In hoc duello multo plus favoris Lucretio quam Vergilio adhuc datum, quod minime admiror: quem enim non taederet Vergilium laudibus extollere? is enim princeps habetur Litterarum Romanarum, cuius opera iam bis millesimum annum poetae legunt laudant imitantur, Lucretius vero, quamvis merito cum Vergilio comparatur, tamen gloria eius evanescere videtur in splendore istius. Quae cum ita sint, etiam ego magis de eo disserere velim, quid de Lucretio putem, aut rectius quare illum non amem.
Quare ergo non amem Lucretium?

Primum quidem: quid est hoc, theses philosophicas carmine explicare? Quasi theoriam Alberti Einstein de relativitate factam quidam Thalia invocata versis tragicis in theatro producere vellet! Certe nunc aliquis dicet: Quid? Num Georgicam, num Hesiodi opus non legeris? Etiam: sed in illis operibus haud vera "scientia" tradita est - num ullus agrestis Georgicam legisset? - sed illa opera maxime poetica, in quibus poesis ac stylus de materia triumphat.
Secundum meum argumentum: non placet mihi ardor iam iam propheticus , quo Lucretius epicureismum propagare voluit. Ita enim in principio carminis V. Epicurus producitur tamquam deus:
'nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,
dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,
qui princeps vitae rationem invenit eam quae
nunc appellatur sapientia, quique per artem
fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris
in tam tranquillo et tam clara luce locavit.' (V. 7-12.)
Ecce Epicurus, quasi dux nesciocuius sectae religiosae, ecce verus "deus"!

Et denique fateor me magis Christianum sive fidelem esse quam infidelem, ac non libenter lego Lucretii versus a Marco citatos "Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum, / quandoquidem natura animi mortalis habetur." Ceteroquin concedo opus inscriptum "De rerum natura" esse opus magnificum, cuius libri admirabili modo sunt ordinata (Marcus), concedo Lucretium fuisse clarissimum poetam, qui philosophiam Epicuri a Romanis alienam propagare ausus est (soter), tamen numisma aureum Vergilio illiusque operi perenni tribuerim, operi, inquam, quamvis aulico (soter), tamen pulcherrimo ac divino. Valete. Budapestini, d. XIII. Kal. Dec., sub Iove frigido nivosoque.