Libros lege...

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Laetitia on Mart 03 Ian, 2006 23.02

M. Favonio ceterisque Laetitia s.d.
Marce, nequeo tibi respondere pariter plane! Me pudet imperitiae meae! Conar, nihilominus. Cum legerem tuam epistulam, Sallusti memoriam revocavit… Quorsus? Denique timeo ne inane sit, “postquam divitiae honori esse coepere …â€
Studeam ut melior fiam (F. PETRARCA)
Laetitia
 
Nuntii: 17
Nomen dedit: Sol 25 Dec, 2005 17.14
Location: Media Italia

De "Fahrenheit 451"

Emitteby Marcus Favonius on Merc 04 Ian, 2006 22.09

M. Favonius Laetitiae sociae amplissimae s. p. d.
Vae misero mihi! Molestum et operosum mihi facessis negotium, quod ex me quaeris, quem librum, si eodem modo, quo Montag ille siphonarius, in aliam mentem adductus essem, egomet ipse memoriae infixurus fuerim. Quot enim – pro di immortales! – sunt libri, qui memoratu digni esse videantur! Sed hoc me consolor, quod alios, si rogati essent, alia opera memoriae mandaturos fuisse puto. Quam ob rem certum est, quid respondeam: Equidem hunc mihi elegissem librum ad philosophiam pertinentem: „Kritik der praktischen Vernunft“, quo in libro Immanuel Kant ingenio acerrimo summaque subtilitate exponit, quantum ad constituendam philosophiae partem moralem valeat ratio. -
Vale et salve.
Pr. Non. Ian. Ex Cornicum Campo.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Bernardus Flos on Merc 04 Ian, 2006 23.39

Bernardus Flos Marco Favonio aliisque sodalibus s.d.

Confiteor prius numquam excerptum e Flandrico libro in Latina versiona legisse! Gaudeo quod hoc librum Augustini Streuvels diligis, librum sane mirificum. Imago arvorum quasi ardentium quoque mihi memorat tabulas Vincentii Van Gogh, sed mihi memorat quoque tabulas Constantini Permeke, pictoris Flandrici, qui multas tabulas fecit de vita agraria in Flandria.

Ante duos annos, laborabam Rothniaci, oppidum exiguum. Cottidie in via mea transiebam domum Augustini Streuvels, in qua scribebat "Agrum lino consitum". Illinc quoque hodie potes videre Flandriam qualem Streuvels depingebat (praeter unum ingentem electrogenetricem aedificationem qui nunc adest :? ).

Aliorum scriptorum Flandricorum duo sunt quos apud vos laudare velim et legere consulo: Ludovicus Paulus Faba (Louis Paul Boon :) ) et Wilhelmus Elsschot (Willem Elsschot). De quibus si plus scire vultis, cum gaudio narrare volo. Amici erant, sed libros dissimilissimos scripserunt.

Valete quam maxime!

Corteriaco, pridie Non. Ian.
Bernardus Flos
 
Nuntii: 19
Nomen dedit: Mart 22 Nov, 2005 20.44
Location: Belgica

Fahrenheit 451

Emitteby Laetitia on Iov 05 Ian, 2006 19.40

Laetitia M. Favonio omnibus ceteris s.d.

Marce, estis PHILOSOPHUS! Eheu! Cum Lyceum frequentarem, philosophiam non ferebam. Sophismata inutilia, apta tantum otiosis, censebam. :roll: Vero tamen omnia cetera superficialiter studebam… Quis vestrum dicit me non studuisse Latinam linguam quidem? Profecto! :lol:

Vereor ne contemnenda sim ab vobis omnibus posthac… :oops:

Non aliter pueritiam egi quam Francois Villon de se dicit in suo testamento… “mais quoi? Je fuyoie l’escolleâ€
Studeam ut melior fiam (F. PETRARCA)
Laetitia
 
Nuntii: 17
Nomen dedit: Sol 25 Dec, 2005 17.14
Location: Media Italia

Emitteby Marcus Favonius on Ven 06 Ian, 2006 0.21

Marcus Laetitiae sociae honoratissimae spectatissimaeque sal. pl. d.
Minime te, optima, contemnendam esse scito! Vehementer enim gaudeo, quod philosophiam, cum scholam frequentares, tibi displicuisse tam aperte tamque ingenue confiteris, ut nemo integritatem tuam et fidem in dubium vocare possit. Sunt quidem philosophorum praecepta, quae inutilia, ne dicam absurda esse videantur: concedo; sed nihilo minus operae pretium esse puto in philosophia versari vel potius philosophari, id est nihil aliud nisi ratione uti. Quorsus hoc? Equidem Immanuelem Kant secutus hoc verum esse censeo: Quicumque ad philosophiam se applicavit, is sola ratione usus quattuor has absolvere studet quaestiones: 1. Quid cognoscere possum? 2. Quid me agere oportet? 3. Quid sperare mihi licet? 4. Quid est homo? - Quod vero ad librum illum gravissimum, qui inscribitur „Kritik der praktischen Vernunft“, attinet, hoc addere velim: adiectivo Germanico „praktisch“ apud Kant nihil aliud significatur nisi id, quod ad agendum pertinet (cf. Graece πρακτικός ~ practicus); „die praktische Vernunft“ (nom.) Latine redditur „ratio ad agendum pertinens“; „der praktischen Vernunft“ (gen.) ≈ „rationis ad agendum pertinentis“; „Kritik der praktischen Vernunft“ ≈ „Aestimatio critica rationis ad agendum pertinentis“. Sed haec hactenus.
Nunc ad Dantem Alagherium eiusque opus summa arte perfectum: Centum :idea: continuis diebus „Divinam Comoediam“ perlegi posse multis ante annis ipse expertus sum... Fortem animum fac habeas et magnum!
Cura, ut optime valeas.
Nonis Ianuariis. Ex Rhenania inferiore.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Kant

Emitteby Laetitia on Sat 07 Ian, 2006 14.22

Laetitia M.Favonio s.d.
Mi Marce, cognoscendi Kantem aliquantulam cupiditatem mihi iniecisti! E tua epistula mihi videtur lepidior quam ceteri! Adhuc tantum eius facta et dicta memoribilia sciebam. Id est quod cives eius temperabant sua horologia kantianis moribus cotidianis, aut verba quibus incipit suam Metafisicam… dua quaedam implent animum meum plus plusque in dies admiratione ac veneratione: sidera super me et lex moralis in me…. Etiamsi EGO adiungerem his verbis: logoena meri Chiantis iuxta me (oratiana sum, non kantiana!!!) :lol: . Forte si cum Socrate cenavissem (et si Socrates ipse potum mihi preabuissem…), mentem aperuire potuissem ut acciperem philosophiam! :lol:

Satis! Veniam his meis levioribus ineptiis tibi impetro! Sed me impulit praenomen meum ut aliquotiens facetias dicam… scis, nomen omen.
:)
Vale, mi optime
Studeam ut melior fiam (F. PETRARCA)
Laetitia
 
