by Marcus Favonius on Ven 09 Iul, 2004 20.21
M. Favonius sodalibus suis, imprimis Herimanno sal.
Qua necessitate antiquissimis iam temporibus Germania Italiae fuerit adiuncta, ex hoc apparet:
C. Plinius Secundus Novocomensis sub C. Domitio Corbulone legato Augusti pro praetore exercitus Germanici inferioris (signum laterarium: „EXGERINF“) stipendia fecit in patria mea (cf. Tac. ann. 11, 18-20). Plinius per omnem vitam rebus studuisse videtur Germanicis; scripsit enim inter complures alios „Bellorum Germaniae viginti“ libros, „quibus omnia, quae cum Germanis gessimus bella, collegit“ (Plin. ep. 3, 5, 4). Etiam Naturalis historiae libri referti sunt rerum, quae ad Germaniam pertinent.
Cuius vero rei clarissimum testimonium est lapis cuiusdam centurionis Romani memoriae inscriptus, qui anno fere mdcxxx in Rhenania Inferiore prope Vetera Castra repertus est:
M(arco) CAELIO T(iti) F(ilio) LEM(onia tribu) BON(onia)
[(primo)] O(rdini) LEG(ionis) XIIX ANN(orum) LIII S(emissis).
[oc]CIDIT BELLO VARIANO, OSSA
[...i]NFERRE LICEBIT. P(ublius) CAELIVS T(iti) F(ilius)
LEM(onia tribu) FRATER FECIT.
Anno post Christum natum nono tres legiones Romanas in saltu Teutoburgiensi interisse constat: XVII, XIIX, XIX. Occidit hoc ipso bello Variano ille M. Caelius Bononiensis. Legite quaeso Tacitum:
„Igitur cupido Caesarem invadit solvendi suprema militibus ducique, permoto ad miserationem omni qui aderat exercitu ob propinquos, amicos, denique ob casus bellorum et sortem hominum. praemisso Caecina, ut occulta saltuum scrutaretur pontesque et aggeres umido paludum et fallacibus campis inponeret, incedunt maestos locos visuque ac memoria deformis. prima Vari castra lato ambitu et dimensis principiis trium legionum manus ostentabant; dein semiruto vallo, humili fossa accisae iam reliquiae consedisse intellegebantur: medio campi albentia ossa, ut fugerant, ut restiterant, disiecta vel aggerata. adiacebant fragmina telorum equorumque artus, simul truncis arborum antefixa ora. Lucis propinquis barbarae arae, apud quas tribunos ac primorum ordinum centuriones mactaverant. et cladis eius superstites, pugnam aut vincula elapsi, referebant hic cecidisse legatos, illic raptas aquilas; primum ubi vulnus Varo adactum, ubi infelici dextera et suo ictu mortem invenerit; quo tribunali contionatus Arminius, quot patibula captivis, quae scrobes, utque signis et aquilis per superbiam inluserit.
Igitur Romanus qui aderat exercitus sextum post cladis annum trium legionum ossa, nullo noscente alienas reliquias an suorum humo tegeret, omnis ut coniunctos, ut consanguineos, aucta in hostem ira, maesti simul et infensi condebant. primum extruendo tumulo caespitem Caesar posuit, gratissimo munere in defunctos et praesentibus doloris socius“ (ann. 1, 61sq.).
Nemo est, quin his tangatur verbis.
Ceterum loca pugnae nonnullis ante annis inventa sunt in Germania: Centurio quidam Britannicus, voluptatis causa archaeologus, in regione, cui nomen est „Kalkriese“, instrumento detectorio res aeneas ferreasque sine ordine in agris dissipatas investigavit: „fragmina telorum“, frena, dolabras, omnis generis ferramenta, imprimis autem permultos nummos Romanos nota „VAR“ signatos. Postea effossi sunt etiam „equorum artus“ mulorumque. Interreti adhibito plura de „Kalkriese“ reperietis.
Valete.
vii Id. Iul.