Mercurius sodalibus s.
Nunc vero, quidnam sit iudicium meum, legite.
Tacitus.
Supervacaneum habeo nunc Livium laudare; etsi eum magnum esse historicum concedam, tamen nihil est, quod me illi conciliare posset.
Fortasse prius iam scripseram Taciti opus semper libentissime a populis in servitutem redactis esse lectum. Quid? quod ille eo modo scribit, quo homines a tyrannide quodam oppressi solent; quae enim ille litteris mandavit, quamvis obscura sint, tamen a quocunque qui velit facile intelliguntur. Ita et homines in Europa orientali a tyrannide Russico occupata inter se murmurabant; non enim aperte loquebantur, tantum verbis ambiguis significabant, quod libere appellare non licebat. Ecce locus capitis V. libri I. Annalium merito celeberrimus, exempli gratia huc citatus:
"Haec atque talia agitantibus gravescere valetudo Augusti, et quidam scelus uxoris suspectabant. quippe rumor incesserat, paucos ante menses Augustum, electis consciis et comite uno Fabio Maximo, Planasiam vectum ad visendum Agrippam; multas illic utrimque lacrimas et signa caritatis spemque ex eo fore ut iuvenis penatibus avi redderetur: quod Maximum uxori Marciae aperuisse, illam Liviae. gnarum id Caesari; neque multo post extincto Maximo, dubium an quaesita morte, auditos in funere eius Marciae gemitus semet incusantis, quod causa exitii marito fuisset."
Adde, quod Stephanus Borzsák, philologus noster praeclarus vere anni 1956, non multo ante revolutionem Hungaricam praelectionem habuit de Tacito, ubi similia ac ego supra de historico illo dicebat, scilicet, quod Tacitus semper scriptor libertatis, resistentiaeque fuit gentibus sub potestate dura gementibus; quam ob praelectionem revolutione oppressa a quodam sycophanta nomen eius ad communistas esse delatum ac ipsum in carcerem conditum. (quem casum miserandum Stepani Borzsák duobus annis ante iam fortasse perstrinxi...
). Deo gratias, quod professor Borzsák adhuc vivit, immo etiam in universitate praelegit.
Ille ergo communismo feliciter superfuit, adiuvante forsitan etiam Tacito.
Valete. Budapestini, d. IV. Iduum Augustarum.
Veritate duce, comite labore.