Nuntii: 17
Nomen dedit: Sol 25 Dec, 2005 17.14
Location: Media Italia

Emitteby Marcus Favonius on Sat 07 Ian, 2006 17.43

Marcus Laetitiae s.d.p.
Ex epistula tua, optima Laetitia, maximam percepi laetitiam verbaque tua elegantissima insolito me gaudio voluptate hilaritate affecerunt :lol: . Ita est: Mirum sane erat caput ille Kant (*), qui non vino russo, sed theana potione admodum diluta delectatus esse dicitur... Mirum caput erat etiam Socrates, quod ex hac apparet narratiuncula: >>Xanthippe uxor Socratis nescio qua de causa multis verborum contumeliis et clamoribus maritum domo eiecerat, sed is nihilo turbatior adsedit ante ostium quietus, dum tempestas illa praeterisset. Xanthippe igitur cum videret virum suum non magnopere tristari, in cubiculum ascendit matulaque arrepta omne lotium in caput infra sedentis effundit. Mirantibus iis, qui forte transibant, uxoris impudentiam „Quid mirum“, inquit Socrates, „si, cum tonuerit, etiam pluit?“<< 8) Ceterum, quod ad Socratem attinet, lege quaeso Luciani de Crescentio librum, qui inscribitur "OI DIALOGOI - I dialoghi di Bellavista"! :idea: Incredibiliter te delectatum iri pro certo affirmo.
Quam laetissimum tibi exopto hebdomadae exitum.
VII Id. Ian.

______________
(*) „verba quibus incipit suam Metafisicam“: errare te doleo, benevola amica; illa enim verba in exitu reperiuntur libri, qui inscribitur „Kritik der praktischen Vernunft“ (p. 288).
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Quoddam preastantissimum opus ignotum

Emitteby Laetitia on Sol 08 Ian, 2006 18.52

Laetitia M. Favonio et omnibus sodalibus s.d.
Legistisne illud Honor
Studeam ut melior fiam (F. PETRARCA)
Laetitia
 
Nuntii: 17
Nomen dedit: Sol 25 Dec, 2005 17.14
Location: Media Italia

Emitteby Marcus Favonius on Merc 11 Ian, 2006 20.03

Marcus Mercurio suo s.
Ad Emericum popularem tuum, amice mi litteratissime, hodie scripsisti summo cum studio abs te legi Francisci Temesi librum, qui inscribitur Por, id est Pulvis (?). Cum rerum Hungaricarum me studiosum esse noris, oro te mihi exponas, qua de re hic liber sit. Haud scio an in Germanicum conversus sit. Cura, ut valeas. III Id. Ian. Crefeldiae.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Merc 11 Ian, 2006 20.36

Marcus Laetitiae sociae litteratissimae s.d.p.
Epistula tua gratissima me adductum quidem esse scito, ut illam Honorati de Balzac narrationem quam primum ipse legerem. Sed paullulum – pace tua dixerim – reprehendenda :lol: videris esse, idque de hac re: Cur de eo, quod narratione continetur, tot facis verba, ut paene nulla iam exspectatio nos teneat? Optime vale. III Id. Ian. Crefeldiae.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 11 Ian, 2006 23.51

Mercurius Marco suo s. d.

Magnam rem a me petis, amice; tamen, quantum possum, nonnullis verbis vim illius libri tibi comprehendere conabor. Qui liber uno sive primo aspectu tamquam lexicon sive dictionarium videtur; in ordine enim alphabetico ibi vocabula adnumerantur, ad quae singula articuli pertinent. Opus vero Francisci Temesi evidenter liber Romanensis habendus est, etsi "actus" saepissime ab auctore quasi interrumpatur fabulis aliis ab eo enarratis; et revera non est verus "actus" in illo libro: cum in uno articulo de sua iuventute ille narrat, in sequenti vero iam de suo avo, proavo etc. ac in sequenti de sua puerilitate etc. Plures ergo actus sunt, qui semper variant; de quibus tamen paullatim elucescit historia auctoris, ac historia familiae auctoris, oppidi auctoris Szegedii, ac tandem Hungariae saeculorum XIX-XX. Liber est ingeniosus, ac anecdotis mirabili modo abundat, quae anecdotae primum fortasse risum lectori movent, postea vero ut de fatis nationis suae meditetur illum excitant.
Et denique de titulo libri: pulvis in illo contextu significat tamquam situm, sive pulverem quo res ob situm obducuntur, cui pulveri nobis Hungaris assuescendum est, immo ut amemus illum pulverem opportet... Nescio an verba mea intellegas, amice. Vale. Budapestini, a. d. III. Id. Ian.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Iov 12 Ian, 2006 18.12

Marcus Mercurio suo s. d. p.
Maximas quidem tibi, optime mi amice, ago gratias pro epistula tua, in qua studiose operam dedisti, ut id, de quo ille est Francisci Temesi liber, facile intellegerem. Sed etiamnunc ratione parum cognitum habeo :oops: , quid haec sibi velint verba: „cui pulveri nobis Hungaris assuescendum est, immo ut amemus illum pulverem opportet...“. Por, id est Pulvis, verbum translatum mihi videtur, quod nemini facile intellectu esse puto nisi Hungaris vobis rerum vestrarum peritissimis. Vale. Pridie Idus Ian. Crefeldiae.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

illa fabula balzachiana

Emitteby Laetitia on Ven 13 Ian, 2006 10.10

Laetitia optimo Marco s.d.
Recte dixisti, veniam! :? [quote="Marcus Favonius"]Cur de eo, quod narratione continetur, tot facis verba, ut paene nulla iam exspectatio nos teneat?

Tamen in excusationem meam dicerem illum librum fuscum non esse (nescio quomodo translandum sit in vivo sermone Latino quod attinet sceleri ac publicae disciplinae). Eum qui fecit scelus, scelus ispum, non tanti interest quam nexum causarum. Meministine illius Columbi praefecti pellicularum? Scimus commode ab incepta pellicula scelus atque quem scelus fecit. Maxima delectatio posita est in quo modo tarde sed necessario Columbus ad caedis auctorem pervenit.
:)
Eodem modo magni momenti in illa fabula balzachiana est disputatio quid ars pictorica sit et quomodo summam virtutem in ea perficeretur. Quod numquam vixit - nec postea - tam magistralis artifex ut sua arte iterare vitam possit, fabulam decet exitum tam admirabilem pervenire.
Vale. A regione Etruria scripsi, II Id. Ian. (die Veneris tredecim!!!)
Studeam ut melior fiam (F. PETRARCA)
Laetitia
 
Nuntii: 17
Nomen dedit: Sol 25 Dec, 2005 17.14
Location: Media Italia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 13 Ian, 2006 14.18

Mercurius Marco suo s. d.

Fateor argumentum illius libri haud accurate a me explicatum esse. Pulvis ergo in illo libro denotat situm, ut in illo versu Tibulliano "militis in tenebris occupat arma situs": et ecce etiam nos Hungari, si Europam occidentalem spectamus, saepe quidem sentimus - et etiam maiores nostri sentiebant - nos in tenebris relictos situ tabescere, pluvereque obtegi, quippe qui in margine Europae occidentalis vivimus; omnia enim nova, quae apud vos occidentales orta sunt, sero huc perveniunt, ac cum huc tandem pervenerint, apud vos iam illa obsoleta et avita habentur... Pulvis ergo quasi provincialismus in hoc contextu intelligendus est, cum nos vere provinciales sumus... (Pannonia :D)

Sed pulvis in illo opere significat etiam omnia, quae praeterita sunt: historiam, maiores, photographias vetustas, diurnalia in saec. XIX. publicata, quae ab auctore summo cum studio collecta sunt ad librum perficiendum.

Vale. Budapestini, Idibus Ianuariis.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Ven 13 Ian, 2006 21.30, edited 1 time in total.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Ven 13 Ian, 2006 19.17

Marcus Mercurio suo s.d.p.
Epistula tua grato animo perlecta plane intellexi, quid sibi vellet verbum illud Por. Sed – pace tua liceat dicere – vos vere provinciales esse omnino nego: Nonne, ut alia omittam, abhinc amplius annis mille Hungaria in numero civitatum Europaearum relata est? Quid plura? :D Cura, ut quam optime valeas. Idibus Ianuariis. Crefeldiae.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

PreviousNext

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron