Optime Rhumak,
an moderni significationem levorum ominum perverterunt? Ex scriptis non patet: si enim verum est quod cum cornix a laeva caneret bonum omen putaretur, corvus vero a dextra malum, necesse est quod cum cornix e converso a dextra caneret malum omen interpretaretur, corvus vero a laeva bonum. Ideo credi potest quod superstitio scientiae auguralis usque ad nobis perventa, immemor subtiliorum distinctionum, una tantum interpretationem signorum retineat, adeo ut imminuta vocari debeatur potius quam perversa.
Potest fieri nihilominus quod textus Phaedri aliam significationem habeat, sicut et tu suspicabaris: augurium, subauditur bonum, corvo, laeva omina, mala scilicet, cornici. Unus e maximis scriptoribus rerum symbolicarum saeculi vigesimi, Aloysius Charbonneau-Lassay, in illum suum
Le Bestiaire du Christ (Bruges, 1941) de cornice tangit et hunc locum Phaedri producit hac interpretatione supradicta. (Notandum est quod
“Le Bestiaire du Christ”, bestiarium scilicet Christi, opus quoddam blasphaemum minime est atque auctor eius vir religiosissimus erat religiosusque, id est clericus ordinis Oblatorum Mariae Immaculatae; titulus bestiarii operibus bestiariis aevi medii refertur, non est balasphaemia). Pagina ideo 498 editionis Albin Michael Parisiis MMVI legitur:
Grecs et Romains regardèrent autrefois le corbeau comme un oiseau de bon présage, et la corneille comme oiseau de mauvais augure. Quod dicitur:
olim Graeci Romanique corvum boni presagii putaverunt, cornicem vero mali augurii, atque in nota: cfr. Phedro III, 18. Hoc opus statim ut legi nuncium tuum primum pervolvi quia est ex libris meis; sed nesciebam an confidendum esset de sententia a claro eius auctore hoc loco expressa, qua videtur tantum superficialiter quaestionem tangere, ulla insuper verificatione quaesita.
Porro, alia edictione fabularum quam inveni in Google libri, Mediolani MMDCCXXXV impressa, legitur italico carmine
…A suo talento / divise i pregi il fato: all'usignuolo / il canto, a te beltà, la forza all' Aquila / felice augurio al corvo, alla cornacchia / il rio.... sed, magna incongruentia, in nota adduntur explicationes de iussu Iovis fere ad litteram similes illis relatis in nuncio meo praeterito. Additur etiam quoddam locum Virgilii in Eclogarum libro
A dextra corvus a sinistra cornix facit rata sine ulla indicatione versus; et alium locum Cic. de Div. Lib. II. Nescio quod dicendum sit.
De interpretatione directionum spatii, quam videtur tibi interesse, in promptu mihi sunt paginas aliquas auctore René Guénon (Renato Wenonio
); quampiam sententiam huius auctoris transferre possum, si tibi placet. Alius qui disertissime scripsit de hac re fuit Titus Burckhardt sed opera eius mihi in promptu non sunt, et in publicis librariis adire deberem pro eis. Attamen, primum quidem, nescio an tu de sententia horum auctorum confisus fueris vel an interfuerit tibi? Secundum quidem, interpretatio directionum spatii in scientia augurale videtur subordinata ad peculiarem mythologiam latinorum etruscorumque, adeo ut maximi momenti de iussu Iovis supradicto investigare necesse sit, potius quam de generali significatione directionum spatii.
Iis scriptis, multum te valedico, atque spero non nimis inconcinnum sermonem meum fore.
Vale