Marcus Mercurio suo s.d.p.
Memoria te, optime mi amice, complecti puto novissima epistulae meae verba: „Sed spero........“. Quae licet obscura sane videantur, tamen argumento sunt, quantopere animus meus inter Lucretium et Vergilium fluctuet; nihil enim aliud illis verbis significare velim nisi „Utinam ne Lucretii fautores Vergilium e certamine extrudant!“ Noli ergo mirari, si litterae tuae ponderosae magnam mihi praebent voluptatem. Cum vero gravissimis argumentis Lucretium obtrectaveris, opinioni tuae me paullulum repugnare oportet, idque quam paucissimis:
...QUID EST HOC, THESES PHILOSOPHICAS CARMINE EXPLICARE? Nonne etiam Parmenides et Empedocles versibus usi sunt hexametris?
QUASI THEORIAM ALBERTI EINSTEIN DE RELATIVITATE FACTAM QUIDAM THALIA INVOCATA VERSIS TRAGICIS IN THEATRO PRODUCERE VELLET! Lucretium cum poeta tragico comparari minime licet; neque enim Epicuri doctrina ita proponitur, ut in scaena agatur.
Lucretius, quid voluisset, ipse scripsit in quarto De rerum natura (1-25):
"Avia Pieridum peragro loca nullius ante
trita solo. iuvat integros accedere fontis
atque haurire, iuvatque novos decerpere flores
insignemque meo capiti petere inde coronam,
unde prius nulli velarint tempora musae;
primum quod magnis doceo de rebus et artis
religionum animum nodis exsolvere pergo,
deinde quod obscura de re tam lucida pango
carmina musaeo contingens cuncta lepore.
id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
nam vel uti pueris absinthia taetra medentes
cum dare conantur, prius oras pocula circum
contingunt mellis dulci flavoque liquore,
ut puerorum aetas inprovida ludificetur
labrorum tenus, interea perpotet amarum
absinthi laticem deceptaque non capiatur,
sed potius tali facto recreata valescat,
sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
tristior esse quibus non est tractata, retroque
volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
carmine Pierio rationem exponere nostram
et quasi musaeo dulci contingere melle;
si tibi forte animum tali ratione tenere
versibus in nostris possem, dum percipis omnem
naturam rerum ac persentis utilitatem."
Lucretium ergo apparet minime esse philosophum theoreticum, sed practicum: homines enim Epicuri doctrina suaviter exposita ad animi sanitatem vitamque beatam vult perducere.
EPICURUS PRODUCITUR TAMQUAM DEUS: ita est: TAMQUAM DEUS: quod ergo symbolice intellegi oportet: vocabulo dei vir summi significatur ingenii.
Praeterea cave putes, amice mi litteratissime, INFIDELEM me esse. Nonne, ut exemplo utar, etiam ii, qui Deum sincere et ex animi sententia colunt, fraudem praestigiasque religionis falsae gaudent ab Epicuro detectas esse?
Iuvat disputare
. Sed nox me obruit scribentem....
Optime vale. XI K. Dec. Ex Cornicum Campo.