De versu quodam Phaedri

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De versu quodam Phaedri

Emitteby Rhumak on Lun 20 Iul, 2009 16.06

Aveant lecturi et responsuri.

Amici,

Apud Phaedri Fabularum Aesopiarum III, XVIII, 12, lego:

augurium corvo, laeva cornici omina


Iuno explicat pavoni de voce sua questo unicuique decus et unicuique dedecus a dis immortalibus tribui suum. In hoc versu Iuno dicit corvo tributum augurium, cornici omina laeva, seu sinistra. Versio quam fabularum habeo ad manum vertit verbum ominis ut "bonum omen", et explicat antiquis cornices a sinistra parte volantes fuisse bonum auspicium. Qua re stupui, quia hodie in Italia et cornices sunt omen malum et "sinistro presagio", quod verti potest "sinistrum praesagium" ergo etiam, per synonymos, "laevum omen" italice dicimus pro malo augurio, "persona sinistra" italice dicimus pro homine infido qui sibi aliorum suspiciones alliciat, et similia. Ceterum verba Phaedri dicunt "omen" sed non dicunt aperte hoc omen esse bonum. Hoc ergo rogo: verum est antiquis omen sinistrum laevumve fuisse, omnino aliter ac nobis, bonum, an hoc fuit menda versoris?

Puto legendum esse apud librum "De divinatione" ut dubium meum solvatur, sed potest aliquis vestrum me doctior celerius quaestioni respondere, quam si libros compulsare debeam?

Pro hoc respondenti ero maxime debitor.

Valete quam maxime
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: De versu quodam Phaedri

Emitteby Marrucinus on Mart 21 Iul, 2009 0.04

Dilectissime Rhumak,

minime sum te doctior, sed statim ut te de hac re rogasse legi, in quemdam phaedri fabularum liberculum qui in promptu mihi est brevibus illustratus adnotationibus inquisivi, et fr. Benedicti Bindi curatoris anotationem inveni: "laeva cornici omina" ut a laeva sedens faciat bona omina. Iussu enim Iovis canebat cornix a laeva, corvus a dextra. Nunc menda non exstitisse in versionem de qua agis scimus; si alia argumenta invenero notum tibi hoc faciam.

Vale.
Marrucinus
 
Nuntii: 21
Nomen dedit: Iov 28 Mai, 2009 9.45
Location: Bononia, Emilia / Theate Marrucinorum, Aprutiis.

Re: De versu quodam Phaedri

Emitteby Rhumak on Sol 26 Iul, 2009 17.35

Marrucine aestimate,

Tibi plurimas ago gratias pro responso tuo.

Nonnulli momenti fuerit inspicere et vestigare quanam de causa cum antiquitus praesagium sinistrum vel laevum omen bonum esset postmodo in malum sit versum, sed hoc ad aliorum scientiam pertinet.

Vale quam optime inter tot scriptorum taedia alienorum, quae ut scripta muri pompeiani dicunt, parum dest quin mole sua omnia haec solo aequent!!! :lol:
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: De versu quodam Phaedri

Emitteby Marrucinus on Lun 27 Iul, 2009 1.06

Optime Rhumak,

an moderni significationem levorum ominum perverterunt? Ex scriptis non patet: si enim verum est quod cum cornix a laeva caneret bonum omen putaretur, corvus vero a dextra malum, necesse est quod cum cornix e converso a dextra caneret malum omen interpretaretur, corvus vero a laeva bonum. Ideo credi potest quod superstitio scientiae auguralis usque ad nobis perventa, immemor subtiliorum distinctionum, una tantum interpretationem signorum retineat, adeo ut imminuta vocari debeatur potius quam perversa.

Potest fieri nihilominus quod textus Phaedri aliam significationem habeat, sicut et tu suspicabaris: augurium, subauditur bonum, corvo, laeva omina, mala scilicet, cornici. Unus e maximis scriptoribus rerum symbolicarum saeculi vigesimi, Aloysius Charbonneau-Lassay, in illum suum Le Bestiaire du Christ (Bruges, 1941) de cornice tangit et hunc locum Phaedri producit hac interpretatione supradicta. (Notandum est quod “Le Bestiaire du Christ”, bestiarium scilicet Christi, opus quoddam blasphaemum minime est atque auctor eius vir religiosissimus erat religiosusque, id est clericus ordinis Oblatorum Mariae Immaculatae; titulus bestiarii operibus bestiariis aevi medii refertur, non est balasphaemia). Pagina ideo 498 editionis Albin Michael Parisiis MMVI legitur: Grecs et Romains regardèrent autrefois le corbeau comme un oiseau de bon présage, et la corneille comme oiseau de mauvais augure. Quod dicitur: olim Graeci Romanique corvum boni presagii putaverunt, cornicem vero mali augurii, atque in nota: cfr. Phedro III, 18. Hoc opus statim ut legi nuncium tuum primum pervolvi quia est ex libris meis; sed nesciebam an confidendum esset de sententia a claro eius auctore hoc loco expressa, qua videtur tantum superficialiter quaestionem tangere, ulla insuper verificatione quaesita.
Porro, alia edictione fabularum quam inveni in Google libri, Mediolani MMDCCXXXV impressa, legitur italico carmine …A suo talento / divise i pregi il fato: all'usignuolo / il canto, a te beltà, la forza all' Aquila / felice augurio al corvo, alla cornacchia / il rio.... sed, magna incongruentia, in nota adduntur explicationes de iussu Iovis fere ad litteram similes illis relatis in nuncio meo praeterito. Additur etiam quoddam locum Virgilii in Eclogarum libro A dextra corvus a sinistra cornix facit rata sine ulla indicatione versus; et alium locum Cic. de Div. Lib. II. Nescio quod dicendum sit.

De interpretatione directionum spatii, quam videtur tibi interesse, in promptu mihi sunt paginas aliquas auctore René Guénon (Renato Wenonio :lol: ); quampiam sententiam huius auctoris transferre possum, si tibi placet. Alius qui disertissime scripsit de hac re fuit Titus Burckhardt sed opera eius mihi in promptu non sunt, et in publicis librariis adire deberem pro eis. Attamen, primum quidem, nescio an tu de sententia horum auctorum confisus fueris vel an interfuerit tibi? Secundum quidem, interpretatio directionum spatii in scientia augurale videtur subordinata ad peculiarem mythologiam latinorum etruscorumque, adeo ut maximi momenti de iussu Iovis supradicto investigare necesse sit, potius quam de generali significatione directionum spatii.

Iis scriptis, multum te valedico, atque spero non nimis inconcinnum sermonem meum fore.

Vale
Marrucinus
 
Nuntii: 21
Nomen dedit: Iov 28 Mai, 2009 9.45
Location: Bononia, Emilia / Theate Marrucinorum, Aprutiis.

Re: De versu quodam Phaedri

Emitteby Rhumak on Merc 29 Iul, 2009 15.37

Salve Marrucine

Gratias ago pro quae docueris.
Certe haec natura cornicis nec certa neque univoca est: in Ovidio quondam legi historiam cornicis corvique ipsorum (Metam. II, 547ss) nec certe corvo bono omini fuit cornix: praemonuit enim gravia damna corvo (qui canderet, nigrum Apollinis ira fore), pro quo omine ille eam devovit, sed frustra, nam omina veracia esse sensurus erat miser ille corvus, quem ex albo eius delatione iratus Apollo de adulterio amasiae in nigrum vertit.

Vale
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: De versu quodam Phaedri

Emitteby magister hirpinus on Merc 05 Aug, 2009 17.08

Rhumak salutem plurimam
Tempus aestivum aptum mihi videtur de rebus latinis perscrutandis, etiam per intervalla somniculi. Omina laeva significat bona praesagia, ut invenimus apud Livium, Plinium Seniorem, ut exemplo utar. Aegidus Forcellini, in suo “Lexicon totius latinitatis”, sic scribit de lemmate “Laevus, a, um”:
Speciatim in re augurali laeva felicia habentur et fausta: quia Romani captaturi auguria, ad meridiem se vertebant; atque ita a laeva orientem, a dextera occidentem habebant…Nam contra interdum laevus infaustum, infelicem, adversum significat: idque vel more Graecorum augurum, qui se ad septentrionem convertebant: vel habita ratione deorum, a quibus auguria mittuntur, quorum sunt dextera, quae nobis laeva apparent, ut ex Servio modo est dictum: vel denique habita ratione laevae manus, quae incommoda est agenti bus et impeditior.
Tu recte scribis “laevus= sinistro, infausto”, ut italice dicimus. Tibi non fallat italicus sermo! Mos est gentes Italiae, maxime regionum ad Meridiem spectantium, cum aures intra se ipsae sonent, interpretari sonum auriculae dextrae nefastum, sed faustum sonum auriculae laevae.
magister hirpinus
 
Nuntii: 31
Nomen dedit: Lun 30 Iul, 2007 23.02
Location: Campania

Re: De versu quodam Phaedri

Emitteby Marrucinus on Mart 11 Aug, 2009 0.52

Magistro Hirpino nec non et Rhumak salutem,

quia Romani captaturi auguria, ad meridiem se vertebant


Tractatio de significatione directionum spatii de qua dixi, identidem hoc modo attributionem faustae vel infaustae influentiae explicat, consideratione scilicet orientamenti observatoris respectu orbis solis vel respectu orbis caeli stellarum inerrantarum.
Marrucinus
 
Nuntii: 21
Nomen dedit: Iov 28 Mai, 2009 9.45
Location: Bononia, Emilia / Theate Marrucinorum, Aprutiis.


Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron