Mercurius sodalibus s. d.
Gratias pro vestris litteris, amici, in quibus meo consilio annuistis. Verba tua laudatoria, mi
Soter, quasi calcar mihi dederunt ad hoc certamen etiam in futuro quam diligentissime gubernandum.
Mi
Marce, festina, quaeso, lente!
Etsi maxime laetor tam cite te sententiam tuam in primo duello tulisse, tamen, quia
sectio prima periodi tertiae Kalendis Augustis incipiet (quod vero vobis enuntiare oblitus sum
), quamvis diffcile sit, paullulum a suffragio ferendo nos retineamus oportet
. Recte porro censuit Herimannus noster
suam cuique rationem eligendi paucis sententiis demonstrandam; etiam melius esset, si de operibus illis fusius disputaremus, immo unus alteri persuadere contenderet, ut hoc illud opus eligeret.
Mi
Herimanne, haud miror illis regulis periodi finalis intellectis certamen paedifollicum tibi in mentem incidisse; quippe qui homo Italus, id est paedifollii amantissimus esse mihi videris.
(obiter dictum et mihi illud in mentem incidisse
) Doleo te in septimana proxima forum nostrum non esse aditurum. Sed postea, ut spero, hic eris. Nunc autem vere nihil commodius videtur, quam ut opinionem ac suffragium tuum privatim ad me emittas; quem nuntium Kalendis Augustis huic colloquio sine mora inseram.
Valete. Budapestini, d. IV. Kal. Aug.
Veritate duce, comite labore.