Facete dicta aut facta

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Gastón on Merc 29 Iun, 2005 14.02

Gastón Marco ceterisque s.p.d.

fueritne Crates masochista? Simusne omnes masochistae? :roll:

Valete!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Marcus Favonius on Ven 01 Iul, 2005 21.51

M. Favonius sodalibus, imprimis Gastoni salutem.
Quod ad illa verba Cratis attinet (v. nunt. 3341), legite quaeso nuntium, quem hodie misi in Angulum philosophicum.
Valete. Kalendis Iuliis.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sat 02 Iul, 2005 21.14

Etiam theologi austeri gravesque nonnumquam prompto sunt animo ad iocandum; quod apparet ex his Martini Lutheri verbis (cf. Colloquia Convivalia, Islebiae MDLXVI, p. 208):

Monachus quidam, cum aliquamdiu Horas Canonicas legens in latrina sederet, a Diabolo ita reprehensus est:
„Monachus super latrinam / non debet legere Primam.“
Quibus verbis auditis monachus perditori hominum respondit:
„Purgo meum ventrem /
Et colo Deum omnipotentem /
Tibi quae infra /
Deo omnipotenti quod supra est
.“
:lol:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Merc 06 Iul, 2005 23.16

M. Favonius sodalibus, imprimis Gastóni Mercurioque s.d.p.

Cum et Gastón et Mercurius Hungaricus Gestis Romanorum oblectari videantur, non alienum esse puto duas describere narratiunculas, quas vobis voluptati fore spero*.

De arbore et vxoribus suspensis (cap. 69, p. 45)
Refert Valerius, quod Patinus flens dixit vicino suo: „Habeo arborem infelicem in orto meo, in qua vxor mea prima se suspendit; postmodum secunda; eciam nunc tercia. Et ideo dolor est intollerabilis.“ Ait vicinus, cui nomen Arrus: „Miror te in tantis successibus lacrimas emisisse. Da michi, rogo te, tres surculos illius arboris, quia intendo inter vicinos diuidere, vt quilibet arborem habeat ad vxorem suam suspendendam!“ Et sic factum est.

:shock:

De Cathano et Roswilda (cap. 121, p. 71)
Paulus, Longobardorum hystoricus, refert, quod Cathanus, rex Vngarorum, obsedit in foro Iulii castrum dictum Sibdac. Quem cum de muro cerneret corpore pulcherrimum Rosmilda ducissa habens IV filios et II filias, scripsit sibi occulte: „Si me [in] vxorem duxeris, castrum hoc meum tibi dabo.“ Quo promittente eam ducere castrum dedit. Filii vero eius omnes fugierunt. Cathanus autem rex ducisse promissum tenens eam sibi prima die matrimonio copulauit. Secunda die eam tradidit XXI Vngaris publice illudendam. Tercia die toto corpore vsque ad gulam eam transfigi fecit dicens: „Talis vxor, que pro libidine sue carnis ciuitatem propriam prodit, talem debet habere maritum.“

:roll:

Obiter quaesitum, mi Mercuri: „Cathanus, rex Vngarorum“? „castrum dictum Sibdac“? Equidem nescire me confiteor, quid haec sibi velint nomina.

Valete. Pridie Non. Iul. Crefeldiæ.



*Hac usus sum editione: „Die Gesta Romanorum nach der Innsbrucker Handschrift vom Jahre 1342 und vier Münchener Handschriften herausgegeben von Wilhelm Dick. Erlangen & Leipzig 1890“.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 07 Iul, 2005 0.44

Mercurius Marco suo s. d.

Fabula illa quidem a te citata omnino falsa ac corrupta mihi videtur; certe, in his fabulis fides historica non est quaerenda. Quid ergo? :D Paulus ille historicus, qui in fabula memoratur, haud scio an Paulus Diaconus, scriptor celeberrimus Longobardus fuerit, qui autem tempore Caroli Magni vixit, id est, in fine saeculi VIII.: tunc vero Hungari adhuc habitabant in planitie a Ponto Euxino in septentrionem sita, id est, satis longe afuerunt ab Italia (patriam enim nostram, ubi nunc vivimus, anno 896. maiores nostri occupaverunt). Ceterum credere vix possum talem fabulam a Paulo Diacono esse scriptam... :roll:
Cras rem omnem maiore cum cura investigabo: nunc vero iam satis defatigatus sum. Vale. Budapestini, Nonis Iuliis.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Iov 07 Iul, 2005 11.58

Marcus sodalibus, imprimis Mercurio suo s.p.d.

Ita est, doctissime mi amice: maior Gestorum Romanorum pars fide historica omnino videtur carere. Quod vero minimi puto esse momenti. Quid enim aliud fabellarum auctores voluerunt nisi et prodesse et delectare? Et iuvat legere. Cuius rei testimonium etiam haec afferatur narratiuncula:

De milite, quem leo liberauit a morte (Dick cap. 159, p.131)
Qvidam miles erat, qui super omnia venari dilexit. Accidit die vna, quod, cum ad uenandum perrexisset, occurrit ei leo claudicans, qui pedem suum ei ostendit. Miles vero de equo descendit et spinam acutam de pede eius extraxit atque vnguentum vulneri eius apposuit. Sanatus leo est et ad nemora perrexit. Post hec vero rex illius regni venatus est in eodem nemore. A casu eundem leonem cepit et nutriuit annis multis. Miles vero ille contra regem surrexit et in eandem forestam se posuit et omnes transeuntes spoliauit ac occidit. Rex vero exploratores habebat, qui eum apprehenderunt et ante regem eum duxerunt. Rex vero dedit sentenciam, ut leoni daretur ad deuorandum, et quod nullus cibus leoni daretur, et hoc, ut eum deuoraret. Miles vero cum ad eum in foueam esset proiectus, vltra, quam credi potest, timuit exspectauitque horam, quando deuoraretur. Leo cum eum vidisset, apropinquauit, et cum eius noticiam haberet, eum, in quantum potuit, protexit nec alios permisit, qui in fouea cum eo erant, vt eum attingerent. Et sic leo sine cibo VII diebus remansit, et miles illesus. Rex cum hoc audisset, admirabatur fecitque militem de fouea extrahi et ait ei: „Dic michi, karissime, quomodo potest esse?“ Qui ait: „Domine mi, semel per silvam equitaui, leo iste michi occurebat claudicando; ego vero spinam de pede eius extraxi et vulnus sanaui, et ideo propter illud, ut credo, michi pepercit.“ Ait rex: „Ex quo leo, animal irracionabile, tibi parcebat, ammodo studeas vitam tuam corrigere! Tibi remitto, quidquid vsque huc commisisti.“ Ille vero regi gracias egit et post hec vitam suam correxit diesque suos in pace finiuit.


Quae narratiuncula optime comparari potest cum clarissima illa fabella, quae in A. Gellii Noctium Atticarum libro V legitur (cap. 14). Notissima quoque est fabula, quam eadem de re composuit Georgius Bernardus Shaw: „Androclus and the Lion“, id est „Androclus et leo“.

Valete. Nonis Iuliis. Ad Cornicum Campum nubibus hodie obscuratum.
:)
Last edited by Marcus Favonius on Lun 11 Iul, 2005 22.00, edited 1 time in total.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 11 Iul, 2005 13.01

M. Favonius sodalibus s.
Addendum:
Gestorum Romanorum editione, quam curavit Hermannus Oesterley (Berolini 1872), hodie inspecta „moralizacionem“, quae nostrae fabellae ibi (cap. 104, p. 434sq.) subnexa est, describendam esse censeo:
Carissimi, miles iste, qui venatus est, est homo mundanus, qui cotidie studet, quomodo bona mundana poterit acquirere. Leo claudicans est totum genus humanum, quod per peccatum primi parentis claudicabat, quam spinam i. e. peccatum originale per baptismum erat extractum et cum unguento bonarum virtutum salvatum. Post hoc miles contra regem deum omnipotentem surgit, quociens mortaliter peccat et virtutibus spoliatur, quas in baptismo recepit, sed leo scilicet genus humanum capitur, quociens divinis preceptis obligatur et in foveam penitencie projicitur; si vero miles homo scil. peccator in eadem fovea projicitur, omne malum ei evenire poterit immo bonum, quia salutem anime potest promerere. Ad quam nos perducat etc.
Qua de „moralizacione“ suum quisque nostrum faciet iudicium... :roll:
Valete. V Id. Iul.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Merc 27 Iul, 2005 9.31

Thomas Morus (1478-1535), qui anno 1935 canonizatione honoratus in ecclesiae catholicae Sanctorum numerum receptus est, acute faceteque dictis multum valebat. Quanto fuerit in iocando lepore, ex hoc quoque apparet epigrammate*):

De Tyndaro

Non minimo insignem naso dum forte puellam
basiat, en voluit Tyndarus esse dicax.
„Frustra“, ait, „ergo tuis mea profero labra labellis,
nostra procul nasus distinet ora tuus.“
Protinus erubuit tacitaque incanduit ira,
nempe parum falso tacta puella sale.
„Nasus ab ore meus tua si tenet oscula“, dixit,
„qua nasus non est, hac dare parte potes.“


------------
*) Galle und Honig (i. e. Fel et mel), ed. H. C. Schnur et R. K
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Iov 04 Aug, 2005 15.39

