Angulus poeticus

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Angulus poeticus

Emitteby Ericus Palmén on Iov 15 Mart, 2007 1.02

Ericus Palmén Rhumaki, Iuliae, Marco Favonio Ursino necnon ceteris sodalibus s.d.p.
Gaudeo, quod de problemate ad originem rimae pertinente tot nuntii triduo in aream nostram missi sunt. Libenter concedo versiculos mediaevales a me citatos ”Caseus et PANIS sunt optima fercula SANIS” et ”Ablue saepe MANUS, si tendis vivere SANUS” non prorsus inter se comparandos esse, quoniam in priore tantummodo eorum perfecta rima occurrit, vocabulorum ’panis’ et ’sanis’ etiam accentibus inter se congruentibus, posterioris autem versiculi ’manús’ in ultima syllaba, ’sanus’ in prima syllaba accentum habet; itaque auctor, quamvis fortasse versiculum rima ornare vellet, nonnisi assonantiam effecit.
In antiqua autem poesi evidenter, sicut Rhumak exemplis a Lucretio et Horatio et Martiale desumptis ostendit, tantummodo, ut ita dicam, in statu nascendi rima regularis videtur fuisse. Loci Ciceroniani a Marco commemorati atque elocutio (Rhet.Herenn.4,28 ) ’similiter cadens, similiter desinens’ radices eius partim in rhetorica fuisse ostendunt. Iuxta homoeoteleuton hic nominari potest res cum eo prope identica, paronomasia, quam cum antithesi coniunctam iam Gorgias quinto a.Chr.n. saeculo pro ornamento oratorio in artem rhetoricam Graecam induxit et cuius pro exemplo hic affero verba e prima in Catilinam oratione excerpta (11,27) ”ut abs te non EMISSUS EX URBE, sed IMMISSUS IN URBEM esse videatur”. Multarum sententiarum alatarum vis eo nititur, quod eleganter paronomasia ornatae sunt, e.g. ”Quae NOCENT, DOCENT”. Nonnullarum sententiarum Latinarum paronomasiam etiam filiae eius sunt imitatae, e.g. ”Qui SE EXCUSAT, SE ACCUSAT” (Francogallice: ”Qui S’EXCUSE S’ACCUSE”). Una e sententiis Italicis paronomasia ornatis nobis suadet, ut litteras aut documenta investigantes magis fontibus originalibus quam translationibus faveamus: ”TRADUTTORE , TRADITORE”.
A mediaevali denique aliquo poeta, quod sciam, compositum est distichon, in quo lepida paronomasia ex adiectivo CANUS, verbo CANERE, substantivis CANIS et DECANUS ac praepositione DE composita luditur: ”CANE DECANE, CANIS? Sed ne CANE, CANE DECANE, / DE CANE! DE CANIS, CANE DECANE, CANE!”. Quam optime valetote!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

DE CARMINE XXVII CATVLLI

Emitteby Rhumak on Sat 24 Mart, 2007 19.06

Omnibus spd

Catullum ut soleo quiescens lectitabam, cum toties repetitus ille versus IV carminis XXVII obvenit:

ebria acina ebriosioris, sive ebri'acin'ebriosioris (seu melius ita secundum normam)

cuius quantitates sunt:

-u' uu' -u-u-u;

de illo ebriosioris nulla quaestio: nam ad ultimos tres trochaeos qui phalaeceum cludunt perfecte pertinet; quaestio est de ebria acina: nam quantitates in principio phalaecei quantum scio hae sunt:

-u, -uu; seu trochaeus et dactylus
--, -uu; seu spondaeus et dactylus
u-, -uu; seu iambus et dactylus.

Nunc, ebria, ultima a sublata per sunaloephen, trochaeus est, ergo regulae paret; sed acina, qua ablativus, quantitates habet anapaesticas: uu-, quarum autem ultimam sunaloephe cum e littera verbi ebriosioris elidit (melius: elidere deberet); neque ictus in a litteram acina verbi incidere posset, cum brevis sit: nisi forte - et est solutio quam quaestioni tribuerim - illa pars verbi aci-, cuius quantitates uu sunt, substitutio quantitatis longae quae in dactylo accentum recipit, ut si Catullus ex dactulo anapaestum fecerit et sunaloephen inter acina et ebriosioris sustulerit:

èbri'àcina | èbriòsiòris:
-u, ùu- (et non -uu), -u-u-u

unica solutio quam reri potui est, etsi aliquanto mira mi videtur: nam rarissimo sunaloephe in versibus eliditur: nonnisi aliquod exemplum in Horatio inveni; ceterum unicus locus esset iste, in quo dactulum phalaecei anapaesto substitutum viderim.

Quare rogo, amici, utrum ita sit, ut ratus sum, an aliter res se habeat.

Valete
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Angulua poeticus

Emitteby Ericus Palmén on Sol 25 Mart, 2007 0.51

Ericus Palmén Rhumaki s.d.p.
Te, cum versum Catullianum 27,4 tractares, praeterisse videtur veterrimis codicibus (Germanensi sive Parisino 14137 et Oxoniensi saeculo XIV scriptis) necnon codice Marciano saeculi XV eum non in forma ’ebria acina ebriosioris’, sed ’ebriose acino ebriosioris’ traditum esse atque a W.Kroll in forma ’ebrioso acino ebriosioris’ editum. Mihi haec scriptura et re et metrice multo probabilior videtur quam ista ’ebria acina ebriosioris’, quam A.Gellius primus auctorum antiquorum commemorat ac – mirabile dictu – Catullum legentibus commendat, quin etiam haec adiciens: ”Qui ’ebriosa’ autem Catullum dixisse putant aut ’ebrioso’ – nam id quoque temere scriptum invenitur –, in libros scilicet de corruptis exemplaribus factos inciderunt” (Noctes Atticae VI 20,6). Kroll dictis Gellii non quidem omnem fidem negat, sed praesumpta tamen opinione eum captum esse censet ac scripturam codicum supra dictorum, ne Gellio quidem ignotam, considerationibus huius anteponit: ”Jedoch empfiehlt es sich, unserer guten Ãœberlieferung zu folgen (die auch in die des Gellius eingedrungen ist) und nicht dem von vorgefaßten Meinungen ausgehenden Kritiker“. Accedit huc, quod adiectivum ’ebriosus, -a, -um’ hic lepidiorem facit metaphoram quam ’ebrius,-a,-um’: acinum quidem ebriosum ( = liquoris bibendi capax) esse Catullus iocose canit, sed Postumiam, magistram convivii, eo etiam ebriosiorem. Pari ratione alibi quoque positivo et comparativo eiusdem adiectivi ludit: 22,14 ’idem infaceto est infacetior rure’, 39,16 ’nam risu inepto res ineptior nulla est’, 68,117 ’Sed tuus altus amor barathro fuit altior illo’, 99,2 ’suaviolum dulci dulcius ambrosia’, 99,14 ’suaviolum tristi tristius elleboro’.
Ne ego quidem Gellium loco supra dicto prorsus inania scripsisse contendo. Fortasse ille recte monet vocabulum ’acinum’ a Catullo praeter consuetudinem e neutro genere, ”quod usitatius erat”, in femininum genus translatum esse, non quidem ”hiatus illius Homerici” imitandi causa – nam, quod intellegam, in versu, de quo agitur, nullus apparebit hiatus, sive ’
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Rhumak on Mart 27 Mart, 2007 21.21

Erico spd

Ex editione mea versum illum depromi, cuius in libro nil de aliis formis versus docebatur (nec umquam praefationem legere vaco, in qua forsan aliquid scriptumst :roll: ) : quod in loco libri doctum subvenisti, tibi multas grates ago, doctissime Erice.

Vale
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

DE SVBSTITVTIONE QVANTITATIS IN VERSIBVS

Emitteby Rhumak on Lun 21 Mai, 2007 16.45

Responsuris spd

Amici carissimi, aliquod mi dubium est de substitutionibus. Quod explano:

Sat constat in arte metrica quantitates singulas longas binis brevibus substitui passim posse: quod et in iambicis et in dactylicis pedibus valere videmus.
Nam trimeter iambicus quantitates habet

u-u-, u||-u-, u-uu

quae quaque positione substitui possunt ut habeas

uu-uuu,-||ùuu-, u-u-

(dico unam fortuitam multarum variationum quae fieri possunt), etiam habere possum: uùuu-, u||-uuu, u-u-, et multas alias. Hoc quia regula generalis longam duabu brevibu substitui posse iubet; necnon in dactylicis pedibus hoc evenit, cum anapaestum in proceleusmaticum versum non perraro videamus:

Catulli c LXIII, vv 22, 23, 24

"Tibicen ubi canit Phryx curvo grave calamo,
ubi capita Maenades vi iaciunt ederigerae,
ubi sacra sancta acutis ululatibus agitant"

In ultimo structuram solitam galliambi videmus: uu-, u-, u--||uu-, uùu, u-; in primo eandem sed anapaesto in spondaeum (quod ad quantitates) verso (curvò), ubi secundum regulam duae breves una longa substitutae sunt; in secundo more contrario semper secundum regulam eandem priorem anapaestum in proceleusmaticum videmus versum (uu-, -> uuùu).

Quod quaero hoc est:

Substitutiones numquam in dactylis vidi: hexametrum vg quod dactylum quendam haberet non -uu, sed ùuuu vel ùu-, nusquam legi, atqui contrarium dactyli, anapaestum pedem, quamvis tam arcte illi cognatum, tamen eas substitutiones passum esse ubi minus ille conspeximus... mirum valde est, quando scimus antiquos his substitutionibus, quae experimenta ut ita dicam rhythmica fieri patiebantur, nonnil gavisos esse, ac saepissime iis variando componendoque delectatos. Edepol hexameter frequentissimus versuom eorum erat: num in illo ipso eas, quas tantopere amabant, non conarentur? Numquis huius rei rationes reddere potest?

Ad haec addo: Verg Aen I, 2: "Italiam fato profugus Laviniaque venit" utrum pro huiusce rei exemplo habere licet an pro simplici vocalis I clausuram (Lavinia -> Lavinja) [quae etiam in dactulo rarissima est], quae item simpliciter I priorem positione produceret?
Haec vel similia his etiam apud alia loca vergiliana (vergiliana tantum, quantum saltem ipse legi) evenisse novi, quos autem versus meminisse non valeo. Possuntne igitur pro talibus experimentis habere an tantum pro clausuris vocalium (quas utcumque et illas, tales, solum in Vergilio repperi).

Vsque valete
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Merc 23 Mai, 2007 11.47

Marcus Rhumaki suo s. d. p.
Dactylos Ennianos esse legi, in quibus pro una illa syllaba producta, quae in arsi apparere solet, duae breves substitutae sunt. Equidem me hos versus investigaturum esse spero. Vale.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Rhumak on Merc 23 Mai, 2007 12.44

Marco sd

Grates ago.
Quid de Lavinia? utrum exemplum talis hexametri putas an clusuram vocalis?

Vale
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Merc 23 Mai, 2007 13.25

Quod sciam, optime Rhumak, „Laviniaque“ nihil aliud esse opinor nisi „Lavinjaque“ (per synizesim i consonans). Cf. etiam Aen. 6, 33: omnia > omnja; 11, 890: arietat > arjetat. Vale.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Angulus poeticus

Emitteby Ericus Palmén on Merc 23 Mai, 2007 13.56

Ericus Marco et Rhumaki s.d.p.
Ita est, ut dicis, Marce! Equidem forte de eadem re sub titulo 'De diaeresi' in nuntio 7504 paulo fusius disserui. Valete!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Rhumak on Merc 23 Mai, 2007 17.37

Marco Ericoque spd

Etiam oro doceas, modo iam scias neque investigando conteri debeas, isti versus enniani de quis mi dixisti qui sint, mi Marce: nam legendo gaudeam, sed de eis numquam loqui audivi neque inter fragmenta reperire vaco.

Valete
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Merc 23 Mai, 2007 21.59

Salve, Rhumak!

Dactylos Ennianos esse legi, in quibus pro una illa syllaba producta, quae in arsi apparere solet, duae breves substitutae sunt.

Cum haec scriberem, Crusium-Rubenbauer secutus sum (R
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Rhumak on Iov 24 Mai, 2007 17.47

Marco Ericoque suis spd

Omnia patefacta sunt. Grates ago plurimas. Nunc autem, oro ignoscas, ut patientiam humanissimam summamque philologi tuam Marce doctrinam nanciscar, tuamque, Erice, alteram quaestionem ultimo tempore emersam habeo: nam cum interdum otio vacans Martialem iterum legebam, pulcherrimum metrum incurri, quo libri III epigrammaton XXIX duo versus conscripti sunt:

Has cum gemina compede dedicat catenas
Saturne tibi Zoilus anulos priores.

O modernissimum rhythmum, o elegantissimum! :D Miror Martialem ita unum epigramma composuisse, sed vere etiam unum tale ipse legi. Quod puto ionicis duobus a maiore tribusque trochaeis fieri. Sed quod nomen est huic metro :?:

Valete
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Mart. 3, 29

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Iov 24 Mai, 2007 20.22

Marcus Rhumaki suo sal. pl. d.

Iter comparans quam brevissime haec:

[color=blue]Hás cùm geminá còmpede, d
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Rhumak on Ven 25 Mai, 2007 14.52

Marco sd

Grates ago, etiam quia phaenomenon anaclasis, mi antehac plane ignotum, cognovi.

Felicissimam ad invicem tibi Pentecosten :)
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Rhumak on Sat 09 Iun, 2007 18.36

Marco ceterisque rei poeticae studiosis spd

Boldrinus omnino negat ullos versus esse dactylicos, in quibus pro priore dactyli elemento longo duae syllabae breves substitutae sint


Repperi, mi doctissime amice, unum versum, vero non ennianum, sed Iuvenalis (ergo ne ex tenebris rerum tractum quidem!), qui primam longam duabu brevibus substituisse mi valde videtur. ecce:

SAT. III, 263

strigilibus et pleno componit lintea guto

strigilibus: quantitates: uuuu, proceleusmaticum, sed quod legatur oportet: ùuuu quia ex dactylo, neque uuùu, ut solemus erga proceleusmatica iambica et anapaestica.

Hunc autem unum repperi: unus testis, nullus testis, hoc est quod dicunt. nescio an alios reperturus sim: certe valde mira haec tota quaestio manebit, si hunc unum postremo repperero: nam si plane tales facere non licet, cur illum versum Iuvenalis scripsit, vel scriptum non emendavit? Sin licuit, cur unum talem ex omnibus hexametris quae legi reppererim nil omnino explicare valuerim. Maneamus dum documenta meliora inveniamus!

Valde Vale
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron