Florilegium, sive partes operum Latinorum nobis carissimae

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Re: De Italia et Plinio legendo

Emitteby Albinus2 on Merc 07 Iul, 2004 1.36

En tibi nova tabula quae, spero, melius fungetur:

http://www.alcuinus.net/plinius.htm

Optime vale et valete.
Albinus2
 
Nuntii: 7
Nomen dedit: Mart 01 Iun, 2004 22.18
Location: Catalonia (Hispania)

De Plini n.h. libris

Emitteby Marcus Favonius on Iov 08 Iul, 2004 0.29

Marcus Herimanno ceterisque Plinianis pariter omnibus sal.

Exstant in bibliotheca mea sex volumina eius n.h. editionis, quam L. Ian et C. Mayhoff curaverunt (Stutgardiae in aed. Teubneri mcmlxvii = ed. stereot. editionis prioris mdcccxcvii). Laudem illam, quam Plinius in n.h. fine Italiae attribuit, mea manu ex quinto excerpsi volumine. Sexto vero volumine duo continentur indices amplissimi, quorum alter ad auctores, alter ad res et verba pertinet (pp.cdlxii). Quibus adhibitis thesauri porta aperietur... Etiam mirum est, quot et quantae res, quae ad Germaniam pertinent, a Plinio in n.h. libris expositae sint. Ut exemplis utar: „praedones singulis arboribus cavatis navigant 16, 203“, „Mattiaci fontes 31, 20“, „anserum plumae laudatissimae 10, 52“ :lol: etc. etc. Quibus de rebus alias.
Gratias etiam agamus Albino Secundo pro inscriptione interretiali. Ceterum non dubito, quin Plinius quoque noster, si potuisset, interreti usurus fuerit.

Valete.

viii Id. Iul.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De delphinibus

Emitteby Herimannus on Ven 09 Iul, 2004 1.34

Herimannus amicis sal.

Lectionem Plinanam prosequens, Albino sodali gratias agens, haec de delphinibus (sive delphinis) in libro IX inveni:

"20 - Velocissimum omnium animalium, non solum marinorum, est delphinus, ocior volucre, acrior telo, ac nisi multum infra rostrum os illi foret medio paene in ventre, nullus piscium celeritatem eius evaderet. sed adfert moram providentia naturae, quia nisi resupini atque conversi non corripiunt, quae causa praecipue velocitatem eorum ostendit. nam cum fame conciti fugientem in vada ima persecuti piscem diutius spiritum continuere, ut arcu missi ad respirandum emicant tantaque vi exiliunt, ut plerumque vela navium transvolent.
21 - vagantur fere coniugia; pariunt catulos decimo mense aestivo tempore, interim et binos. nutrunt uberibus, sicut ballaena, atque etiam gestant fetus infantia infirmos; quin et adultos diu comitantur magna erga partum caritate.
22 - adolescunt celeriter, X annis putantur ad summam magnitudinem pervenire. vivunt et tricenis, quod cognitum praecisa cauda in experimentum. abduntur tricenis diebus circa canis ortum occultanturque incognito modo, quod eo magis mirum est, si spirare in aqua non queunt. solent in terram erumpere, incerta de causa, nec statim tellure tacta moriuntur multoque ocius fistula clausa.
23 - lingua est iis contra naturam aquatilium mobilis, brevis atque lata, haut differens suillae. pro voce gemitus humano similis, dorsum repandum, rostrum simum. qua de causa nomen simonis omnes miro modo agnoscunt maluntque ita appellari.
24 - Delphinus non homini tantum amicum animal, verum et musicae arti, mulcetur symphoniae cantu, set praecipue hydrauli sono. hominem non expavescit ut alienum, obviam navigiis venit, adludit exultans, certat etiam et quamvis plena praeterit vela."

Admiratione obmutesco. Valete!

Novocomi, a. d. VII Idus Iulias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

De bello Variano

Emitteby Marcus Favonius on Ven 09 Iul, 2004 20.21

M. Favonius sodalibus suis, imprimis Herimanno sal.

Qua necessitate antiquissimis iam temporibus Germania Italiae fuerit adiuncta, ex hoc apparet:

C. Plinius Secundus Novocomensis sub C. Domitio Corbulone legato Augusti pro praetore exercitus Germanici inferioris (signum laterarium: „EXGERINF“) stipendia fecit in patria mea (cf. Tac. ann. 11, 18-20). Plinius per omnem vitam rebus studuisse videtur Germanicis; scripsit enim inter complures alios „Bellorum Germaniae viginti“ libros, „quibus omnia, quae cum Germanis gessimus bella, collegit“ (Plin. ep. 3, 5, 4). Etiam Naturalis historiae libri referti sunt rerum, quae ad Germaniam pertinent.

Cuius vero rei clarissimum testimonium est lapis cuiusdam centurionis Romani memoriae inscriptus, qui anno fere mdcxxx in Rhenania Inferiore prope Vetera Castra repertus est:

M(arco) CAELIO T(iti) F(ilio) LEM(onia tribu) BON(onia)
[(primo)] O(rdini) LEG(ionis) XIIX ANN(orum) LIII S(emissis).
[oc]CIDIT BELLO VARIANO, OSSA
[...i]NFERRE LICEBIT. P(ublius) CAELIVS T(iti) F(ilius)
LEM(onia tribu) FRATER FECIT.

Anno post Christum natum nono tres legiones Romanas in saltu Teutoburgiensi interisse constat: XVII, XIIX, XIX. Occidit hoc ipso bello Variano ille M. Caelius Bononiensis. Legite quaeso Tacitum:

„Igitur cupido Caesarem invadit solvendi suprema militibus ducique, permoto ad miserationem omni qui aderat exercitu ob propinquos, amicos, denique ob casus bellorum et sortem hominum. praemisso Caecina, ut occulta saltuum scrutaretur pontesque et aggeres umido paludum et fallacibus campis inponeret, incedunt maestos locos visuque ac memoria deformis. prima Vari castra lato ambitu et dimensis principiis trium legionum manus ostentabant; dein semiruto vallo, humili fossa accisae iam reliquiae consedisse intellegebantur: medio campi albentia ossa, ut fugerant, ut restiterant, disiecta vel aggerata. adiacebant fragmina telorum equorumque artus, simul truncis arborum antefixa ora. Lucis propinquis barbarae arae, apud quas tribunos ac primorum ordinum centuriones mactaverant. et cladis eius superstites, pugnam aut vincula elapsi, referebant hic cecidisse legatos, illic raptas aquilas; primum ubi vulnus Varo adactum, ubi infelici dextera et suo ictu mortem invenerit; quo tribunali contionatus Arminius, quot patibula captivis, quae scrobes, utque signis et aquilis per superbiam inluserit.
Igitur Romanus qui aderat exercitus sextum post cladis annum trium legionum ossa, nullo noscente alienas reliquias an suorum humo tegeret, omnis ut coniunctos, ut consanguineos, aucta in hostem ira, maesti simul et infensi condebant. primum extruendo tumulo caespitem Caesar posuit, gratissimo munere in defunctos et praesentibus doloris socius“ (ann. 1, 61sq.).

Nemo est, quin his tangatur verbis.

Ceterum loca pugnae nonnullis ante annis inventa sunt in Germania: Centurio quidam Britannicus, voluptatis causa archaeologus, in regione, cui nomen est „Kalkriese“, instrumento detectorio res aeneas ferreasque sine ordine in agris dissipatas investigavit: „fragmina telorum“, frena, dolabras, omnis generis ferramenta, imprimis autem permultos nummos Romanos nota „VAR“ signatos. Postea effossi sunt etiam „equorum artus“ mulorumque. Interreti adhibito plura de „Kalkriese“ reperietis.

Valete.

vii Id. Iul.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De Plinio

Emitteby Herimannus on Ven 09 Iul, 2004 23.18

Herimannus sodalibus sal.

Quamquam amplas partes Historiae Naturalis Plinii Senioris legi, nihil aliud inveni vobis proponendum de rerum natura: longe melius Lucretius!
Qua re ad tempus hic finis est "anthologiae Plinianae".
Valete!

Novocomi, a. d. VII Idus Iulias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

De T. Lucretio Caro

Emitteby Marcus Favonius on Sat 10 Iul, 2004 13.11

Marcus Herimanno ceterisque sodalibus litterarum Latinarum studiosis pariter omnibus sal.

Vix epistolium tuum, Herimanne, legeram, cum Lucretium de pegmate deprompsi. In manibus nunc habeo illud Lucreti exemplar, quod quadraginta ante annis spissis annotationibus replevi... . „Carmina sublimis tunc sunt peritura Lucreti, / Exitio terras cum dabit una dies“ (Ov. am. 1, 15, 23sq.). Quae cum ita sint, oro te nobis scribas, quos versus Lucreti (et qua de causa) potissimos omnium rearis. Cum rerum naturalium peritissimum te esse cognoverim, iudicium tuum non facile in controversiam vocari posse puto :D .

Valete.

vi Id. Iul.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De Lucretio

Emitteby Herimannus on Sat 10 Iul, 2004 23.45

Herimannus Marco et sodalibus sal.

Nuper nuntium tuum legi, Marce, nec statim respondere queo, quod cras longum iter me exspectat: Mercurii die domum redibo atque libenter Lucretium iterum percurram. Vale!

Novocomi, a. d. VI Idus Iulias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Spartacus on Sol 11 Iul, 2004 4.12

Spartacus omnibus comitibus Ciceronem diligentibus sal.

Par est, si aliquando ullus locus non bene intellegitur, auxilium ab eruditis petere. Nunc opportunitatem habeo: librum “De Amicitia” a Cicerone legendo, conatus sum locum quemdam Lusitane reddere. Frustra tamen, nam duae res me impediunt quominus verba Ciceronis omnino cernam. Ecce: altera, quomodo aliter atque clare sententia ista “cum iudicaris, diligere oportet, non, cum dilexeris, iudicare” fieri potest? Altera, scitisne verba originalia quae Cicero breviter nuncupat nomine “vetere proverbio”?

<<
[85] Quocirca (dicendum est enim saepius), cum iudicaris, diligere oportet, non, cum dilexeris, iudicare. Sed cum multis in rebus neglegentia plectimur, tum maxime in amicis et diligendis et colendis; praeposteris enim utimur consiliis et acta agimus, quod vetamur vetere proverbio. Nam implicati ultro et citro vel usu diuturno vel etiam officiis repente in medio cursu amicitias exorta aliqua offensione disrumpimus.>>



Conscius magnitudinis obsequii a vobis expostulati - quos alios quam aptissimos interrogare potuerim?- valdeque gratus in antecessum erga vos de beneficio praebito, spes mea, nunc hanc epistulam perficio.


Valetote.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

De proverbiis Romanorum

Emitteby Marcus Favonius on Sol 11 Iul, 2004 11.35

Marcus Spartaco s.d.p.

Libenter epistulae tuae respondeo.

Quod ad illud Ciceronis „cum iudicaris (= iudicaveris, MF) ....“ attinet, lege quaeso haec:

a) „Deligere oportet, quem velis diligere“ (Incerti auctoris de ratione dicendi ad C. Herennium 4, 21, 29).
b) „Isti vero praepostero officia permiscent, qui, contra praecepta Theophrasti, cum amaverunt, iudicant et non amant, cum iudicaverunt“ (Sen. ep. 3, 2).
c) „Honestius est, cum iudicaveris, amare quam, cum amaveris, iudicare“ (Pseudo-Seneca de morte 48 ).
d) „Est enim consuetudinis meae, ut eligam ante, post diligam“ (Sidonius ep. 5, 11, 1).

Nunc ad illud „vetere proverbio“:

a) „Actam rem ago, quod periit, periit“ (Plautus, Cistellaria 703);
b) „Actum, aiunt, ne agas“ (Terentius, Phormio 419); Donatus ad Ter.: „Quod enim semel in iure iudicatum fuerit, rescindi et iterum agi non potest“.
c) „Sed acta ne agamus, reliqua paremus“ (Cic. ad Att. 9, 6, 6);
d) „Tu, malum, inquies, actum ne agas“ (ibd. 9, 18, 3).

Auxilio tibi fore quendam puto librum, qui inscribitur „[color=blue]Die Sprichw
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Spartacus on Merc 14 Iul, 2004 2.47

Spartacus docto viro Favonio sal.

Valde quam gratus sum, Marce mi Favoni, nam illas res quas melius scire cupiebam benevolenter maximaque cum celeritate mihi misisti. Nescio an excogitare possis quantopere eaedem adiutorii mihi fuerunt.

Recte, quotidie magis magisque intueor sapientiam tuam summam esse. Me felicem, quoniam eadem et frui et uti mihi licet!

Iubeo te maxime valere.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 16 Iul, 2004 16.47

Mercurius monibus s. d.

Nunc elegiam clarissimam Auli Tibulli (1. 10.) recitare velim, quae, si cupidinem pacis pulcherrime expressam spectas, eclogam Vergilii primam fere adaequare mihi videtur. (Vide et finem epistolae meae!)


