Saluete sodales carissimi!
Mox habebuntur in Ciuitatibus Foederatis Americae praesidentis electiones, quibus dicere ausim de totius orbis proximorum annorum sorte decernetur.
Aemuli certant Barak Obama, parti democraticae, et John McCain, parti respublicanae.
Vt nunc res se habent, Obama uidetur magnopere antecedere concertatorem, qui nequit populi fauorem adipisci.
Equidem uidi secundam disputationem habitam inter eos, ac reuera McCain mihi uisus est aliquantum imbecillum et languidum: non attrahentia atque suadentia argumenta attulit, non in dicendo concinnus fuit (quamquam non anglice optime sciam, hoc tamen sensi). Profecto ueterioris hominis speciem praebuit. Suo sermone animos tantum confirmare apparuit. Sed bona sitne ratio, cum tempestas pessima sit et oeconomia Americana diruatur his ipsis diebus?
Etiam eius uicarii lectio non felix uidetur: nam si primum Sarah Palin multorum ardorem exciuit, postea tamen multis rebus imperitam se praebuit, dum uicarium seniorem, qui rerum peritus sit, Obama sibi optauit. Hac re cecidit etiam id quod saepe McCain obiecit Obamae, id est inscientiae incusatio. Immo dubia proiecit super McCainis consilii idoneitatem, qui speciosam elegerit uicariam.
Demum errorum series facta est ut ei arduom uideatur consensum reciperare.
Neque eum iuuat Bushis hereditas...
Contra obstat aduersarius qui neminem timet et qui nullo tempore requiescit: iam magnam partem Americanorum inflammauit, a plurimis indicatur ut rerum nouarum uirum. Ei patet uia Albae Domus.
Prorsus sinceras commutationes afferre quibit, quas tantopere iactat? Quid eo regente in melius mutabit populo Americano, sed quid etiam nobis non Americanis?
Vel adhuc fieri potest McCainis recuperatio?
Dum uestras sententias de hoc argumento, praesertim sodalium Americanorum, noscam, auide expecto!
Valete!