Erico salutem
Editio mea eadem est cuius mentionem facis, amice: nam in fronte libri Luca Canali introduxisse et Hectora Barelli vertisse scholiisque praedidisse lego. Revera, non anno 1975, sed 2004 impressa est: mirum, tanto annorum decursu, neminem tam patens mendum correxisse. Et hic
http://www.thelatinlibrary.com/juvenal/10.shtml
versus talis qualem ex editione illa tua XIX secli descripsisti reperitur. Falsam, ut pro dolor solet, editionem nostram ergo fortasse rerim putandam. Vnum autem addendum est: partem italice versam inspiciens lego:
"Questa è la pena per chi vive a lungo [243];
di invecchiare in un rinnovarsi continuo della morte, tra lutti infiniti [244], perpetuo pianto e vesti nere [245]"
verto (non tibi scilicet, sed lectoribus italice nescientibus)
"Haec poena diu viventes manet;
senescere in continuata iteratione mortis in innumerisque luctibus, perpetuo maerore vestibusque nigris":
Illud "domus", ut vides, nil omnino versum est, nec ulla huius mentio facta, ergo non solus editor sed etiam versor illius oblitus esse censendus! Hac nempe de causa ipsum codicem pristinum mancum fuisse putaram, quia nil in versu quamvis manco videbam, quod italice versum non fuisset. Nunc: aut ut dixi editorque versorque pariter simulque unius versus partem forte fortuna meraque oblivione praeterierunt; aut illud "domus" restitutio coniectata, non genuina est - quapropter et ab editore omissa et a versore reiecta: sed si ita, cur cruces desperationis desunt, nisi modo ipse codex adprimus mancus fuerit? Nam et id ipsum hoc me reri iusserat.
Forsan operae pretium sit alio quaeritare, sed pro dolor nulla alia editione sermonum praeditus sum: siquis vestrum, comites, habet, lumina adferat oro!
Vale, valete
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)