M. Fabius Quintilianus in octavo Institutionis oratoriae (3, 54):
est et πλεονασμός vitium, cum supervacuis verbis oratio oneratur: ‚ego oculis meis vidi’, satis enim ‚vidi’. emendavit hoc etiam urbane in Hirtio Cicero: cum is apud Asinium declamans ‚filium a matre decem mensibus in utero latum esse’ dixisset, ‚quid? aliae’, inquit, ‚in perula solent ferre?’
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Iov 26 Ian, 2006 23.09

Ioannes Cario (cf. nunt. # 4382) in Chronicorum tertio de nobilium matronarum virtute:

„In bello cum Catulis gesto cœpit Cunradus [tertius Sueuus, Caesar Germanus 19.] arcem & Vueinsburgum vrbem, non procul à Nechare fluuio sitam. Mandauit tum Cæsar omnes equestris ordinis viros capi: mulieribus abire permissum est cum tanta sarcina bonorum quantam possent ferre. tum verò relictis rebus, nobiles pueros omnes asportare maluerunt. Id verò cum calumniarentur quidam qui retinere captiuos pueros volebant (nam bonorum non hominum asportandorum beneficium propositum esse) adeò delectatus est Cæsar hac virtute fœminarum nobilium, vt non solùm illis puerorum, sed omnium etiam opum copiam fecerit vt secum auferrent“ (p. 419).

Reperiuntur, qui maritos, non pueros a mulieribus asportatos esse narrent.
:roll:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby noricus on Ven 03 Feb, 2006 19.48

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 13.56, edited 12 times in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby noricus on Merc 08 Feb, 2006 10.43

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 13.52, edited 1 time in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Bubo on Sol 09 Apr, 2006 21.14

..
Last edited by Bubo on Sat 18 Aug, 2007 14.27, edited 1 time in total.
MVNDVS SCAENA, VITA TRANSITVS: VENISTI, VIDISTI, ABIISTI. (Demokr. Frag.115.3)
User avatar
Bubo
 
Nuntii: 32
Nomen dedit: Ven 07 Apr, 2006 16.15

Emitteby Marcus Favonius on Lun 10 Apr, 2006 14.36

Favonius familiariter in aures Bubonis sodaliumque ceterorum insusurrat (exceptis scilicet iis, qui se antikantianos profitentur).
:lol:
Cum Taciti minime me obtrectatorem esse noris, Bubo mi eruditissime, ad te rescribere ausim. Incredibili enim efferor gaudio, quod carmine gemulo remisso facetisque Suetonii verbis descriptis mira nos voluptate perfudisti. Equidem Ovidium, si epistulam tuam legisset, non scripturum fuisse puto illud „dirum mortalibus omen“ (met. 5, 550).

Quo praemio te remunerer? Venit mihi in mentem pretiosissimum bibliothecae meae cimelium: pusillus libellus, qui inscribitur „Democritus Ridens sive Campus Recreationum Honestarum cum exorcismo Melancholiae. Amstelodami, apud Jodocum Jansonium, M DC XLIX“. Insunt sescentae fabellae facetissimae, ex quo numero multas iam anno MMIII descripsi (*).

Ecce narratiuncula, quae in paginis 18 et 19 legitur:

Phantasiae absurdae.
Incredibile est, quid non sibi persuadeat Phantasia hominis corrupta. Fuit quidam, qui se mortuum crederet, ac propterea ab omni cibo potuque abstinebat. Tandem cum nulla ratione cibum vellet sumere, persuasum est homini etiam mortuos comedere. Eam in rem apparatur mortuale convivium occlusis circa fenestris, panno nigro vestiuntur parietes, mensa in medio triclinii opiparis dapibus instruitur, mox prodeunt personata cadavera, servi et famuli domestici, omnes longo lineo amictu in similitudinem defunctorum compositi; discumbitur, estur, potatur strenue, sed cuncta summo silentio transacta, ut vera cadavera crederes. Haec conspicatus ex angulo alter ille non iam amplius dubitabat, quin mortui comederent. Itaque, ut erat famelicus, adiungit se sodalibus atque una cum ipsis cibum capit et haud multo post ex morbo convaluit.


Hac fabella audita quid Noricum dicturum fuisse creditis? :?: :!:

Vale, valete. IV Id. Apr.

--------------------
(*) Cf. „Litterae Latinae“ -> „De auctoribus medii recentiorisque aevi“ -> epist. 2003, Iul 27, 29; Aug 03, 05, 11; Nov 21.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Bubo on Lun 10 Apr, 2006 17.00

..
Last edited by Bubo on Sat 18 Aug, 2007 14.21, edited 1 time in total.
MVNDVS SCAENA, VITA TRANSITVS: VENISTI, VIDISTI, ABIISTI. (Demokr. Frag.115.3)
User avatar
Bubo
 
Nuntii: 32
Nomen dedit: Ven 07 Apr, 2006 16.15

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron