Patibulum

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

RRRRRRRRRRR...

Emitteby Marcus Favonius on Lun 03 Mai, 2004 22.20

Marrrcus Tiberrri nunc RRR litterrram rrretegendam esse censet. :twisted:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 03 Mai, 2004 22.39

Mercurius Tiberi s.

scripsisti, amice, titulum pelliculae ignotissimae a te in Latinam linguam nunc conversum, ac sub lineis occultum esse; sed monere te velim, quod in meo nuncio primo scripsi, scilicet cavendum nobis esse, ne titulos parum notos proponamus. :? Vale. Datum ut supra.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Tiberis on Mart 04 Mai, 2004 0.20

Tiberis Mercurio et Marco sal.
O me neglegentem, qui immemor illius praecepti hoc proposuerim aenigma ! quid ergo ? num id deleamus ? at titulum, quamquam ignotum, a vobis,qui sagacissimi vos praestiteritis, investigatum iri mihi persuasum est. tamen difficili aenigmate opus est, ut Sphinx, quae toties fame perierit, tandem victrix discedat... :twisted:
ecce littera R:
-E- / ---- / ----E---- / ----E--E---- / -E---E---- / -E-----

litteram R huic titulo non inesse apparet. ERRRROR primus ! :twisted:
valete.
Last edited by Tiberis on Mart 04 Mai, 2004 15.10, edited 1 time in total.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Sphingi Styrianae

Emitteby Herimannus on Mart 04 Mai, 2004 0.25

Herimannus Tiberi sal.

Postquam doctam et propriam opinionem tuam de Unione Europea legi, ex te requiro ubi littera M inveniatur, antequam Somnus me deprehendat.

Novocomi, A. D. IV Nonas Maias
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Tiberis on Mart 04 Mai, 2004 0.34

Tiberis Herimanno s.p.d.
ergo detegamus litteram M :
-E- / ---- / M---E--M- / ----E--E--M- / -E---E--M- /-E---M-

ceterum te non propter nuntium meum perlectum somno deprehensum esse spero.. :D
vale.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Tiberi

Emitteby Herimannus on Mart 04 Mai, 2004 0.43

Herimannus Tiberi

Adhuc vigilo, aliter ac te: video duas litteras L.
Vidistine umquam dormientem Sphingem?

Vale!
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Tiberis on Mart 04 Mai, 2004 0.58

Tiberis Herimanno sal.
pro Iuppiter ! litteras potes praesentire,antequam patefactae sunt.mihi confitendum est te recte suspicatum esse.
-E- / ---- / M-LLE--M- / ----E--E--M- / -E---E--M- / -E---M-
quibus detectis verbum tertium facile investigatum iri puto.
vale.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Non tertium

Emitteby Herimannus on Mart 04 Mai, 2004 1.08

Herimannus Tiberi

Non tertium sed primum verbum me pungit, nec me dormire concedet.
Ostende litteram S!
(tum dormiamus, labor novi diei exspectat!)
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Tiberis on Mart 04 Mai, 2004 13.35

Tiberis Herimanno sal.
littera S,cum primo quidem verbo non insit, tamen aliquantulum valet in aenigmate solvendo:

-E- / ---- / M-LLES-M- / ----E--ES-M- / SE---ES-M- / SE---M-

vale.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 04 Mai, 2004 14.35

Mercurius Tiberi s.

Ehem! Iam prope est finis! Videamus litteras I!
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Tiberis on Mart 04 Mai, 2004 15.05

Tiberis Mercurio s.
iussu Mercurii ergo appareat littera I :
-E- / ---I / MILLESIMI / ----E--ESIMI / -E---ESIMI / SE--IMI
vale !
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

?????????????

Emitteby Marcus Favonius on Mart 04 Mai, 2004 16.13

Marcus Sphingi Aequimontanae p.d.s.
Anxius animi tibi offero :shock: :
„Dea anni millesimi nongentesimi sexagesimi septimi (The Goddess of 1967)“.
Quod ad „sexagesimi“ attinet, S litteram a te neglectam esse suspicor.
Utinam clementem te praebeas in me!
8)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Mart 04 Mai, 2004 16.58

Tiberis Marco denuo se superanti p.d.s.
cedo, Marce, tibi. nam iterum mea tela hebuere,
nil quod te lateat , Sphinx reperire potest.
:shock:
vale !
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Marcus Favonius on Mart 04 Mai, 2004 21.16

Marcus cunctis amicis, imprimis Tiberi sal.
Tiberi, qui in aenigmatis proponendis assiduum, diligentem generosumque miris modis se praebuerat, denuo crudeliter superato me rubore quodam suffusum esse scitote, sodales. Qua de re intercapedinem mihi faciendam esse censeo: Ne quid nimis! Accedit, quod his ipsis diebus officii muneribus tamquam fluctu obruor. Quis ergo vestrum Sphingis personam suscipiet? Equidem paululum recedere paratus sum.
Valete quam optime.
iv Non. Mai.
:)
Last edited by Marcus Favonius on Merc 05 Mai, 2004 15.47, edited 1 time in total.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De Sphinge

Emitteby Herimannus on Merc 05 Mai, 2004 0.32

Herimannus Sphingis amicis sal.

Libenter, sodales, sceptrum immeritum sumerem, nisi mihi gratissimum iter, ut alibi scripsi, incumberet; quapropter censeo me colloquia nonnullos per dies visere nequire (nequire?).

Valete!

Novocomi, a. d. III Nonas Maias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron