De futuro USAe praesidente

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De futuro USAe praesidente

Emitteby Alexander Tazzinius on Iov 09 Oct, 2008 22.24

Saluete sodales carissimi!

Mox habebuntur in Ciuitatibus Foederatis Americae praesidentis electiones, quibus dicere ausim de totius orbis proximorum annorum sorte decernetur.
Aemuli certant Barak Obama, parti democraticae, et John McCain, parti respublicanae.
Vt nunc res se habent, Obama uidetur magnopere antecedere concertatorem, qui nequit populi fauorem adipisci.
Equidem uidi secundam disputationem habitam inter eos, ac reuera McCain mihi uisus est aliquantum imbecillum et languidum: non attrahentia atque suadentia argumenta attulit, non in dicendo concinnus fuit (quamquam non anglice optime sciam, hoc tamen sensi). Profecto ueterioris hominis speciem praebuit. Suo sermone animos tantum confirmare apparuit. Sed bona sitne ratio, cum tempestas pessima sit et oeconomia Americana diruatur his ipsis diebus?
Etiam eius uicarii lectio non felix uidetur: nam si primum Sarah Palin multorum ardorem exciuit, postea tamen multis rebus imperitam se praebuit, dum uicarium seniorem, qui rerum peritus sit, Obama sibi optauit. Hac re cecidit etiam id quod saepe McCain obiecit Obamae, id est inscientiae incusatio. Immo dubia proiecit super McCainis consilii idoneitatem, qui speciosam elegerit uicariam.
Demum errorum series facta est ut ei arduom uideatur consensum reciperare.
Neque eum iuuat Bushis hereditas...
Contra obstat aduersarius qui neminem timet et qui nullo tempore requiescit: iam magnam partem Americanorum inflammauit, a plurimis indicatur ut rerum nouarum uirum. Ei patet uia Albae Domus.
Prorsus sinceras commutationes afferre quibit, quas tantopere iactat? Quid eo regente in melius mutabit populo Americano, sed quid etiam nobis non Americanis?
Vel adhuc fieri potest McCainis recuperatio?

Dum uestras sententias de hoc argumento, praesertim sodalium Americanorum, noscam, auide expecto!

Valete!
Alexander Tazzinius
 
Nuntii: 18
Nomen dedit: Mart 23 Sep, 2008 21.42

Re: De futuro USAe praesidente

Emitteby Deborah Piette on Mart 14 Oct, 2008 11.46

bene!

lingua Latina difficilis est!!!!

vale :lol:
Deborah Piette
 
Nuntii: 2
Nomen dedit: Mart 14 Oct, 2008 11.26

Re: De futuro USAe praesidente

Emitteby magister hirpinus on Mart 14 Oct, 2008 21.06

Noli timere, Deborah. Procul est Orbilius, magister Horatii! Lingua latina postulat studium et ardorem una cum cognitionis amore.
Tibi exemplum sermonis familiaris adiungo

-Si vis, veni mecum.
-Quo?
-Ad amicum nostrum Lucium. Visitemus eum.
-Quid enim habet?
-Aegrotat.
-Quam pridem?
-Intra paucos dies incurrit.
-Ubi manet?
- Non longe. Sis, ambula.
- Haec est, puto, domus eius.
-Haec est. Ecce ostiarius.
-Interroga illum nonne possimus intrare et videre dominum eius.
magister hirpinus
 
Nuntii: 31
Nomen dedit: Lun 30 Iul, 2007 23.02
Location: Campania

Re: De futuro USAe praesidente

Emitteby Alexander Tazzinius on Iov 06 Nov, 2008 21.40

Agite dum sodales! Nihil quod dicatis uobis est de nouo praesidente electo Baracki Hussein Obama? Nullus Americanus suam sententiam dicendi cupidus adest?
Alexander Tazzinius
 
Nuntii: 18
Nomen dedit: Mart 23 Sep, 2008 21.42

Re: De futuro USAe praesidente

Emitteby Rhumak on Ven 07 Nov, 2008 12.45

Alexandro americanisque adhuc tacentibus spd

me excusatum habebis, sodalis popularisque mi, si hac vice non americanus scribit, sed italus: tamen, ut ipse dixsti, suffragia in Americis habita non eorum tantum intersunt, sed mundi universi sortem decreverunt, ergo et ego me de hoc aliqua scribendi iure praeditum esse sentio.
Scies profecto quid in terra nostra flumina gentium cogitare soleant his de eventibus: non Veltroni tantum, qui factionis geminae dux est, sed etiam Iosephus Gryllus et - mirabere forsitan - ei qui veterocommunistae appellari solent, maximo plausu Barack Obama victore gaudent. Quo nituntur haec omnia tuxpax? Diversis rebus: Gryllus se praesertim iuvene, utique nigro, gaudere profitetur, dum hic cuncti non solum pelle, sed etiam aetate albi - vel melius cani sunt (et latine et italice verbo isto utor :lol: ); veterocommunistae quia - audite audite - quando democraticus quidam vicerit, hoc nil minus sibi velit, atque americanis parum desse quin res novas moliantur!! Veltroni nescio quid dixerit, sed mente fingere possum potesque.
Nunc: nobis quid cogitandum? a plurimis annis modo hinc modo illinc habemus principes, victoriarumque consequentiae inflari solent: si dextera vicerit, ante maxima bella, si sinistra, ante non morituram pacem sumus: sed quid in hoc verax est? quantum scio, america nescio a quot annis numquam dimicari mittit: sub Clinton in Cosovo, sub Bush in Iraquia etc. quid in vos hanc cogitationem fundit, hac vice americas bello decessuras? an nunc, quia nescioquis vir novus vicerit, americarum potentia armis servari et augescere destitit? viri novantur, non potestates.
Et si revera Obama vere nova moliri destinat, scimus quid Gracchis evenerit, scimus et quid sit recentiori tempore quidam Kennedy passus.

Valete
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: De futuro USAe praesidente

Emitteby Alexander Tazzinius on Sat 08 Nov, 2008 21.12

Rhumaki ceterisque omnibus salutem

Non inopportune Rhumak denotas in toto mundo exsurrexisse quasdam mire ingentes spes de Obama, qui uideatur "Americani somnii" nitidum exemplar esse atque homo nouos qui rempublicam Americanam deducat ab odii nigrorum uel peregrinorum generum criminatione.
Sed hoc saepissime accidit, ut populus magis specie rerum atque suis animi motibus moueatur quam cogitationibus aeque gestis, neque nimis mirandum est etiam nunc hoc euenire. Sed non omnes ita agunt: nam sunt etiam qui bene reputent ueram uirtutem et sententias hominum politicorum. Fateor in Italia hos paucos esse, dumtaxat quantum ad meam experientiam pertinet.
Nemo, qui parumper sententias et disputationes eorum non nimis negligenter auscultauerit, credet hoc praesidente omnia bella finem habitura: clare locutus de hoc est. Ab Iraquia militem auferet gradatim, sed augescet ipsum in Afghanistania, et etiam ab rebuspublicis Europaeis petet maius molimentum.
Sed etiam multas res Americanis nouas palam proposuit, sicut decorae sanitatis propagationem in omnes ciues, et diminutionem tributi pro ordine humili et medio auctione illius diuitissimorum.
Certe flexus inerit a prioris praesidentis administratione, quae uidetur pessima fuisse.
Ceterum omnes scimus quorundam commoda difficiliter tangi posse, et magnopere politicos delectus pertractari ab magnas diuitias detinentibus.
Sed hoc minime significat res nouari omnino non posse, minime significat semper paucorum commoda imperare, minime significat semper nouatores enecari. Opus est uiro perito atque ingenioso, qui infrenare sciat alios potentes dum nouationes moliatur. Non dico hoc facile euenire, sed fieri potest.

Valete
Alexander Tazzinius
 
Nuntii: 18
Nomen dedit: Mart 23 Sep, 2008 21.42

De Orationibus Habitis Deque Meis Sententiis

Emitteby L. Amadeus Ranierius on Sol 23 Nov, 2008 17.45

L. Amadeus omnibus electioni sequentibus sal. pl. dat.

Vobis ostendere velim opinionem (modo una e pluribus ;) ) Americanam, a non diutius tacente Americano hocce. Namque hujus septimanae programma apud ScorpionemMartianum ( http://www.ScorpioMartianus.com/ ) de comitiis Americanis tractat, atque vestras opiniones conferam in septimanam quae venit. Si mihi permittetis, hasce opiniones quas jam hic scripsisti — necnon novas quae post hasce meas litteras venient — etiam citabo.

Quoad orationes quae IV Novembris habitae sunt ab ambobus senatoribus, subtitulis redditas Latinis eas orationes (vocibus originalibus) spectare licet:

McCain orationem concessionis habet:
http://www.youtube.com/watch?v=iN482EjpTTY&fmt=18

Obama orationem victoriae habet (pars 1):
http://www.youtube.com/watch?v=XOBQUU_y0nU&fmt=18

Obama orationem victoriae habet (pars 2):
http://www.youtube.com/watch?v=g2KiItS3c14&fmt=18

Spero hasce gaudio vobis fore!
Valete atque valete! Ac si respondere vultis ad cogitata mea quae apud ScorpionemMartianum incidi, respondete profecto! :) Ac ego vicissim.
VIVAMVS·ATQ·AMEMVS
Ὁ ἀνεξέταστος βίος οὐ βιωτὸς ἀνθρώπῳ.
"Fiat Vis tecum, Luci — semper."
ΓΝΩΘΙ·ΣΕΑΥΤΟΝ

SCORPIO·MARTIANVS
User avatar
L. Amadeus Ranierius
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Merc 18 Iun, 2008 18.17
Location: Pennsylvania, Uniti Status Americae


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron