by Rhumak on Lun 21 Mai, 2007 16.45
Responsuris spd
Amici carissimi, aliquod mi dubium est de substitutionibus. Quod explano:
Sat constat in arte metrica quantitates singulas longas binis brevibus substitui passim posse: quod et in iambicis et in dactylicis pedibus valere videmus.
Nam trimeter iambicus quantitates habet
u-u-, u||-u-, u-uu
quae quaque positione substitui possunt ut habeas
uu-uuu,-||ùuu-, u-u-
(dico unam fortuitam multarum variationum quae fieri possunt), etiam habere possum: uùuu-, u||-uuu, u-u-, et multas alias. Hoc quia regula generalis longam duabu brevibu substitui posse iubet; necnon in dactylicis pedibus hoc evenit, cum anapaestum in proceleusmaticum versum non perraro videamus:
Catulli c LXIII, vv 22, 23, 24
"Tibicen ubi canit Phryx curvo grave calamo,
ubi capita Maenades vi iaciunt ederigerae,
ubi sacra sancta acutis ululatibus agitant"
In ultimo structuram solitam galliambi videmus: uu-, u-, u--||uu-, uùu, u-; in primo eandem sed anapaesto in spondaeum (quod ad quantitates) verso (curvò), ubi secundum regulam duae breves una longa substitutae sunt; in secundo more contrario semper secundum regulam eandem priorem anapaestum in proceleusmaticum videmus versum (uu-, -> uuùu).
Quod quaero hoc est:
Substitutiones numquam in dactylis vidi: hexametrum vg quod dactylum quendam haberet non -uu, sed ùuuu vel ùu-, nusquam legi, atqui contrarium dactyli, anapaestum pedem, quamvis tam arcte illi cognatum, tamen eas substitutiones passum esse ubi minus ille conspeximus... mirum valde est, quando scimus antiquos his substitutionibus, quae experimenta ut ita dicam rhythmica fieri patiebantur, nonnil gavisos esse, ac saepissime iis variando componendoque delectatos. Edepol hexameter frequentissimus versuom eorum erat: num in illo ipso eas, quas tantopere amabant, non conarentur? Numquis huius rei rationes reddere potest?
Ad haec addo: Verg Aen I, 2: "Italiam fato profugus Laviniaque venit" utrum pro huiusce rei exemplo habere licet an pro simplici vocalis I clausuram (Lavinia -> Lavinja) [quae etiam in dactulo rarissima est], quae item simpliciter I priorem positione produceret?
Haec vel similia his etiam apud alia loca vergiliana (vergiliana tantum, quantum saltem ipse legi) evenisse novi, quos autem versus meminisse non valeo. Possuntne igitur pro talibus experimentis habere an tantum pro clausuris vocalium (quas utcumque et illas, tales, solum in Vergilio repperi).
Vsque valete
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)