LECTIO MAGNA

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 24 Dec, 2005 1.49

Mercurius soteri s. d.

Partim maxime gaudeo te non solum rediisse, sed etiam doctissime opinionem tuam de hoc duello nobis explicasse; partim doleo quidem etiam tibi visum coronam Senecae tribuere. :( Iniquum mehercle est hoc certamen, cum vos, fautores Senecae, nihil aliud quam quod Seneca hodiernis hominibus maiori et usui et voluptati sit, proponitis: sed nescio an orationes Ciceronis pluris aestimandi sint, si totas litteras Romanas, immo linguam Latinam, quae saepissime per orationes illas docebatur doceturque, ac humanistas, qui latinitatem Ciceronis quasi exemplum sibi proposuerunt, spectamus. Valete. Budapestini, feria quinta post dominicam IV. Adventus Domini nostri.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 26 Dec, 2005 17.39

M. Favonius Bernardo Flori Saltatorique collegis spectatissimis sal.

LECTIONEM MAGNAM, ad quam Mercurius Hungaricus amicus noster doctissimus omnes sodales invitavit, vobis quoque probari puto (cf. nunt. # 4118). Multis iam scriptorum Romanorum operibus in controversiam vocatis his ipsis diebus enucleate disputamus, utrum Ciceronis orationibus Catilinariis an Senecae Epistulis Moralibus palma deferenda sit. Cui certamini nonne vos quoque interesse convenit? Quod oro vos vobiscum benigne reputetis :roll: .

Valete. Die Stephani protom. Crefeldiae.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Bernardus Flos on Lun 26 Dec, 2005 19.56

Bernardus Flos Marco Favonio s.d.

Certe meam sententiam de hac controversia aperire velim, sed aliquanto exterreor verbis Mercurii Hungarici. Ille enim dixit fautores Senecae nihil aliud proponere quam quod Seneca hodie nobis omnibus usui et voluptati sit. Hoc ipsud argumentum et ego dedi in nuntio 4118. Sed tuos iussus non possum neglegere. :)

Etenim me ipsum Senecae favere confiteor. Quid?, exclamabit Hungaricus amicus noster. Maxime admiror ingeniositatem qua adornantur orationes Tullianae, et negare non possum quin lingua Latina, quam omnes amamus, in Ciceronis orationibus fortem expressionem elegantiamque maximam habeat. Mihi in mente venit illa vivacitas primae Catilinariae orationis, qua lectorem et auditorem tam improviso verberat, ut non respirare non possimus. Confiteor etiam Ciceronem, et in agendis rebus publicis, et in scribendis libris, mihi videri verissimum virum Romanum, dicam Romanissimum virum.

Contra Seneca minus elegans, minus fortis. Sed - mihi ignoscite - Senecae sententias meo corde intellego, Ciceronis orationes mea mente. Si Seneca de spiritu divino narrat, invenio verba quae mihi in quaestiones religiosis iuvant. Deus de quo narrat, est deus quem sentimus in corde, non est deus quem intellegere debemus. Si Seneca de felicitate et tristitia narrat, et de incertis rebus in vita, invenio verba quae mihi consolationi sunt.

Cicero, cum de his rebus narrat, mihi videtur taediosus magister qui me vituperat, Seneca amicus meus, qui intellegit quid alii homines sentiant et mihi iuvare vult. Me ipsum, legentem epistolas Senecae, videor Lucilium esse, auxilium cupientem in incertis rebus vitae.

Hactenus laus Senecae! Iudicavi pectore iuvenili, non mente sapienti.

Bernardus Flos, Corteriaco, a.d. VII Kal. Ian.
Bernardus Flos
 
Nuntii: 19
Nomen dedit: Mart 22 Nov, 2005 20.44
Location: Belgica

Emitteby Iulia on Mart 27 Dec, 2005 1.42

Iulia sodalibus, imprimis Marco et Mercurio sal.

Recte monitus es, mi Marce, ut et in hoc certamine sententiam demus. confitendumst autem me arduitate huius duelli deterritam esse. Et Senecam et Ciceronem maximi aestimo, utriusque scripta pariter diligo, et prorsus nescio, qua pro parte suffragar. Polliceor autem me nunc diebus festis peractis utrumque opus diligentius lecturam ac sententiam daturam.

Valete quam optime
Gottingae, a. d. VII. Kal. Ian.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 27 Dec, 2005 12.53

Mercurius Barnardo s. d.

Breviter ad te scribo, negotiis sanctorum dierum confertissimis maxime detentus. Et pro primo: haud ideo nuntios paullulum fervidos ne dicam acerbos in foro compono, ut alii a scribendo deterreantur; immo ut verbis meis inflammati (indignati...) mihi respondeant. Pro secundo: si Ciceronem tamquam magistrum fastidiosum spectas, non quidem ille accusandus est, sed tui veri magistri! :wink: Vale. Varadini, quod et Várda a Hungaris dicitur, a. d. VI. Kal. Ian.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Galeanus Archineus Avius on Ven 30 Dec, 2005 0.48

Salvete sodales!

ante annum mutantem cogo revenire in hoc foro discutere vulturum esse, sed latinum meus gravissime mutabar mihi necesseque est recapere verba antiqua constructionesque, quia tempus meum activo latino fugit in schola verbaque exierunt celeriter aviis volantis in caelis.
Consilium vobis vellem dare literaturam illustram legendam puto.
Est epos nationalis Finnlandiae, hic pulcher "Kalevala" narrans de historia V
Fiat iustitia, pereat mundus ... dixit Aristoteles
Galeanus Archineus Avius
 
Nuntii: 12
Nomen dedit: Iov 11 Nov, 2004 1.50
Location: Germania superior

Emitteby soter on Sat 31 Dec, 2005 0.32

Soter Galeano Archineo Avio s.p.d.

De Carmine epico illo, quod "Kalevala" inscribitur, epistolium in colloquium "Libros lege" (ad hoc aptius) ad te misi.

Vale !

Soter

A. d. III Kalendas Ianuarias a. D. MMV - Neapoli
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby TADW_Elessar on Mart 03 Ian, 2006 23.14

Elessar omnibus s.d.

Hodie etiam est diem natalem Marci Tullii Ciceronis! :D

Date curam ut valeatis,
Elessar

a.d. III Kal. Ian.
Matthaeus - webmaster@latinblog.org

Paginam meam interretialem latine scriptam inspicias!
www.latinblog.org
TADW_Elessar
 
Nuntii: 66
Nomen dedit: Sat 22 Mai, 2004 14.40
Location: Italia, Sardinia, Sassari 4043'35'' N\833'32''E

Emitteby Marcus Favonius on Merc 04 Ian, 2006 15.37

M. Favonius Elessari s.p.d.
Gratulor tibi, amice Sarde, de die natali M. Tulli Ciceronis in memoriam reducto. Scribit ipse in septimo Epistularum ad Atticum libro: „Ita ad urbem III Nonas [sc. Ianuarias, MF] natali meo“ (5, 3).
Quod vero ad LECTIONEM MAGNAM attinet, te Ciceroni favere et scio et gaudeo.
Vale. Pr. Non. Ian.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De Seneca et Cicerone

Emitteby Herimannus on Iov 05 Ian, 2006 17.44

Herimannus sodalibus omnibus salutem plurimam dicit

Gratias giganteas sodali nostro Gastoni agens :D :D:D ad vos redeo, sodales, qui me patienter edocuit, quomodo vitium conexūs ordinatri mei ita corrigerem, ut colloquiis nostris iterum accederem.
Ergo patientes estote: epistolas Senecae et Catilinarias (ita in Italia vocantur) rapide percurram, ut iudicium meum vobis patefaciam.
Valete!

Novocomi, Nonis Iamuariis MMVI.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 06 Ian, 2006 1.37

Mercurius Herimanno s. d.

Quod ad me pertinet, iam vix patienter iudicium tuum exspecto! :D Vale. Budapestini, Non. Ian.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

De Seneca et Cicerone

Emitteby Herimannus on Sat 07 Ian, 2006 1.52

Herimannus sodalibus salutem dicit

Postquam Senecae epistolas ad Lucilium et orationes in Catilinam percurri, cognitio mea duorum clarissimorum auctorum haud dubie perturbatur.
Dubium non est, quin mihi adulescenti Seneca longe gratior fuerit: nam amor sapientiae et solitudinis, qui tunc me magnopere pellicebat, plerasque epistolas dominatur, exempli gratia:
"Prior ille sapiens est, quem non tela vibrantia, non arietata inter se arma agminis densi, non urbis impulsae fragor territat: hic alter imperitus est, rebus suis timet ad omnem crepitum expavescens, quem una quaelibet vox pro fremitu accepta deicit, quem motus levissimi examinant: timidum illum sarcinae faciunt. Quemcumque ex istis felicibus elegeris, multa trahentibus, multa portantibus, videbis illum: "comitique onerique timentem". Tunc ergo te scito esse conpositum, cum ad te nullus clamor pertinebit, cum te nulla vox tibi excutiet, non si blandietur, non si minabitur, non si inani sono vana circumstrepet." (Epist. 56, 13 - 14)
Contra memoria Ciceronis statim excerptis lacertis consociatur, tantum ad discendas formas sententiarum (syntaxim) demonstratis et taediose conversis: omnibus notus Marcus Tullius, nemini gratus.
Sed hoc singulare certamen me impulit ad propositas epistolas et orationes celeriter percurrendas. Inde didici lectori faciliorem intellectu Ciceronem esse quam Senecam: priorem sententias longas et plurimis partibus varie conexis composuisse, sed (fere) sine insidiis; alterum interdum saltuatim procedere, aenigmata proponens: "Casu in meridianum spectaculum incidi lusus expectans et sales et aliquid laxamenti, quo hominum oculi ab humano cruore adquiescant: contra est." (Epist. 7, 3) (contra est?); deinde perenni reprehensioni similes esse epistolas Senecae, qui se sine ullo dubio amico praestare censeat, ibique contemptum populi undique abundare; denique magnum numerum epistolarum de variis rebus agentibus parum operis unius nomen ferre posse.
Quam ob rem animus meus ad Ciceronem inopinate conversus est: quem sibi admodum confidentem iam noveram, certum se in manibus suis salutem rei publicae tenuisse; sed vividus est et peritus in suadendo et narrando:
"Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? quam diu etiam furor iste tuus nos eludet? quem ad finem sese effrenata iactabit audacia? Nihilne te nocturnum praesidium Palati, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora voltusque moverunt? Patere tua consilia non sentis, constrictam iam horum omnium scientia teneri coniurationem tuam non vides? Quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consilii ceperis, quem nostrum ignorare arbitraris?" ( I, 1)
"Itaque hesterno die L. Flaccum et C. Pomptinum praetores, fortissimos atque amantissimos rei publicae viros, ad me vocavi, rem eui, quid fieri placeret, ostendi. Illi autem, qui omnia de re publica praeclara atque egregia sentirent, sine recusatione ac sine ulla mora negotium susceperunt et, cum advesperasceret, occulte ad pontem Mulvium pervenerunt atque ibi in proximis villis ita bipertito fuerunt, ut Tiberis inter eos et pons interesset. Eodem autem et ipsi sine cuiusquam suspicione multos fortis viros eduxerant, et ego ex praefectura Reatina complures delectos adulescentes, quorum opera utor adsidue in rei publicae praesidio, cum gladiis miseram. Interim tertia fere vigilia exacta cum iam pontem Mulvium magno comitatu legati Allobrogum ingredi inciperent unaque Volturcius, fit in eos impetus; educuntur et ab illis gladii et a nostris." ( III, 5)
" Quae cum ita sint, patres conscripti, vobis populi Romani praesidia non desunt; vos ne populo Romano deesse videamini, providete. Habetis consulem ex plurimis periculis et insidiis atque ex media morte non ad vitam suam, sed ad salutem vestram reservatum. Omnes ordines ad conservandam rem publicam mente, voluntate, studio, virtute, voce consentiunt. Obsessa facibus et telis impiae coniurationis vobis supplex manus tendit patria communis, vobis se, vobis vitam omnium civium, vobis arcem et Capitolium, vobis aras Penatium, vobis illum ignem Vestae sempiternum, vobis omnium deorum templa atque delubra, vobis muros atque urbis tecta commendat. Praeterea de vestra vita, de coniugum vestrarum atque liberorum anima, de fortunis omuium, de sedibus, de focis vestris hodierno die vobis iudicandum est. " ( IV, 18 )

Amor rei publicae, iuxta videlicet opinionem Marci Tullii, variis animi motibus ostenditur, variis eloquii modis demonstratur.
Si ambo opera ergo summatim considero, conscius epistolas ut singula brevia scripta confecta esse, praestare mihi Orationes Ciceronis in Catilinam videntur.

Novocomi, a. d. VII Idus Ianuarias


Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Iulia on Mart 10 Ian, 2006 20.43

Iulia sodalibus sal.

Recte dixit Catullus "mulier [...] quid dicit [...], in vento et rapida scribere oportet aqua." (c.70) Pollicita enim sum me opera relecturam, nec feci :oops: , quod studiis meis nimium opprimor. Nolite ergo sententiam meam exspectare. Fortasse, si tempus mihi erit, scribam, sed quomodo nunc se habent res, nullo pacto aeque possum iudicare.

Haec hactentus. Valete.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 10 Ian, 2006 22.43

Mercurius Iuliae Herimannoque s. d.

Doleo quidem, carissima Iulia, te legendis illis auctoribus non vacare; sed gratias ago tibi, quod saltem nobis sincere causam absentiae tuae exposuisti.

Hilari animo, mi Herimanne, tuam epistolam Ciceronianam :D legebam; cum maxime assentior tibi stylum Senecae saepe turbidum, sine causa huc illuc salientem, quod plus iracundiae quam voluptatis lectoribus excitat. Nec Senencae cogitationes semper tam ponderosae esse mihi videntur...

Valete. Budapestini, d. IV. Id. Ian.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sat 14 Ian, 2006 16.20

M. Favonius Saltatori s.p.d.
Scribis (# 4308) bene te saltare nescire: nihil ad rem, optime collega! Notum tibi est illud Ciceronis: „Nemo enim fere saltat sobrius, nisi forte insanit“ (pro Murena 6, 13) :lol: .
Sed ad maiora veniamus! Nemo nostrum est, quin bene te Latine scire intellexerit. Quam ob rem nuper (v. nunt. # 4199) te invitavi, ut LECTIONI MAGNAE interesses. Si sententiam tuam aperires, nos et honore et laetitia affectum iri puto.
Cura, ut valeas. XIX Kal. Feb. Ex Rhenania inferiore.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

PreviousNext

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron