De rebus grammaticis

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Agricola on Ven 29 Dec, 2006 12.07

Matthaeus Romanus qui et Agricola Iuliae dulcissimae salutem dicit

Hoc distichon nemo est quin dubitet eorum qui eleganter scripturi sint perperam compositum esse, praesertim cum paullulum ordine verborum mutato eadem liceat scribere. Namque distichon si ita composueris Iulia, ut tibi potius suasi, reprobari non poterit, sin autem non ita feceris vix a peritioribus probetur. Itaque si elengantius quid scribere velis, pace eorum qui aliter censent, sequere mea consilia.

Vale
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Rhumak on Ven 29 Dec, 2006 13.39

Salvete.

Plane Marco assentior: certe aliis verbis ac Iulia, si eadem dicere voluissem, usus essem: nam lingua una cunctis, non una cuique. Ego vg sonum mutum cum liquida non duo, sed unum sonum sentio, quod et in x (cs), z (ds) graeceque ps litteras fit, sed paullulum illis debilior (nam illae semper vocales antecedentes producunt, hi minus), quia inter phaenomena praecipua linguarum est confusio gregatioque sonorum, quae eis plus roboris ut ita dicam tribuit, nec mirumst eos vocales, si vis, producere posse: ergo perraro allitterationem cum muta et liquida et cum muta et vocali conficio (pr[opria] po[ssideas]): malo cum aequalibus: pr - pr; cr/gr - cr/gr etc. Nihilominus, immo quam ipsam ob rem, quisque stylo suo, dummodo legibu communibu ne aberret, libera mente utatur: non in legibu prosodiae, sed styli lex quam doces inscribitur, Agricola. Sed hic quaestio longe pollentior adest: Agricola, mi bone amice, in Lucretium quid habes?

Valete
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Agricola on Ven 29 Dec, 2006 13.58

Lucretium odi, Ovidium amo, sicut omnes qui post Vergilium scripsere vos autem Enium redoletis.
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Agricola on Ven 29 Dec, 2006 14.03

Cur verbi gratia ipse semper s elidis; an latinior sicut dixerim videri velles?
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Rhumak on Ven 29 Dec, 2006 18.27

Agricolae sd

Non semper, non in -es, -as et -is, sed in -us tantum! s in fine verbi quam u vocalis praecedat ante consonantem latine loquentibu numquam pronuntiatur, sicut ab optimo Ennio ipsoque Lucretio, necnon ab ipsa nostra loquella vulgari discimus. Semper ab Ennio s post quamlibet aliam vocalem, praesertim longam, non elidi: fr 213 "Partem fuisset de summis rebus regundis" (pron scilicet de summis rebu regundis). Vero sicui latine peregrino loquor, quod etsi rarius aliquando evenit, (eg duas ante hebdomadas, quod hoc in foro narravi) dico "bonus homo" sed "malu lupus", lupo et luporo pro lupum et luporum etc etc, secundum normas latinae loquellae, quae non eaedem sunt ac latinitatis scriptae... praeter scilicet elisionem s litterae, quae, ut a poetis supra dictis discimus, etiam in scriptis eliditur, vel etsi scribitur non legitur: quid mirum? non ut latinior, sed ut mere et simpliciter latine plane levigate ac sine fastidio nimiarum consonantum loquaris ita tibi vociferandum est.

Sed ad seriora: te Lucretium odisse, id, amice mi, intellegeram: quod nondum intellegi, ratio est, cur oderis. Explices sodes melius opiniones tuas.

Vale
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby decurio on Ven 29 Dec, 2006 19.00

Rhumaki doctissimo spd decurio

mi Rhumak, ea quae de s litterae elisione tu dixti valde meam mentem tenent. namque saepius in Plauti fabulis s littera non vocatur, lectore inveniente sicut in eius Menaechmis "commoratu's" pro "commoratus es." sed tamen recordor (et possim falli in hoc) aliquid Cicero dicat de s littera silente, quod fuisset rusticus sermo vel antiquus, sicut in Ennio et Lucretio, haud urbanus in aetate rei publicae exeunte. utinam locum exactum ubi de illis rebus disserere possim! namque in diebus Vergili et Ovidi, m littera ad verbi finem non vocari fit, s littera loquenti et audienti confirmata.
decurio
 
Nuntii: 19
Nomen dedit: Mart 17 Ian, 2006 23.04
Location: cansia

Emitteby Rhumak on Ven 29 Dec, 2006 19.03

Mihi autem Ovidius et Vergilius minime placent, praesertim prior: placebat, sed taedium venit: semper idem, semper idem, ita politus, ita perpexus, verbum plusquam disullabum in fine pentametri non ponit, ne si quidem matrem iugulant, non verba vulgaria, non experimenta rhythmica: meminerim illa pulcherrima prima lucretiana, aeneadum genetrix hominum divumque voluptas/alma venus, coeli subter labentia signa/quae mare navigerum, quae terras frugiferentis/concelebras per te quoniam genus omne animantum/concipitur, ubi homoeoteleutis certis locis versuom positis rhythmum hexametri rumpit ociusque efficit, ita ut legens fere numerum tenere nequeat et usque furacius verba devolvat. Haec mi placent. Quid ad me, siquis verba semper disullaba in fine pentametri ponere quit, siquis s more populi in mercatis numquam elidit, si omnes formas urbanae loquellae semper servat, si talia, qualia in illis lucretianis repperi numquam ille mi donat et semper eodem incessu lentu lentu repit? Malo exploratores quam geographos.

Vale
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Rhumak on Ven 29 Dec, 2006 19.24

Decurioni sd

Ecce quae scio de sermone colloquiorum in tempore antiquo: us brevis (non longa!) ante quamvis consonantem u legitur, um semper o brevis, quae ablativis quantitate distinguitur (dativus casus a plebe rarissimo quamvis audito intellectus usurpabatur, cuius loco ad + acc. utebantur [quae constructio, ut hic iam alibi dixi, in constructione exculta "ad aliquem aliquid dicere" etiam habemus]): eg

Honc oino (unum) ploirume Romane consentiont
duonoro (bonoro = bonorum) optumo (optumum = optimum) fuise viro (virum)

Nempe doctiores hunc sermonem rusticum ducebant, alioque utebantur politiore: sed dic: num magistri in universitatibu nationis tuae eadem loquella, qua cum patri tuo loquare utuntur? Haud scilicet: utra melior? utra politior? Doctis rei publicae certe sua... sed "Cicero pro domo sua", ut in Italia dicere solemus! Mihi quidem utraque digna noscendo videtur, nonnumquam popularis gratior, quia dialectos terrae meae in mentem mi revocat. Et cum in Lucretio et Ennio et aliquando in Catullo (quorum versus multo libentius quam illos Vergili et Ovidi lego) plurima signa sermonis huiusce reperiam, nemini permitto hunc spurcum et odiosum dicere. Doctiores quid sentiunt :?:

Ceterum miiiinime credo abavias nostras sub tempora ultimae rei publicae more Ovidii et Ciceronis in mercato holerarios affatas esse.

Vale(te)
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Rhumak on Ven 29 Dec, 2006 21.52

Quo verum dicam, nescio qui res se habeat in -is brevem. Apud Ennium modo modo vidi s elidi in "magis": nam fr 176 "Bellipotentes sunt magis quam sapientipotentes", ubi magis multo melius fluit si magi legitur, sed scimus gregem sq, ut sc et sm, vocalem praecedentem etiam (prout poeta malit) non producere posse: si ita est magis s sonante legendum est. In dubio sum, sed censuerim tantum s post u brevem elidi posse.

Quis de hoc "magis" lumen afferet? :roll:
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Iulia on Sat 30 Dec, 2006 0.11

Iulia omnibus sodalibus, imprimis Agricolae, Rhumaki, Tiberi, Erico, Marco doctissimis suis amicis s. d. p.

Gratias vobis ago maximas, Erice et Marce, quod tam ardenter meas partes defenditis, multo vero melius, quam parva mea doctrina ipsa possem. Quod adhuc facere potui, feci: gugulando conata sum loca apud poetas antiquos invenire, in quibus verbum 'proprius' longa prima syllaba utitur, nec ulla inveni. Sunt quidam versiculi sine origine, ut 'Est quasi cui proprius, aureus ipse focus" et unus Abaelardi, "artificem commendat opus non propria lingua" (carmen ad astralabium, v. 341). Bibliothecis iterum apertis tamen illuc ibo perscrutura indices verborum ad maximos poetas Romanos pertinentes. Ceterum non spernendum habuerim Lucretium.
Tamen, Agricola, nolim mutare versum ita ut tu proposuisti; licet quidem non tam elaboratum pentametrulum illud ducam quam Marcus noster maxima sua benignitate, tamen, quod attinet ad rhythmum proprium linguae, ita ut nunc est, longe magis mihi placet, et credo me potius aliud scribere conaturam esse quam ita versum mutare, si revera invenerimus verbum 'proprius' ita non cum metro congruere.

Quod attinet ad orthographiam pronuntiationemque, Rhumak, mihi maxime id respiciendum videtur, ut a quam plurimis faciliter intellegaris. Iam aliquantulum praebent difficultates variae pronuntiationes - audivi Italos more Italico loquentes, neque umquam intellexi quae primis verbis dixerunt, quia tanto mihi opus erat tempore, ut animadverterem eos uti pronuntiatione Italica. Qua de causa nolim ad has difficultates, quae iam exstant, plures addere. Licet Romanos veteros revera ita locuti sint, licet etiam ille, cui Latine locutus es, omnia intellexerit, tamen nulli difficilius esset intellectu, si has litteras s et similia pronuntiares.

Curate, ut valeatis!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Agricola on Sat 30 Dec, 2006 1.08

Matthaeus qui et Agricola Iuliae dulcissimae salutem dicit quam plurimam

Ego Lucretium non spreverim, ita tamen ut eum imitari non ausim; siquidem libros eius de rerum natura vitiis prosodicis scatent quae boni deinceps poetae ne eadem et ipsi fecerint veriti sunt; quin etiam Lucretius quoque suae Musae egestatem aliquatenus confessus est hoc modo

Nec me animi fallit graiorum obscura reperta
difficile inlustrare latinis versibus esse
multa novis verbis praesertim cum sit agendum
propter egestatem linguae et rerum novitate

cur igitur, quod Vergilius ausus non sit, ipsa audeas non video. Abaelardus autem, qui nihil iustius pati debuit quam ut virilia sibi praeciderentur, sicut pessimus loicus ita deterrimus poetarum fuit, ideoque quaequae dixerit parvipendo. Ceterum tibi exopto anno ineunte quae maxime velis.

P.S. Non dixi verbum proprius ita ut posuisti non omnino congruere metri
ratione sed non oportere bonos poetas ab exemplis poetarum Caesarum aetatis aberrare. Tu modo induxisti Lucretium et Abaelardum, quorum alter paene prius scripsit quam romani sua lingua uterentur, alter poeta medii qui dicitur aevi fuit. Forsitan huiusmodi exempla in Vergilio inveneris qui ita scripsit nonnisi ut aliquid tribuisse Lucretio Ennioque videretur. In Ovidio autem, ea frustra indagaveris. Ceterum pentametrum quod affers alienum tibi esse puto, quippe verbum proprius anapestum est, sed haec hactenus.

Vale!
Last edited by Agricola on Sat 30 Dec, 2006 13.49, edited 7 times in total.
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Rhumak on Sat 30 Dec, 2006 2.15

Iuliae sd

Pronuntiatio una est, non italica, sed restituta, qua uti malo et qua (puto) si tecum utar intellegas (annon?), nam et ille peregrinus germanus erat.
Ceterun num quae in nuntiis meis tibi minus clara visa sunt, quia s omiserim, Iulia? ain tu? vere haud puto quemquam si "malus lupus" dixero intellecturum, sin "malu lupus" minus intellecturum! :roll: nec est quisquam (puto saltem, sin erraro corrigitote) tam vaesanus, ut sermonem verborum eundem ac sermonem scriptorum quandoque in qualibet lingua moderna antiquave fore censeat speretve!! Di meliora! Ego si latinum litteratim plane qui scriptus est pronuntiare debeam magis quam Cicero, credo, balbutiam: Iulia, num tu quamvis Germana sonisque asperioribus assueta plane pronuntiare rapida locutione verba ut "suis torsionibus fluctus fruticem ad lymphas porrectum obtruncant"? ego ita pronuntio: "suis torsionibu fluttus frutic'a llymphas porrett'ottruncan", alioquin lente, lentissime dicere debeam! certe non ita scribo, sed itidem certe facere non possum, ni quasi hebes loqui volo, quin ita pronuntiem.

Agricolae sd

Agricola, illic Lucretius non sermoni suo suaeve arti poeticae, sed sermoni latino toti meroque improbabat, qua commentionibu graecis peregrino ergo aptis vocabulis carenti: in tota prima parte operis Venerem obsecrat (et quam valde impetravit, Di magni!) ut "daret dictis Diva leporem", quia cupidine non dicendi tantum, sed apte dicendi ille sapientissimus iuvenis urebatur: se per semet ipsum illis carere sentiebat (non vere carebat, ut postmodo sensuri foremus), non qua re metrica imperitum, Iuppiter! sed qua novas civibus suis res depromere paratum, quae acceptae necne forent nesciebat. Cur? Quia ille non de fabellis graecis instar Ovidi, sed de quaestionibu potissimis tunc scientiarum, de damnis religionum, de mala consuetudine hominum qui res vestigare metuunt seque superstitionibu credunt dicturus erat. Nam graves res levibu verbis dicere aeterna meta cuiusque poetarum est. Id Lucretius optinuit. Multi autem res leves, levissimas, paene aerias verbis rhythmisque gravibus, gravissimis, paene saxeis loquuntur.

Valete
Last edited by Rhumak on Sat 30 Dec, 2006 3.12, edited 4 times in total.
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Rhumak on Sat 30 Dec, 2006 3.15

PS Narsis, Abaelardus, Farinelli... quot magnorum ingeniorum virilia esse praecisa pro facto potissimo eorum vitarum habetur, dum multa multo potiora invenire est? Heu taedium, heu fastidium.

Quod ad "magis" s elisa, et ad elisionem s litterae, etiam in -is brevem facere licet! Plautum enim facere modo modo legi.

Iterum valete
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Agricola on Sat 30 Dec, 2006 12.56

Matthaeus qui et Agricola Rhumaci salutem dicit

Sicut omnia fere tempus ita quoque artes meliores reddit idcircoque ne comparandum quidem duco Lucretium poetis recentioris aevi quibuscumque nedum Ovidio, quem optimum fuisse poetarum latinorum, licet Quintilianus aliter censeat, nemo est quin dubitet. Attamen, ei multum debuisse omnes fere qui postea scripsere dubitari non potest.

Vale!
Last edited by Agricola on Sat 30 Dec, 2006 13.09, edited 1 time in total.
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Agricola on Sat 30 Dec, 2006 13.01

Quin etiam ego quoque eum imitatus fui

Nyctilus atque Alcon parili perculsus uterque
corda furore
, pares modulari carmina plectro

...
significant initum perculsae corda tua vi

Horribile quidem!
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

PreviousNext

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron