by Ericus Palmén on Merc 21 Ian, 2009 14.36
Ericus Iuliae et Bernardo et Mingau s.d.p.
Perlecto recentissimo nuntio tuo, Iulia, me velut solum Hierosolymis peregrinum esse sentio (cf.Vulgata, Ev.Luc.24:18 necnon Cic.Or.Mil.12,33); numquam enim antea audivi ab Academia, cui nomen est Vivarium Novum, ut scripsisti, nefastissime feminas esse prohibitas. Si ita est, quaenam erant illae, quae discipulae Aloisii nono conventui Academiae Latinitati Fovendae hic Granivici interfuerunt? Et quaenam in pellicula, de qua Mingau nos certiores fecit, eodem duce Latine loquuntur? Inter alumnos Vivarii Novi, qui mense Aprili anni 1998 me conventui didactico Montellae habendo interfuturum in aeriportu Neapolitano benigne acceperunt, itidem adulescentes utriusque sexus erant.
Sine dubio etiam ii, quorum nomina commemoravisti, discipulos suos optime ad Latine loquendum sciunt inducere. Annulam Llewellyn Latinitatis docendae peritissimam esse novi in multis conventibus et seminariis vivae Latinitatis. Occasione oblata addantur in indicem feminarum Latine egregie docentium quaedam nomina: Francisca Deraedt, compositrix periodici Latini Bruxellensis Melissae, Sigrides Albert, moderatrix Vocis Latinae, periodici Saravipontani, Inga Pessarra-Grimm in L.V.P.A. de Latinitate colenda optime merita, Bohumila Mouchová, lumen Latinitatis Pragensis. Etiam cum Genovefa Immè, Latinista Palensi rude donata, qua moderante M.A.S. usque divulgatur, iam prope viginti annos commercium epistularum Latinarum habeo.
Denique quod ad occasiones proxime futuras Latine loquendi eademque lingua loquentes audiendi attinet, vos etiam Vocis Latinae fasciculum 174 delego, in quo (p.552-555) seminaria vivae Latinitatis a Societate Latina in annum 2009 adumbrata enumerantur. Valete!
Ericus Palmén