Rhumak Marco ceterisque spd
Multae quaestiones!
Marce, maxime doleo pudetque, quod nuntium tuum de reditu per memoriam in Etruriam nuper tantum legerim. Valde laetatus sum verbis tuis. Et dic amice quas alias civitates praeter Caere visuisti? Fuistine Tarquiniae? Saturniae (ubi praeterea celeberrimis thermis est advenae fruniri)? Sovana, apud Saturniam, etiam pulcherrima patet, quod architecturae non tantum etruscorum, sed etiam medii aevi (romanicae) documenta mirabillima praesunt. Sed quando pupa mea "et cupit et instat et precatur et donat" ut adeamus, paucis diebus circa illos locos deambulabo nec difficile tibi, si voles, photographias mittere erit, sicubi videro (nempe in registratione tua) quo electrogramma tibi expedire possim.
Scito quidem illo prisco "se" minime opinabar "animum lectoris offendere" vel posse vel velle me visum iri!
. Iam explicui rationes quibus id maluerim, mihique eo uti permisi, quod unicum priscum verbum foret, sine talium multitudine, ut per epistulam tuam Quintilianus saudet. Utut res se habet, correxisse licuerit: "petra ruisse non petra atque non ruens" (quod praeterea speculum similius soni graeci est "lithoi te
kou lithoi baloi te
kou baloi") et omnia ad pacem redigentur.
Ad versus:
Erat sane haec variatio, quae dubia de rectitudine movebat: rarissimo fit ut spondaeum in principio versus cum trochaeo vel ipso cum tribracho (Cameri- = vvv): hoc minime licet per plerosque alios numeros, videlicet asclepiadeios (asclepiadeos?) et versus alcaicos (endecasyllabum et enneasyllabum). Quae lex est? an modus proprius et singularis illius et nullius diversi numeri?
Ad aram pacis!
Narrat Vitruvius antiquitus et usque ad tempora sua ex tofo latereve Romanos opera effecisse semper ut continuo calce rubra gilvave inlinerent, more etruscorum, ex quibus permulta de aedificando didicerant; etiam templa et palacia splendidissima ex eisdem materiebus efficiebantur (pleraque molibus tofaceis isodomis vel pseudoisodomis, sive quarum agmina lapidum aequa mensura effecta erant, vel cunta simul in unicam mensuram - isodoma - vel singula agmina ad mensuram suam redacta - pseudoisodoma), sed haece aedes potiores, seu necubi pluvia aliaeve caeli minae elementa structurae ruina inficerent (sed ad hoc nempe calcis litura satis superque erat), seu potissime ne asperitas operis tofacei vel latericii patefieret, lapide tiburtino (italice "travertino") prius diligenter levigato dein graece sculptura ornato tegebantur. Dicit Svetonius Augustum sese valde laudasse, quod urbem latericiam invenisset, reliquisset marmoream. Non ita plane: nam pleraque eorum, quae marmorea videbantur, ex marmore subtiliora tegumenta modo vel, ut ipse Vitruvius explicat, calcis lituras coloribus infectas, qui colores eos marmoris imitarentur, habebant: Roma tametsi ditissima divitias suas numquam perperam impendit et ad vanum adparatum ostentationis, nisi Eius occasus tempora consideremus. Quomodo societates hodiernae hunc modum aedificandi interpretari debeant? Vasta quaestio, cuius responsa plura ab architectis novi (e.g. Mario Botta vel Giovanni Michelucci aliisq magistris architecturae rationalis), in quibus lateres ante candida signa marmorea, contra spiritum romanum, qui omnes eos et intus et foras linebat, proterve exponuntur: est scilicet oppositio, sed quam effecte illae sculpturae super nudum laterem emicant! id significat laterem perpetuum esse, mutari modos quibus laterem intellegas eiusque sensum: bene ac beate! (
www2.comune.roma.it/museociviltà romana/html/edificio.html)
Et in hoc opere, quod per interrete videris, marmor laterque colloquuntur nec alter priore occulitur, sed sermonem unicum, novam lecturam, efficiunt: aspectu, non spiritu ab architectura romana divertiunt: hoc malo. Nihil ornandi causa Romani faciebant, operaque eorum in partibus suis differebant, cum functione differrent. Lapis econtra tiburtinus, quo Meier utitur, nunc leve est, nunc chalybe vitroque caeditur, nunc (a quo Romani maxime abhorrebant) per opus quadratum superficie aspera sinitur (in parte quae Tiberim prospicit): ubi est sermo? Quid significat haec variatio? Quid demonstrat, praeter vana multiplicum formarum quas lapis diverse caesus efficere possit ostentatio? Est plane contrarium operi illi, cuius theca est?
Dices: in architectura moderna chalybe et vitro tanta abundantia uti licet, quod scientia de his materiebus progressa est, et hoc Romanus quidam valde probasset, cum ab iis nihil abhorrerent sed ob inscientiam abstinere cogerentur: esto - scique me quoque vero chalybis vementer studiosum -, sed illam opinionem quam refers, eam stationem potiusquam thecam monumenti parere, ab eo ipso chalybe effici suspicor prorsus! Ceterum si quibus materiebus architecti moderni impudenter abutuntur, illae nempe chalybs vitrumque sunt: et hic quoque superfluunt: quin vitra minora posuerunt et non hastis ex metallo recta, sed pilonibus latericiis? Later cum marmore multo blandius colloquitur, nec ideo minus severe, quam chalybs. Etsi qua metalla adesse tanto necesse esset, egomet vitra, pilonibus latericiis regentibus effectis, in registris ex aere, non ferro firmassem, quod aes longe pulchrius et cum ligno et cum latere et cum marmore se habet (vide Auditorium Romae Laurentii Piano) (scilicet aere litura ab aerugine protecto). Ad summam, opus nimis chalybe frigidum, nimis variatione faciei marmoreae dilicatum, nimis vitro consuetudini hodiernae obsequens.
Iam satis de materiebus operibusque: de forma, ne te commorer, plura serius.
Fac usque quaque valeas
... litterasque meas longe breviores fore numina superaque inferaque iuro.