Quis fuit, horrendos primus qui protulit enses?
Quam ferus et vere ferreus ille fuit!
Tum caedes hominum generi, tum proelia nata,
Tum brevior dirae mortis aperta via est.
An nihil ille miser meruit, nos ad mala nostra 5
Vertimus, in saevas quod dedit ille feras?
Divitis hoc vitium est auri, nec bella fuerunt,
Faginus adstabat cum scyphus ante dapes.
Non arces, non vallus erat, somnumque petebat
Securus sparsas dux gregis inter oves. 10
Tunc mihi vita foret, volgi nec tristia nossem
Arma nec audissem corde micante tubam;
Nunc ad bella trahor, et iam quis forsitan hostis
Haesura in nostro tela gerit latere.
Sed patrii servate Lares: aluistis et idem, 15
Cursarem vestros cum tener ante pedes.
Neu pudeat prisco vos esse e stipite factos:
Sic veteris sedes incoluistis avi.
Tum melius tenuere fidem, cum paupere cultu
Stabat in exigua ligneus aede deus. 20

(...)

Interea pax arva colat. pax candida primum 45
Duxit araturos sub iuga curva boves,
Pax aluit vites et sucos condidit uvae,
Funderet ut nato testa paterna merum,
Pace bidens vomerque nitent—at tristia duri
Militis in tenebris occupat arma situs— 50
Rusticus e lucoque vehit, male sobrius ipse,
Uxorem plaustro progeniemque domum.
Sed Veneris tum bella calent, scissosque capillos
Femina perfractas conqueriturque fores.
Flet teneras subtusa genas, sed victor et ipse 55
Flet sibi dementes tam valuisse manus.
At lascivus Amor rixae mala verba ministrat,
Inter et iratum lentus utrumque sedet.
A, lapis est ferrumque, suam quicumque puellam
Verberat: e caelo deripit ille deos. 60
Sit satis e membris tenuem rescindere vestem,
Sit satis ornatus dissoluisse comae,
Sit lacrimas movisse satis: quater ille beatus,
Quo tenera irato flere puella potest.
Sed manibus qui saevus erit, scutumque sudemque 65
Is gerat et miti sit procul a Venere.
At nobis, Pax alma, veni spicamque teneto,
Perfluat et pomis candidus ante sinus.


Quae ecloga nobis Hungaris in primis cara ac simul tristissima: hoc enim carmen perfectissime in Hungaricum covertit poeta noster, Nicolaus Radnóti (natione Iudaeus ac Hungaricus) tempore belli mundialis secundi, qui haud aliter de armis sentire potuit, quam Tibullus. Et ipse enim poeta erat, ac ipse quoque ad bella vehebatur, non autem tamquam miles ordinarius, sed tamquam servus: Iudaei enim tunc in exercitu Hungarico - proh pudor! - labores difficillimos periculosissimosque praestare cogebantur, certe sine armis. Tandem a nazis a. 1944. crudeliter ille occisus est, sed carmina in temporibus ultimis ab eo scripta in sinu vestis eius reperta sunt, quae horrorem belli ineffabilemque feritatem hominum clare ostendunt. Valete.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

De Nicolao Radnóti poeta Hungaro

Emitteby Marcus Favonius on Mart 20 Iul, 2004 21.05

Marcus Mercurio s.d.p.
Nemo est, quin Tibulli versibus et Nicolai Radnóti poetae sorte commoveatur. Apparet quoque, qua de causa carmen illud Tibullianum Hungaris carissimum esse videatur. Tamen quaestio mihi proponenda est haec:
Nicolaum Radnóti fuisse scribis natione Iudaeum ac Hungarum. In libro autem, qui inscribitur „Budapest Ostroma“ ("De obsidione Budapesti", ed. Bp 1998), Christianus Ungváry haec exponit: Georgium Acz
Last edited by Marcus Favonius on Mart 27 Iul, 2004 18.38, edited 1 time in total.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 20 Iul, 2004 22.30

Mercurius Marco s. d.

Certe Nicolaus Radnóti religione christianus erat (ut maxima pars Iudaeorum Hungaricorum). Avorum vero aviarumque suorum cum duo origine Iudaei fuissent, ex legibus illis foedissimis, quae 'leges Iudaicae' vocabantur, ille quoque natione Iudaeus habebatur. O saeculum vigesimum! Vale. d. XIII. Kal. Aug.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 20 Iul, 2004 23.26

Mercurius Marco suo iterum sal.

De Radnóti ergo dici potest se natione magis Hungarum, sorte magis Iudaeum fuisse. :( Vale. Datum ut supra.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Spartacus on Merc 21 Iul, 2004 3.36

Spartacus omnibus sodalibus sal.


Nuper incepi opus Ciceronis perlegere, quod "Philippica" nuncupatum est.

Quaero e vobis num scitis cur tali nomenclatione Cicero istud opus appelavit.


Bene valeatis.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

PreviousNext

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron