LECTIO MAGNA

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 12 Aug, 2005 1.35

Mercurius sodalibus s.

Nunc vero, quidnam sit iudicium meum, legite.

Tacitus.

Supervacaneum habeo nunc Livium laudare; etsi eum magnum esse historicum concedam, tamen nihil est, quod me illi conciliare posset.

Fortasse prius iam scripseram Taciti opus semper libentissime a populis in servitutem redactis esse lectum. Quid? quod ille eo modo scribit, quo homines a tyrannide quodam oppressi solent; quae enim ille litteris mandavit, quamvis obscura sint, tamen a quocunque qui velit facile intelliguntur. Ita et homines in Europa orientali a tyrannide Russico occupata inter se murmurabant; non enim aperte loquebantur, tantum verbis ambiguis significabant, quod libere appellare non licebat. Ecce locus capitis V. libri I. Annalium merito celeberrimus, exempli gratia huc citatus:

"Haec atque talia agitantibus gravescere valetudo Augusti, et quidam scelus uxoris suspectabant. quippe rumor incesserat, paucos ante menses Augustum, electis consciis et comite uno Fabio Maximo, Planasiam vectum ad visendum Agrippam; multas illic utrimque lacrimas et signa caritatis spemque ex eo fore ut iuvenis penatibus avi redderetur: quod Maximum uxori Marciae aperuisse, illam Liviae. gnarum id Caesari; neque multo post extincto Maximo, dubium an quaesita morte, auditos in funere eius Marciae gemitus semet incusantis, quod causa exitii marito fuisset."

Adde, quod Stephanus Borzsák, philologus noster praeclarus vere anni 1956, non multo ante revolutionem Hungaricam praelectionem habuit de Tacito, ubi similia ac ego supra de historico illo dicebat, scilicet, quod Tacitus semper scriptor libertatis, resistentiaeque fuit gentibus sub potestate dura gementibus; quam ob praelectionem revolutione oppressa a quodam sycophanta nomen eius ad communistas esse delatum ac ipsum in carcerem conditum. (quem casum miserandum Stepani Borzsák duobus annis ante iam fortasse perstrinxi... :oops:). Deo gratias, quod professor Borzsák adhuc vivit, immo etiam in universitate praelegit. :D Ille ergo communismo feliciter superfuit, adiuvante forsitan etiam Tacito. :D

Valete. Budapestini, d. IV. Iduum Augustarum.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Mart 23 Aug, 2005 0.57, edited 1 time in total.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 15 Aug, 2005 22.58

Mercurius sodalibus s. d.

Septimana una exacta solum quatuor nostrum suam sententiam demonstrasse maesto animo video. :( Sed, quia hoc certamen non propter aliam causam, quam ut opera auctorum antiquorum relegendo ac de eis decenter disputando recreemur, a me inventum est, certe non urgeo vos, carissimi sodales, ut suffragemini; si enim non libenter, solum meis precibus adducti luditis, non est, cur in certamine administrando pergamus. Valete. Budapestini, d. XVIII. Kal. Sept.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Tiberis on Merc 17 Aug, 2005 15.53

Tiberis sodalibus suis, imprimis Mercurio,moderatori contentionis praestantissimo, s.d.
Ne putaveris , mi Mercuri, me suffragii ferendi esse oblitum aut minus voluptatis me capere e certamine nostro. sed in tanta difficultate iudicandi, uter utri anteponendus sit, multis utriusque paginis repetitis tamen diu in iudicio meo haesitabam. quamvis aequum sit, ut suffragio me abstineam utroque in suo genere excellente, tamen constitui, ut TACITO suffragarer.
sed nunc otium mihi deest causas disserendi: quas concubia nocte, sicut meus est mos :) , expeditius enarrabo.
vale.
XVI.Kal. Sept.
Aquis Aequimontanis, caelo tristissimo... :(
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Gastón on Merc 17 Aug, 2005 16.19

Gastón Mercurio ceterisque s.p.d.

Quatuor non sunt tam pauci :D

Multa capitula Livii operae, pauca Taciti, legi. Sed his paucis capitulis adficior ut Tacito palmam tribuam.

Haec sunt ab XXIX usque ad XXXVIII Agricolae.

http://www.forumromanum.org/literature/tacitus/agricola.html

Valete!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 17 Aug, 2005 22.45

Mercurius Tiberi Gastonique s. d.

Grato animo, amice Tiberis, tuam epistolam accepi, et iam nunc guadeo te etiam causas esse redditurum iudicii tui! :D
Mi Gastone, ne nimium properaveris! :D Agricola enim, id est opusculum illud Taciti clarissimum tantum in duello postero dimicabit cum Sallustio! Nunc Annales quaeso tolle legeque, sed, dum illos leges, ne obliviscitor operis Liviani! :)

Valete. Budapestini, d. XVI. Kal. Sept.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Lucia Aurelica on Iov 18 Aug, 2005 20.25

Lucia Aurelica sodalibus s.d.p.
Confiteor magno cum pudore me neutrum horum operum legisse :oops: Nunc tempus mihi deest , ut ea Latine legam, ac traductiones promptum non habeo. Meam igitur sententiam nolite respicere.
Valete quam optime.
Homo somnians
Lucia Aurelica
 
Nuntii: 57
Nomen dedit: Sol 15 Mai, 2005 8.56
Location: Russia

Emitteby Ericus Palmén on Sat 20 Aug, 2005 0.28

Ericus Palmén Mercurio Hungarico s.d.
In prima periodo huius certaminis T.Livium unum e scriptoribus Romanis mihi gratissimis elegi, neque facere possum, quin rationem, qua multas vices rerum Romanarum describit, usque admirer. In primo quidem libro operis eius complura ”poeticis magis decora fabulis quam incorruptis rerum gestarum monumentis traduntur” (Praef. 6), sed id non impedit, quin lectorem ad se attrahant. Praecipue ex iis, quae Livius in familia Tarquinii Superbi gesta esse memoriae prodit, clarissime elucet eo rgnante populum Romanum, ut tuis verbis utar, tyrannide quadam oppressum vixisse. E posterioribus partibus operis Livii me imprimis affecit liber XXI, cuius in initio auctor splendide narrat, quomodo inimicitiae Romanorum et Carthaginiensium paullatim crescentes effecerint, ut ”bellum maxime omnium memorabile, quae umquam gesta sint” (XXI 1,1), inter eos cooreretur; postea autem refert, quanto labore copiae Hannibalis Alpes transierint atque in proeliis ad Ticinum et Trebiam factis Romanos vicerint, non quidem tam funditus quam sequentibus annis apud lacum Trasumennum et Cannas (XXII 4–7 & 44–50). Haud iniuria Livius concedit Romanos, qui tandem e bello superiores discesserunt, primis annis eius propius ad interitum quam ad victoriam fuisse. In quarta decade excellit ”res parva dictu” sive de lege Oppia tollenda tumultus (XXXIV 1–8), in quo M.Porcius Cato consul gravitate insignis pertinaciae mulierum succumbit. Quidam loci huius dissensionis posteriora de iuribus mulierum certamina velut protendere videntur.
Neque tamen haec et alia merita Livii efficere possunt, ut eum pluris quam Tacitum aestimem. Huius et opera historica et de Germanis opusculum ethnographicum dignissima sunt laudibus, quibus tu et Marcus Favonius eum effertis, praesertim cum Tacitus ”urgentibus imperii fatis” (Germ.33,2) sollicitus optimo iure, ne Germani Romanis aliquando perniciei forent, timuisse videatur. Quod ad Annales attinet, in iis omnis vita Romana continua series describitur insidiarum subdolarum et caedium crudelium, quae praesertim inter proximos imperatorum pullulent. Loci praecipue conspicui Annalium mea sententia sunt iidem fere, quos Marcus Favonius iam commemoravit; ad eos addiderim capitula 18–19 libri XVI, in quibus Petronius, falsis fundamentis in numerum virorum illustrium a Nerone capitis damnatorum redactus, poenam ab imperatore constitutam praevenit et peculiari elegantia ipse sibi mortem consciscit.
Sicut Herodotus apud Graecos, ita apud Romanos Livius ante omnia splendidus est narrator; veriores autem rerum scriptores, qui acutissimo ingenio omnia perscrutantur, sunt Sallustius et Tacitus, qui in rebus describendis aliquatenus Thucydidem imitari videntur. Itaque nonnihil dubitans in hoc certamine Annalibus Taciti aureum porrigo nomisma – simul Livium mihi iam pridem dilectum consolatus argenteum nomisma haud minus lucide splendere. Cura, ut valeas!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Tiberis on Sat 20 Aug, 2005 2.21

Tiberis sodalibus suis s.d. :)
cum iterum in respondendo nimis cessare videar, quibus de causis Tacitum maiore laude dignum existimem, paucissimis absolvam:
primum, quod arte dicendi Livio anteponendus est. sermo eius gravis, brevis, interdum obscurus: verba rebus parissuma sunt, suum quaeque vox habet pondus. tristem civitatis statum tristioribus reddit coloribus. in tanta verborum gravitate tamen nimio ornatu se abstinet, nullas invenias voces inanes, nulla verba quaesita .
deinde, quod, cum ipsum semper veluti praesto esse putes, res gestas magis interpretari quam narrare videtur; causas agendi quaerere pluris eius interest quam acta referre. tamen quadam ex parte verba eius ab opinionis arbitrio parum seiuncta sunt proposito illo - sine ira et studio se velle de Tiberii principatu scribere - parum peracto.
nolite putare , sodales, me Livii facultatem narrandi contemnere, licet interdum nimis longus sit. sed dico aperte me in Tacito legendo plus voluptatis capere.
valete.
XIII.Kal.Sept.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 21 Aug, 2005 11.14

Mercurius sodalibus s. d.

Duobus hebdomadis iam iam delabentibus eventus duelli secundi mihi esse pronunciandus videtur: cum quamvis tantum septem participes sententias suas adhuc dederint, tamen ratio punctorum a duobus illis ceteris, qui nondum suffragati sint, commutari nullo modo potest. Quid? quod Annales Corn. Taciti sex puncta tulerunt, Livius vero miserrimus nonnisi unum. Opus ergo, quod in hoc duello aliud superavit, Annales Taciti sunt.

Ceteroquin operae pretium esse mihi videtur :D de eo cogitare, quibus de causis multo plura puncta Tacito quam Livio a nobis data sint. Scriptor enim ille Patavinus apud Romanos, ut scio, in favore maximo fuit, ac mehercle in maiore quidem, quam Tacitus; Opus enim scriptoris illius Patavini in scholis legebatur, saepissime verba illius citabantur, immo epitomae ab eo factae sint; et, si bene memini, quidam Hispanus operis Liviani pulchritudine captus Romam venit Livium visum. Certe, nobis hominibus huius aetatis Tacitus magis placet, qui non solum narrat, sed causas rerum quaerit: sed haud scio an Romani libentius Livium dulcissime narrantem quam Tacitum acerbe omnia iudicantem legerint. :roll: Valete. Varadini, quod et Varda a Hungaris dicitur, die Dominica post festum Sancti Stephani Hungariae protoregis.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Iulia on Sol 21 Aug, 2005 18.34

Iulia sodalibus sal.

Feliciter ex Helvetia reverta, ubi in universitate aestiva interfui maximo cum gaudio, nunc vidi vos victorem invenisse hoc in certamine. Nam haud facile mihi fuisset inter Livium et Tacitum discernere, quippe quae neutri auctoris plus quam pauca capita noverim. :cry: Quam ob rem gratias ago ob partes a vobis indicatis, quas tempore dato quam primum legam.

Valete.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

De Livio et Tacito

Emitteby Herimannus on Sol 21 Aug, 2005 22.24

Herimannus Mercurio ceterisque sodalibus salutem dicit

Quamvis pro Tacito suffragium meum in hoc certamine expresserim, non nego hanc exaggeratam victoriam, qua oppressus est Livius Patavinus, mihi, aliquot annos Patavii incolae, nonnihil doloris adtulisse: nam non pedifollii sed ludi alīus, quem Angli "tennis" appellant, exitus proprius esse videtur.
Valete!

Novocomi, a. d. XII Kalendas Septembres MMV
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 22 Aug, 2005 14.51

Mercurius Iuliae s. d.

Maximo cum gaudio, carissima Iulia, saluto te ex Helvetia reducem. In qua republica vetustissima quid videris, quidve feceris, in colloquio novissimo a Tiberi creato "itinerarium" inscripto iam nobis enarrare poteris. :) Spero duello sequenti, quod hodie vespere enuntiabo, iam etiam te affuturam esse. Vale. Budapestini, d. XI. Kal. Sept.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 23 Aug, 2005 0.39

DUELLUM TERTIUM: Horatii carmen III. 9.? Vergilii ecloga I.?

Certe erit vestrum, qui animadvertat nunc non Horatium et Vergilium, sed Sallustium et Tacitum manus inter se conserere debuisse; sed recreandum esse censeo Tacito nostro, qui nuper triumphum de miserrimo Livio quamvis facilem egerit. Nunc ergo: Horatii carmen dulcissimum de amore, qui semper idem est; an Vergilii ecloga, in qua fortunae humanae mobilitas ac multa alia praeclare demonstrantur? Suffragamini, Quirites! Valete. Budapestini, d. X. Kal. Sept.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 24 Aug, 2005 11.04

Mercurius sodalibus s. d.

Ecce iudicium soterianum:

Duellum inter Horatium et Vergilium: palmam VERGILIO tribuo

Valete. Ex castro Budensi, d. IX. Kalendas Septembres.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Merc 24 Aug, 2005 21.55

M. Favonius certaminis praesidi sociisque s.
In exponendo, quid de utroque carmine sentiam, nudam nunc et inornatam adhibeo brevitatem.
Horatii c. 3, 9: Structura magnifica (gradatio, verborum ascensus):
1-8 praeteritum, amor priscus: beatitudo fragilis: Horatius – Lydia;
9-16 praesens, amores novi: beatitudo quae videtur maior: Horatius – Chloe, „pro qua non metuam mori“ / Lydia – Calais, „pro quo bis patiar mori“; verba aliud aliud exsuperant: stimulus amoris prisci renovandi;
17-24 futurum, amor priscus redux: beatitudo sempiterna: Horatius – Lydia, ille quaerens – haec respondens: „Tecum vivere amem, tecum obeam libens.“
Quamvis admirer, quam sollerter Horatius hunc cantum alternum composuerit, tamen in hoc certamine Vergilium dignum puto, qui palmam accipiat. Maiorem enim quam Horatii carmen voluptatem hi mihi praebent eclogae I versus (79sqq.), pleni quietis pacis humanitatis:
„Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem
fronde super viridi. sunt nobis mitia poma,
castaneae molles et pressi copia lactis,
et iam summa procul villarum culmina fumant
maioresque cadunt altis de montibus umbrae.“
Valete. IX K. Sept. Crefeldiæ.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

PreviousNext

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron