Iuliae sd
Pronuntiatio una est, non italica, sed restituta, qua uti malo et qua (puto) si tecum utar intellegas (annon?), nam et ille peregrinus germanus erat.
Ceterun num quae in nuntiis meis tibi minus clara visa sunt, quia s omiserim, Iulia? ain tu? vere haud puto quemquam si "malus lupus" dixero intellecturum, sin "malu lupus" minus intellecturum!
nec est quisquam (puto saltem, sin erraro corrigitote) tam vaesanus, ut sermonem verborum eundem ac sermonem scriptorum quandoque in qualibet lingua moderna antiquave fore censeat speretve!! Di meliora! Ego si latinum litteratim plane qui scriptus est pronuntiare debeam magis quam Cicero, credo, balbutiam: Iulia, num tu quamvis Germana sonisque asperioribus assueta plane pronuntiare rapida locutione verba ut "suis torsionibus fluctus fruticem ad lymphas porrectum obtruncant"? ego ita pronuntio: "suis torsionibu fluttus frutic'a llymphas porrett'ottruncan", alioquin lente, lentissime dicere debeam! certe non ita scribo, sed itidem certe facere non possum, ni quasi hebes loqui volo, quin ita pronuntiem.
Agricolae sd
Agricola, illic Lucretius non sermoni suo suaeve arti poeticae, sed sermoni latino toti meroque improbabat, qua commentionibu graecis peregrino ergo aptis vocabulis carenti: in tota prima parte operis Venerem obsecrat (et quam valde impetravit, Di magni!) ut "daret dictis Diva leporem", quia cupidine non dicendi tantum, sed apte dicendi ille sapientissimus iuvenis urebatur: se per semet ipsum illis carere sentiebat (non vere carebat, ut postmodo sensuri foremus), non qua re metrica imperitum, Iuppiter! sed qua novas civibus suis res depromere paratum, quae acceptae necne forent nesciebat. Cur? Quia ille non de fabellis graecis instar Ovidi, sed de quaestionibu potissimis tunc scientiarum, de damnis religionum, de mala consuetudine hominum qui res vestigare metuunt seque superstitionibu credunt dicturus erat. Nam graves res levibu verbis dicere aeterna meta cuiusque poetarum est. Id Lucretius optinuit. Multi autem res leves, levissimas, paene aerias verbis rhythmisque gravibus, gravissimis, paene saxeis loquuntur.
Valete
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)