Marcus Laetitiae s.d.p.
Ex epistula tua, optima Laetitia, maximam percepi laetitiam verbaque tua elegantissima insolito me gaudio voluptate hilaritate affecerunt
. Ita est: Mirum sane erat caput ille Kant (*), qui non vino russo, sed theana potione admodum diluta delectatus esse dicitur... Mirum caput erat etiam Socrates, quod ex hac apparet narratiuncula: >>Xanthippe uxor Socratis nescio qua de causa multis verborum contumeliis et clamoribus maritum domo eiecerat, sed is nihilo turbatior adsedit ante ostium quietus, dum tempestas illa praeterisset. Xanthippe igitur cum videret virum suum non magnopere tristari, in cubiculum ascendit matulaque arrepta omne lotium in caput infra sedentis effundit. Mirantibus iis, qui forte transibant, uxoris impudentiam „Quid mirum“, inquit Socrates, „si, cum tonuerit, etiam pluit?“<<
Ceterum, quod ad Socratem attinet, lege quaeso Luciani de Crescentio librum, qui inscribitur "OI DIALOGOI - I dialoghi di Bellavista"!
Incredibiliter te delectatum iri pro certo affirmo.
Quam laetissimum tibi exopto hebdomadae exitum.
VII Id. Ian.
______________
(*) „verba quibus incipit suam Metafisicam“: errare te doleo, benevola amica; illa enim verba in exitu reperiuntur libri, qui inscribitur „Kritik der praktischen Vernunft“ (p. 288).