino et sale et omnibus cachinnis.
haec si, inquam, attuleris, venuste noster,
cenabis bene; nam tui Catulli
plenus sacculus est aranearum.
sed contra accipies meros amores
seu quid suavius elegantiusve est:
nam unguentum dabo, quod meae puellae
donarunt Veneres Cupidinesque,
quod tu cum olfacies, deos rogabis,
totum ut te faciant, Fabulle, nasum.
Quamvis nonnulla iam citaverim Catulli carmina, tam multa adhuc restant, quae aeque cara mihi sunt...
Valetote omnes.
Id. Iun. E Saxonia Inferiore.
P.S. Num animadvertisti, mi Spartace, te iam bis Iulam me nuncupatum?