Favonius familiariter in aures Bubonis sodaliumque ceterorum insusurrat (exceptis scilicet iis, qui se antikantianos profitentur).
Cum Taciti minime me obtrectatorem esse noris, Bubo mi eruditissime, ad te rescribere ausim. Incredibili enim efferor gaudio, quod carmine gemulo remisso facetisque Suetonii verbis descriptis mira nos voluptate perfudisti. Equidem Ovidium, si epistulam tuam legisset, non scripturum fuisse puto illud „dirum mortalibus omen“ (met. 5, 550).
Quo praemio te remunerer? Venit mihi in mentem pretiosissimum bibliothecae meae cimelium: pusillus libellus, qui inscribitur „Democritus Ridens sive Campus Recreationum Honestarum cum exorcismo Melancholiae. Amstelodami, apud Jodocum Jansonium, M DC XLIX“. Insunt sescentae fabellae facetissimae, ex quo numero multas iam anno MMIII descripsi (*).
Ecce narratiuncula, quae in paginis 18 et 19 legitur:
Phantasiae absurdae.
Incredibile est, quid non sibi persuadeat Phantasia hominis corrupta. Fuit quidam, qui se mortuum crederet, ac propterea ab omni cibo potuque abstinebat. Tandem cum nulla ratione cibum vellet sumere, persuasum est homini etiam mortuos comedere. Eam in rem apparatur mortuale convivium occlusis circa fenestris, panno nigro vestiuntur parietes, mensa in medio triclinii opiparis dapibus instruitur, mox prodeunt personata cadavera, servi et famuli domestici, omnes longo lineo amictu in similitudinem defunctorum compositi; discumbitur, estur, potatur strenue, sed cuncta summo silentio transacta, ut vera cadavera crederes. Haec conspicatus ex angulo alter ille non iam amplius dubitabat, quin mortui comederent. Itaque, ut erat famelicus, adiungit se sodalibus atque una cum ipsis cibum capit et haud multo post ex morbo convaluit.
Hac fabella audita quid Noricum dicturum fuisse creditis?
Vale, valete. IV Id. Apr.
--------------------
(*) Cf. „Litterae Latinae“ -> „De auctoribus medii recentiorisque aevi“ -> epist. 2003, Iul 27, 29; Aug 03, 05, 11; Nov 21.