Florilegium, sive partes operum Latinorum nobis carissimae

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De Bissula puella

Emitteby Marcus Favonius on Mart 08 Iun, 2004 19.34

M. Favonius sodalibus suis s.d.

De Ovidio ad Ausonium! D. Magnus Ausonius Burdigalensis hos lusit versus „in Suebae gratiam virgunculae“, cui nomen erat Bissulae. Carmina blandissima!
***
Carmen iv: Vbi nata sit Bissula et quomodo in manus domini venerit.

Bissula, trans gelidum stirpe et lare prosata Rhenum,
Conscia nascentis Bissula Danuvii,
Capta manu, sed missa manu dominatur in eius
Deliciis, cuius bellica praeda fuit.
Matre carens, nutricis egens nescivit ... ere
.............................................imperium.
Fortunae ac patriae quae nulla obprobria sensit,
Illico inexperto libera servitio,
Sic Latiis mutata bonis, Germana maneret
Vt facies, oculos caerula, flava comas.
Ambiguam modo lingua facit, modo forma puellam:
haec Rheno genitam praedicat, haec Latio.


Carmen v: De eadem Bissula.

Delicium, blanditiae, ludus, amor, voluptas,
Barbara, sed quae Latias vincis alumna pupas,
Bissula, nomen tenerae rusticulum puellae,
Horridulum non solitis, sed domino venustum.
***

Quibus versibus perlectis quis nostrum Bissulam puellam ante oculos sibi obversari infitiabitur? :lol:

Valete.

vi Id. Iun.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Merc 09 Iun, 2004 11.28

Iulia omnibus litterarum amatoribus s.p.d. :D

Pulcherrimas vere recitavisti partes, et aliae propter vim verborum, aliae propter argumentum, aliae aliis ex causis sunt magnificae. Marce, versibus tuis de me fere agi putaverim! :wink: De Plinii epistula olim scripsi examen; maiorem autem delectationem traxi ex alio examine:
Iohannis Pici Mirandolensis "De hominis dignitate", caput 5:

Dominus loquitur ad Adam:
"Nec certam sedem, nec propriam faciem, nec munus ullum peculiare tibi dedimus, o Adam, ut quam sedem, quam faciem, quae munera tute optaveris, ea pro voto, pro tua sententia habeas et possideas. Definita caeteris natura intra praescriptas a nobis leges cohercetur. Tu, nullis angustiis cohercitus, pro tuo arbitrio, in cuius manu te posui, tibi illam prefinies. Medium te mundi posui, ut circumspiceres inde comodius quicquid est in mundo. Nec te celestem neque terrenum, neque mortalem neque immortalem fecimus, ut tui ipsius quasi arbitrarius honorariusque plastes et fictor, in quam malueris tute formam effingas. Poteris in inferiora quae sunt bruta degenerare; poteris in superiora quae sunt divina ex tui animi sententia regenerari."

Illis verbis optime censeo positionem hominis in mundo circumscribi.

Valete quam optime!
a.d. V Id. Iun (die Vestalis) e Saxonia Inferiore.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

florilegium e Catulle...

Emitteby Iulia on Sol 13 Iun, 2004 21.45

Iulia omnibus, praecipue autem Spartaco Catulli amatori s.p.d.

Plane tecum consentio Catullum inter maximis poetis habendum Latinis, et recte citavisti id carmen LXXXV "Odi et amo", quod fortasse optimum est omnium, cum tam bene monstret quomodo in amore oderit, in odio amet et sic se ipsum perdat.

Equidem maxime diligo impudentiam Catulli, praecipue cum politicos offendit. Vide, quae scribat Ciceroni in carmine IL:

Disertissime Romuli nepotum,
quot sunt quotque fuere, Marce Tulli,
quotque post aliis erunt in annis,
gratias tibi maximas Catullus
agit pessimus omnium poeta,
tanto pessimus omnium poeta,
quanto tu optimus omnium patronus.


Saepe etiam Caesarem et socium eius Mamurram sive apud Catullum Mentulam lacessit:

XCIII.
Nil nimium studeo, Caesar, tibi velle placere,
nec scire utrum sis albus an ater homo.

CV.
Mentula conatur Pipleium scandere montem:
Musae furcillis praecipitem eiciunt.


Praeclarum est carmen LXXXIV ad Arrium, quem pronuntiatione causa invehitur:

Chommoda dicebat, si quando commoda vellet
dicere, et insidias Arrius hinsidias,
et tum mirifice sperabat se esse locutum,
cum quantum poterat dixerat hinsidias.
credo, sic mater, sic liber avunculus eius.
sic maternus avus dixerat atque avia.
hoc misso in Syriam requierant omnibus aures
audibant eadem haec leniter et leviter,
nec sibi postilla metuebant talia verba,
cum subito affertur nuntius horribilis,
Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
iam non Ionios esse sed Hionios.


Amicis quoque libenter scribit poemata plena salis:

XIV.
Ni te plus oculis meis amarem,
iucundissime Calve, munere isto
odissem te odio Vatiniano:
nam quid feci ego quidve sum locutus,
cur me tot male perderes poetis?
isti di mala multa dent clienti,
qui tantum tibi misit impiorum.
quod si, ut suspicor, hoc novum ac repertum
munus dat tibi Sulla litterator,
non est mi male, sed bene ac beate,
quod non dispereunt tui labores.
di magni, horribilem et sacrum libellum!
quem tu scilicet ad tuum Catullum
misti, continuo ut die periret,
Saturnalibus, optimo dierum!
non non hoc tibi, false, sic abibit.
nam si luxerit ad librariorum
curram scrinia, Caesios, Aquinos,
Suffenum, omnia colligam venena.
ac te his suppliciis remunerabor.
vos hinc interea valete abite
illuc, unde malum pedem attulistis,
saecli incommoda, pessimi poetae.

XIII.
Cenabis bene, mi Fabulle, apud me
paucis, si tibi di favent, diebus,
si tecum attuleris bonam atque magnam
cenam, non sine candida puella
et vino et sale et omnibus cachinnis.
haec si, inquam, attuleris, venuste noster,
cenabis bene; nam tui Catulli
plenus sacculus est aranearum.
sed contra accipies meros amores
seu quid suavius elegantiusve est:
nam unguentum dabo, quod meae puellae
donarunt Veneres Cupidinesque,
quod tu cum olfacies, deos rogabis,
totum ut te faciant, Fabulle, nasum.


Quamvis nonnulla iam citaverim Catulli carmina, tam multa adhuc restant, quae aeque cara mihi sunt...

Valetote omnes.

Id. Iun. E Saxonia Inferiore.

P.S. Num animadvertisti, mi Spartace, te iam bis Iulam me nuncupatum? :wink:
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Spartacus on Mart 15 Iun, 2004 2.31

Spartacus cum sodalibus Catullum diligentibus tum praecipue Iulae sal.

Primum, dicam quod carmina Catulli quae supera nobis praebuisti, mi Iulia, apud mea carissima sunt!

Secundum, patafaciam mentionem tuam, binas!, mei, quocirca magnopere gavisus sum.

Quia Catullum tantopere diligas, Iulia, vere miror, nam sentio poetas scriptoresque Romanos aliquando mulieres aspernari, quin dicam etiamsi me pudet, easdem pro nihilo habere. Quid hoc turpius!

Gratias tibi pro demonstratione singularis pulchritudinis ago quam omnino Catulli inest.

Valeto.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Iulia on Mart 15 Iun, 2004 19.09

Iulia omnibus, praecipue autem Spartaco suo s.p.d.

Puto si ullum hoc esse discipulo cuivis discendum, ut litteraturam cuiuscumque aetatis ex auctoris condicione possit comprehendere. Haud ignoro in Roma antiqua pleraque viris acta, mulieres raro apparuisse. Sed mea opinione haec comprehensio e condicionibus sola est via, qua signa societatis Romanae ut positionem feminae, servitutem, pacem Romanam recte possit aestimare.

Praeterea non puto Catullum inimicum fuisse feminarum plus quam virorum: Primum plures lacessit viros quam feminas, deinde ipse admiravit mulierem poetam Sapphonem, e qua Clodiam suam Lesbiae nomine nuncupatus est et cuius etiam convertit poema - carminis LI versus 1-12 sunt conversio Sapphonis poematis. Tertium Lesbiam, quam in principio amaverat, recte aspernatus est vitae causa. Lege modo Ciceronis orationem pro Caelio cap. XXXII - XXXVI, ubi et ille multa mala de eadem Clodia dicit. Si ergo Catullus similia scribit, minime puto id inimicitiam mulierum esse.

Vale quam optime.

a.d. XVII Kal. Iul. E Saxonia Inferiore.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

De Catullo

Emitteby Herimannus on Merc 16 Iun, 2004 0.27

Herimannus Iuliae, Spartaco et amantibus Catulli salutem dicit plurimam

Libenter hoc colloquium perlego, ab adulescentia Catullum nostrum magnopere diligens inter omnes poetas Latinos. Hoc carmen etiam commemorare velim (nisi iam alius idem fecit - Mercuri, nuntium tuum DCCXVII pudore affectus legi), quod humanissimum et amoris et doloris plenum censeo.

LXXVI

Siqua recordanti benefacta priora uoluptas
est homini, cum se cogitat esse pium,
nec sanctam uiolasse fidem, nec foedere nullo
diuum ad fallendos numine abusum homines,
multa parata manent in longa aetate, Catulle,
ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
aut facere, haec a te dictaque factaque sunt.
omnia quae ingratae perierunt credita menti.
quare iam te cur amplius excrucies?
quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis,
et dis inuitis desinis esse miser?
difficile est longum subito deponere amorem,
difficile est, uerum hoc qua lubet efficias:
una salus haec est. hoc est tibi peruincendum,
hoc facias, siue id non pote siue pote.
o di, si uestrum est misereri, aut si quibus umquam
extremam iam ipsa in morte tulistis opem,
me miserum aspicite et, si uitam puriter egi,
eripite hanc pestem perniciemque mihi,
quae mihi subrepens imos ut torpor in artus
expulit ex omni pectore laetitias.
non iam illud quaero, contra me ut diligat illa,
aut, quod non potis est, esse pudica uelit:
ipse ualere opto et taetrum hunc deponere morbum.
o di, reddite mi hoc pro pietate mea.

Valete sodales!

Novocomi, a. d. XVI Kal. Iulias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Spartacus on Merc 16 Iun, 2004 5.09

Spartacus omnibus sodalibus imprimis Iulaeque sal.


Rectissime, mi Iulia, de feminarum existimatione apud Romanos scripsisti. Vere, multa dixi in epistula supera cuius finis te praesertim ad plura loquendum provocare erat, inquam, tuae scientiae taliter studui!

Tempore, cum sola femina hoc loco sis, nisi fallor, hortor te ut sententiam tuam de vi puellarum mulierumque apud Graecos des, sis. Legi nescio quo loco feminas Graecas rem minimi ponderis fuisse, quippe illas tantummodo aut domi esse an dies festos agere patiebatur, ut haec omittam, suboles curare atque etiam exsequias persolvere.

Ut reor, feminae Romae maiorem dignitatem quam Graeciae habebant. His rebus dictis, opinionem tuam petens gratiasque tibi agens, finem faciam.

Valeto!
Last edited by Spartacus on Merc 16 Iun, 2004 5.56, edited 2 times in total.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Merc 16 Iun, 2004 5.20

Spartacus cum litteras diligentibus tum praecipue Herimanno Iulaeque sal.

Poema a te missum Herimanne, merito tuo, mihi amoenissimum videtur. Admodum operam dedi ut alios iucundos amoenosve invenirem; frustra tamen, namque tu et Iulia optimos fructus carminum Catulli iam carpsitis! Manus do, amici!

Alio themate vehemens commotus, id est laude feminis apud Romanos, maximis viribus enixus sum ut aliquot versus feminas Romanas praedicatorios cogerem. Res difficillima inventu, heu!

Exempli gratia solacioloque meo, vobis mitto excerptum libri quarti Lucretii, “De Rerum Natura” nuncupatum, quod spero vos delectaturum.

<<
Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis
deteriore fit ut forma muliercula ametur;
nam facit ipsa suis inter dum femina factis
morigerisque modis et munde corpore culto,
ut facile insuescat secum <te> degere vitam.
quod super est, consuetudo concinnat amorem;
nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,
vincitur in longo spatio tamen atque labascit.
nonne vides etiam guttas in saxa cadentis
umoris longo in spatio pertundere saxa?
>>

Ne obliviscar mentionem facere de Cicerone ad Quintum fratem de Lucretii poemate scribentem: “Lucreti poemata, ut scribis, ita sunt: multis luminibus ingeni, multae tamen artis” (Cic. ad Qu. fr. 2,9,3).

Valetote!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

De laude feminarum Romanarum

Emitteby Marcus Favonius on Merc 16 Iun, 2004 22.37

Marcus Spartaco sal.

Aliquot a te quaeri videntur versus, quibus feminarum Romanarum laudes praedicentur. Ecce carmen in Claudiae cuiusdam sepulcro incisum:

„Hospes, quod dico, paullum est, asta ac perlege:
Hic est sepulchrum haud pulchrum pulchrae feminae.
Nomen parentes nominarunt Claudiam.
Suum maritum corde dilexit suo.
Natos duos creavit. Horum alterum
in terra linquit, alium sub terra locat.
Sermone lepido, tum autem incessu commodo.
Domum servavit, lanam fecit. Dixi. Abi.“

(Roma, saec. a. Chr. n. ii. CE 52: Carmina Latina Epigraphica, ed. F. Bücheler; orthographia ad solitam scribendi rationem accommodata.)

Et alterum elogium in Postumiae Matronillae sepulcro incisum (ex Numidia; DE 8444: Inscript. Lat. Select., ed. H. Dessau):

„Incomparabilis coniux, mater bona, avia piissima, pudica, religiosa, laboriosa, frugi, efficax, vigilans, sollicita, univira, unicuba, totius industriae et fidei matrona.“

Nemo est, quin his verbis commoveatur.

Vale. xvi Kal. Iul.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Merc 16 Iun, 2004 23.33

Iulia Herimanno Marco Spartacoque sal.

Risi, Spartace, cum legi epistulam tuam. :D Puto enim multo doctiores hoc foro versari, qui melius de mulierum condicionibus apud Romanos Graecosque disserere possunt!

Oportet ut confitear me numquam vere condicionibus feminarum studuisse, et de mulieribus Graecis minus scio quam de Romanis. Tamen apud Homerum nonnullas invenies feminas, praesertim inter deos multae sunt feminae graves ut Minerva, Iuno, Tellus, Venus, Diana et aliae. In Iliados libro V versibus 846-863 Diomedes adiuvente Minerva pugnat cum Marte et eum vulnerat ita, ut clamat ut novem milia aut decem milia virorum. Illic igitur femina virum superat, dea belli vincit belli deum. In Olympo enim dei deaeque pares sunt, modo Iupiter, "patêr andrôn te theôn te", ut ait Hesiodus, fato solum subiectus plus valet omnibus aliis, fato, quod iterum repraesentatur a Parcis. Et de Iove ipso nemo potest dicere eum inimicum esse feminarum... :wink:

Descendamus de Olympo in terram: Inter homines Homerus pariter feminas extollit ut Nausicaam et praecipue Penelopen. Alio modo excellunt viris, sed ambo pro virtutibus suis magni aestimantur. Ubique in mythis invenimus tales feminas, quae suo modo fortiores sunt fortissimis viris - nominem solum Clytaemestram, Iphigeniam, Medeam, Deianeiram, ...

Id puto fuisse simile in vita vera, quamquam certe feminae in aliis civitatibus aliam habuerunt vitae condicionem. Apud Lacedaimonios e.g. pueri puellaeque eodem modo pueritiam peregerunt, eo fine, ut ambo partes suas commode explerent. Mater quaedam dixit filio suo in bellum eunti, cum scutum ei dedit: "cum eo aut in eo!" Nonne iis verbis Laconica brevitate eandem virtutem praebuit quam viri? Praebuit autem ex abscondito, sed potestas dignitasque feminarum saepissime in ipsa absconditate praebetur, dum viri foro vel agora vel in quavis professione agentes sine auxilio mulierum multo leves essent. Hic et illic femina quaedam ex obscuritate surget, sive gentis gausa, sive quia poemata scribit, sive alia ex causa, sed plerumque, ut dixi, ex abscondito laborant.
Id est feminarum virtus - aut dicam "muliertus"? - quae etiam in Marci versibus laudatur. Carmen primum, Marce, mihi nescio unde iam notum erat, sed ambo vere pulcherrima sunt.

Sed iam dixi me pauca novisse de feminae condicione apud Graecos, nolo ergo decernere ubi maioris ponderis fuisse feminas.

Valetote.

A.d. XVI Kal. Iul. E Saxonia Inferiore.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

De Arriae maioris virtute

Emitteby Marcus Favonius on Iov 17 Iun, 2004 16.10

Marcus Herimanno, Iuliae, Spartaco ceterisque sodalibus feminarum virtutis admiratione imbutis pariter omnibus sal.
Summae mihi est iucunditati, quod in colloquia nostra feminarum tandem venerunt virtutes. Ad quas quaedam pertinet C. Plinii epistula, quam de Arria, Caecinae Paeti uxore, ad Maecilium Nepotem scripsit (3, 16, 1-6). Legite quaeso, quid de Arriae virtute narraverit:
„(1) Adnotasse videor facta dictaque virorum feminarumque alia clariora esse, alia maiora. (2) Confirmata est opinio mea hesterno Fanniae sermone. Neptis haec Arriae illius, quae marito et solacium mortis et exemplum fuit. Multa referebat aviae suae non minora hoc, sed obscuriora; quae tibi existimo tam mirabilia legenti fore, quam mihi audienti fuerunt.
(3) Aegrotabat Caecina Paetus maritus eius, aegrotabat et filius, uterque mortifere, ut videbatur. Filius decessit eximia pulchritudine, pari verecundia, et parentibus non minus ob alia carus, quam quod filius erat. (4) Huic illa ita funus paravit, ita duxit exsequias, ut ignoraret maritus; quin immo quotiens cubiculum eius intraret, vivere filium atque etiam commodiorem esse simulabat, ac persaepe interroganti, quid ageret puer, respondebat; 'Bene quievit, libenter cibum sumpsit.' (5) Deinde, cum diu cohibitae lacrimae vincerent prorumperentque, egrediebatur; tunc se dolori dabat; satiata siccis oculis, composito vultu redibat, tamquam orbitatem foris reliquisset. (6) Praeclarum quidem illud eiusdem, ferrum stringere, perfodere pectus, extrahere pugionem, porrigere marito, addere vocem immortalem ac paene divinam: 'Paete, non dolet.' Sed tamen ista facienti, ista dicenti, gloria et aeternitas ante oculos erant; quo maius est sine praemio aeternitatis, sine praemio gloriae, abdere lacrimas operire luctum amissoque filio matrem adhuc agere.“
Arriae virtutem Martialis quoque poeta laudavit, idque amplissimis his versibus (1, 13):
"Casta suo gladium cum traderet Arria Paeto,
quem de visceribus strinxerat ipsa suis,
'Si qua fides, vulnus quod feci non dolet,' inquit,
'sed tu quod facies, hoc mihi, Paete, dolet.'"
Quae femina fortis et animosa maxima nos etiamnunc afficit admiratione.
Valete. xv Kal. Iul.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Spartacus on Iov 17 Iun, 2004 22.02

Spartacus amicissimus Iuliae Favonioque Herimannoque sal.


Mehercule! Uno solo die egomet absente, et tantas epistulas ad legendum beneque respondendum habeo! Ignoscite, sodales, si hodie non possum, quia valde laboro. Cum tempus idoneum habeam, non plus quam tribus diebus, affirmo eas cito responsuras.

Valetote!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Sat 19 Iun, 2004 3.08

Spartacus Iulae Marcoque Favonio Herimannoque et ceteris sodalibus salutem plurimam dicit.


Cor meum, amici, sursum nunc est! Quanta his diebus didici, quanta - vestrae scientiae gratia - legi! Quot responsa tot beneficia habui, palam dicam.

Vere, optimi fuistis cum, laudantes, nonnullarum occasionum feminarum Romanarum Graecarumve mentionem fecistis. Cupio autem illas quasdam ubi sapientiam – non fidelitatem feminarum virtutemve amoremque earum – reperiri potest.

Praeter Sappho – estne satius “Sapphum”?, nescio an graeca verba declinare ullo tempore discam! - poetam Lesbiam saeculo septimo ante Christum natam, merito suo, ita ferunt, praeclaram insignemque, raro fit ut alia exempla de re relata reperirem.

De Tullia, Ciceronis “Tulliola”, - “ex quo patre tantas voluptates capiebat” (Ad Fam. 14.1) - scimus amatam patri sui vel liberaliter educatam vel trinos maritos habuisse vel litteras scripsisse vel mortuam post partum fuisse. Attamen femina illa sapiens erat? Nullo loco mentionem de hac re invenire potui.

Nunc in aliud propositum ingredior: Quod rideas, mi Iulia, quoque laetor, nam puto ridentes longiorem iuventutem secum ferre atque dulciorem vitam agere. Cum rides, tum sane felicior es! Tales ridentes mihi veri sapientes videntur. Si fidem animae hominis omnino haberem, tibi certe dicerem risu animam nostram candidiorem splendidioremque fieri.

Utinam ego ipse saepius ridere possem, sed, imitando Catullum, poetam a nobis tam dilectum, difficile est – me miserum - subito < mores > deponere!

Spero autem, cum nullum cachinnum e te, epistulam meam legendo, commoveam, tamen ullum amoenum risum tuum omniumque sodalium, iocandi causa, concitaturum esse.


Optime valeatis.
Last edited by Spartacus on Sat 19 Iun, 2004 15.35, edited 1 time in total.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

de risu

Emitteby Iulia on Sat 19 Iun, 2004 12.57

Iulia Spartaco

Volo te laetari - iterum risi, cum legi opinionem tuam de risu!
Ut et tu habeas, quae tibi risus moveantur, lege modo Horatii Saturam I, 9, quae dicitur satura garruli.

Vere cachinnavi autem cum legi Senecae epistulam CXIII, ubi quaerit, an sint virtutes animalia. Seneca enim philosophus nonnullis locis plenus est leporis, cum in satura eius de Claudii exitu, tum mea sententia in ea epistula:


[21] Ego mehercules titillare non desinam et ludos mihi ex istis subtilibus ineptiis facere. Iustitia et fortitudo, si animalia sunt, certe terrestria sunt; omne animal terrestre alget, esurit, sitit; ergo iustitia alget, fortitudo esurit, clementia sitit. [22] Quid porro? non interrogabo illos quam figuram habeant ista animalia? hominis an equi an ferae? Si rotundam illis qualem deo dederint, quaeram an et avaritia et luxuria et dementia aeque rotundae sint; sunt enim et ipsae animalia. Si has quoque conrotundaverint, etiamnunc interrogabo an prudens ambulatio animal sit. Necesse est confiteantur, deinde dicant ambulationem animal esse et quidem rotundum.

[23] Ne putes autem primum me ex nostris non ex praescripto loqui sed meae sententiae esse, inter Cleanthen et discipulum eius Chrysippum non convenit quid sit ambulatio. Cleanthes ait spiritum esse a principali usque in pedes permissum, Chrysippus ipsum principale. Quid est ergo cur non ipsius Chrysippi exemplo sibi quisque se vindicet et ista tot animalia quot mundus ipse non potest capere derideat?

[24] 'Non sunt' inquit 'virtutes multa animalia, et tamen animalia sunt. Nam quemadmodum aliquis et poeta est et orator, et tamen unus, sic virtutes istae animalia sunt sed multa non sunt. Idem est animus et animus et iustus et prudens et fortis, ad singulas virtutes quodam modo se habens.' [25] Sublata convenit nobis. Nam et ego interim fateor animum animal esse, postea visurus quam de ista re sententiam feram: actiones eius animalia esse nego. Alioqui et omnia verba erunt animalia et omnes versus. Nam si prudens sermo bonum est, bonum autem omne animal est, <sermo animal est>. Prudens versus bonum est, bonum autem omne animal est; versus ergo animal est. Ita 'arma virumque cano' animal est, quod non possunt rotundum dicere cum sex pedes habeat!


Vale et ride quam optime!
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

de declinatione nominum Graecorum

Emitteby Iulia on Sat 19 Iun, 2004 13.39

Iulia iterum Spartaco s.p.d.

"Amoto seria quaeramus ludo" - "quamquam ridentem dicere verum quid vetat?" ut dixit Horatius in Satura I, 1.

Graeci tres habent declinationes: -o, -a et consonanticam. Verba feminina in -ê aut -a finientes ratione -a declinantur, verba masculina in -os et neutra in -on finientes declinationem -o sequuntur.
Exitus sunt in declinatione -a: -ê aut -a, -ês, -êi, -ên aut -an; -ai, -ôn, -ais, -as
in declinatione -o: -os (-on), -ou, -oi, -on; -oi (-a), -ôn, -ois, -ous (-a).

Id cum idem sit fere quam in lingua latina, ea nomina saepe occurrunt versione Latina. Potes ergo modo Latino declinare, praesertim cum Graeci ablativum casum non habeant.

Cetera verba consonanticam sequuntur declinationem, cuius exitus sunt: -, -os, -i, -a (-); -es (-a), -ôn, -sin, -as (-a). Cum autem vocalibus vel in s desinunt, cum exitibus contrahuntur.
Ego quidem censeo nos posse nomina Graeca modo Latine declinare et, si oporteat, pro pronunciatione litteras singulas introducere.
Sit ergo casus genitivus nominis Sappho "Sappho-is", pro pronunciatione ponamus "Sapphonis" (Graece "Sappho-os", ergo "Sapphous" propter contractionem).

Spero id te adiuturum.

Vale.

a.d. XIII Kal. Iul. E Saxonia Inferiore.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

PreviousNext

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron