Libros lege...

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Rhumak on Ven 03 Nov, 2006 21.50

Iuliae ceterisq spd

Vtinam enim incolae fori inter se non tanto distarent, ut vix plures tribus, ceu mi saltem videtur, patriam communicent, ita ut aliquando simul quoddam iter imprendere quendamve notabilem locum visere possimus! Vosne veterani numquam, annis adventui meo ceterumque noviciorum, aliquem conventum statuistis :?:

Ceterum his diebus lecturam operis clarissimi Iordani Bruno, quod "De umbris idearum" inscribitur, incepturus sum: numquis quam mi de hoc opere introductionem praebere vult/potest (sit opus morosum an contra gratum, facile an difficile lectu, etc)? Ne prorsus inermis legere coeperim sciamque quomodo em cum studiis architectonicis (quae plurimum temporis absorbent) temperem...

Iam gratias ago responsuris
Valde Valete
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Iulia on Sat 04 Nov, 2006 17.40

Iulia Rhumaki ceterisque sodalibus s.d.p.
Ex quo scribo in hoc foro et in foro priore, quod nimiorum contumeliorum causa clausum erat (inde necessitas registrandi), numquam inter nos conventum constituimus. Quod si quis suscipere velit, libentissime veniam; ceterum etiam exstat facultas, ut omnes in alio quodam conventu, qui singulis annis in variis terris instuitui solent (ad huius anni seminaria inspicienda vide Lingua Latina -> Seminaria aestiva vivae Latinitatis), conveniamus.
Vale, valete.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Iulia on Ven 21 Mart, 2008 14.01

Iulia sodalibus litterarum studiosis s.p.d.

His diebus magno cum gaudio lego tetralogiam Thomae Mann "Ioseph et fratres sui" inscriptam, et iam quasi ad metam perveni. Est liber sane magnus, et licet non locum summae notitiae inter Thomae opera occupet (eum firmiter habet "Buddenbrooks"), tamen multi narrationem illam epicam opus maximum et principale ducunt. Narratur fabula Iosephi, quae e Bibliis nota est, sed Mann tempus sibi sumit, ut late et extense ab initio omnia narret; ita in primo volumine "Fabulae Iacobi" imprimis narrantur in colloquio, quod Ioseph septendecim annos natus cum patre habet, in altero "Ioseph iuvenis" inscripto de vita Iosephi, qualis hactenus fuerit, refert, usque ad venditionem; tertium volumen "Ioseph in Aegypto" tempus apud Potipharem narrat, quartum "Iosephus nutritor" de Iosepho summo Pharaonis magistratu, de annis crassis egentibusque agit.
Est fabula haec mythologica, et mythis quidem proprium habeo, quod narrentur, immo ubi mythi non iam referuntur, nonnihil vitae amittunt. Quo magis placet aliam relationem mythi legere. Mann quidem imprimis in partibus Aegypticis oportet fabulam aliquo loco in historia Aegypti collocare, collocat vero sub regno Echnatonis, sed cum, quot sciam, fabula Iosephi in historiographia Aegyptica non occurrit, fieri non potest, quin narrationi aliquatenus adaptet historiam Aegypticam, quod autem pro magnitudine operis modice factum esse mihi, quae non vlde docta sum de rebus Aegypticis, videtur.
Praeter habitum mythi narrandi, quem iam memoravi, valde mihi placet lingua, archaica et ornata, sicut legenti mihi apta apparet fabulae antiquae excelsae grandi auguastae. Hic liber lingua communi pedestri placere non posset. REflectit lingua etiam variationem quandam, quam in nominibus tunc fuisse non abs re videtur. Appellatur dea quaedam modo "Astarte", "Aschtaroth", "Ischtar", ...; etiam in nominibus propriis occurrit. Dei mesopotamici et alii quidam occurrunt certe, est nim religiositas Iacobi filiorumque eius magis aperta, quam nunc apparet, et dei alieni, etsi refutentur, tamen aliquo modo tamen exstant in fide eorum. cogitationes nonnullae occurrunt "theologicae" de natura Supremi et etiam de deficientiis eius. Historia veteris populi Hebraeici vaga atque incerta est, personis fabulisque potius quam hominibus constat, ita ut Abraham modo proavus Iosephi habeatur, modo multa saecula ante vixit - est persona Abrahae, de qua est traditio, non homo Abraham, et unusquisque homo Abraham aliquomodo partes personae agit. Aliter in Aegypto se habent res, non quidem ut plane dicatur, at ibi historia certa et fixa est. Multae cogitationes fiunt in libro, quae mente mihi nunc haerent et quae proferre velim, nisi longior fieret hic nuntius. Id tamen dicam, ultimum volumen in eo ceteris paulo minus mihi placere, quod narrator in eo saepius ac in prioribus e narratione egreditur. Omnino autem auctori contingit, ut principia agendi personarum plerumque bene intellegere possint et ut etiam personis, quarum in fabula originali imago foeda fit, dignitas retineatur.

Valete!

Gottingae, a. d. XII. Kal. Apr., MMVIII.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Iulia on Lun 31 Mart, 2008 22.56

Iulia sodalibus spectatissimis s.p.d.
Potius sero quam numquam in memoriam vobis revocare velim versus praeclaros Goethianos in Fausto, qui vulgo "Ambulatio Paschalis" (Osterspaziergang) nuncupantur, versus 903-940 operis. Non quidem audeo eos convertere, saltem nunc et sine maiore cogitatione non audeo, oportet ergo relegatis in versionibus in linguis vestris.
Die autem 19 mensis Martii hebdomadale Germanicum "Die Zeit"* (Tempus) appellatum profundissimam interpretationem totius operis divulgavit perscrutans imprimis quaestionem, cur tantum Paschae inesset in opere, cuius figura eponyma Christianus dici nequit. Festum paschale partem magnam agit, ut rerum evolutio incipiat: Faustus se ipsum veneno necaturus a campanarum Paschalium sonitu suscitatur, solum ut proximo die Mephistophelem conveniat, qui "suam viam leniter eum ducere", sicut ipse in Prologo in Caelis dicit, incipit, Margaretulae eum obviam ducit, ad caedes eum incitat, semper porro rapit. Est quasi renatus Faustus; vetus ille studiosus magusque sui generis sed non periculosus, nocte paschali mortuus est, nascitur vir voluptatum avidus, cui omnia, quae libidinibus inserviunt, gratae sunt. Faustum ipsum auctor articuli dicit in voluptatibus sequendis esse simillimum hominibus hodiernis, qui etiam semper plura temptant, semper porro urgent. Opus ipsum concretum est ex omnibus generibus litterariis et vel pluribus propositis, locis temporibus conmixtum, in quo saepe difficile est filum rubrum persequi, imprimis in parte altera, quod, si mente teneas Goethen sexaginta annos eum librum scripsisse, parum mirandum est. Sed id, quod evenit, tam grande es opus, ut oporteat saepe et maxima cum diligentia legere, tempus suum sibi poscit. Praeterea clare apparet Faustum quidem ipsum natura, hominibus, omnibus breviter rebus ad suum tantum commodum uti, auctorem Goethen autem longe aliter sentire et potius magnam omnium rerum creatricem in ea videre, quam aestimare, honorare, protegere, servare oportet. Non casu in paenultimo versu operis de "aeterno-feminili" fit sermo.
Multo plura de hoc argumento scribi possunt, puteus est sine fine, qua de causa hic consistam. Curate ut valeatis.

Stutgardiae, pr. Kal. Apr.

*Die Zeit Nr. 13, 19. M
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Re: Libros lege...

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sol 13 Iul, 2008 12.14

Marcus amicis legendi avidissimis sal.
His ipsis diebus pelliculam spectari licet, cui titulus inscriptus est Cursor Draconarius (Anglice The Kite Runner). Narratur fabula, quae libro continetur, quem composuit Khaled Hosseini. Medicus est ortu Afghanus, civitate Americanus, cuius familia anno MCMLXXX in Civitates Foederatas emigraverat. Agitur de duobus pueris Afghanis, qui in urbe Kabul artissimo amicitiae vinculo inter se coniuncti alterius culpa miserabiliter disiuncti sunt. Is, qui in noxa erat, una cum familia ex Afghanistan in Civitates Foederatas emigravit, sed conscientia morsus multis post annis, ut culpam corrigeret, in patriam revertit ibique crudelem Talibanorum dominationem cognovit. Sed haec hactenus. Legite modo ipsi! Libro lecto vos puto exclamaturos esse: Utinam taeterrima vi Talibanorum infracta Afghanistan in pristinam redeat concordiam!
Valete. III Id. Iul. Ex Quirini Campo.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: Libros lege...

Emitteby Rhumak on Sol 09 Aug, 2009 15.03

Marco et omnibus amicis meis spd

Paucas ante septimanas librum legi mira narrandi et scribendi concinnitate praeditum, qui inscribebatur "Chimaira", ab illo celeberrimo populari meo Valerio Maximo Manfredi conscriptum.

Huius lecturam libri vobis omnibus commendo.

Narratur de archaeologo iuveni qui Volaterram advenit ut praeclaro "Puero Volaterrae", mirabili venustissimoque artis maiorum meorum Etruscorum exemplo, studeat ex eoque studio librum scribat, ex quo edito se famam obtenturum aque ceteris archaeologis pro magni momenti studioso habitum iri.

In his cognoscit homines qui in musaeo volaterrano operam dant. Detegitur pulcherrimum optimeque servatum sepulcrum etruscum, quod fodiendum heroi nostro committitur. Hoc eum ab opera circa Puerum distrahit, sed Puer quandoque redibit in curas eius et multas quaestiones solvet... inter quas (et supra quas) mysteriosa homicidia quae a quadam belva efferata praedita vi peracta videntur.

Cuius erat sepulcrum? Quod animans haec facinora fecit? Cur eodem tempore quo sepulcrum defossum est? Quid his omnibus rebus cum puero Volaterrano?

Narratio expedita sed plana; sermo doctus sed apertus; res vulgata sed electa... ad summam: omni pacto legendus!

Italica editio:

Auctor: Valerio Massimo Manfredi
Titulus: Chimaira
Editor: Oscar Mondadori
Annus: 2007
Editio princeps: Omnibus impressit februario 2001
genus litterarium: narratio historico-detectiva*

*Ita ego verto quod italice "giallo" (gilvus) dicitur, sive liber quo scelera committuntur et persona princeps narrationis auctorem scelerum detegere debet.

Valete
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: Libros lege...

Emitteby Monty on Ven 13 Nov, 2009 3.42

Monty omnibus spd.

Nuper librum nomine "Insula Thesauraria" emi. 1923 ab Arcadius Avellanus Latine reditum est. Fabula omnibus bene nota est sed mihi optime placet illam Latine legere. (www.arepo.biz)
Num aliquid alius iam legit?

Valete
Monty
 
Nuntii: 4
Nomen dedit: Ven 13 Nov, 2009 3.31

Frankestein sive de officis scientiae

Emitteby Phlebas on Sat 27 Mart, 2010 12.17

Phlebas sodalibus salutem

Frankestein (1) lego, et multiplicia argumenta meditationis invenio, praesertim circa officia scientiae et educationis.

Frankestein vitam creat sed nullam curam agit de creatione sua, id est, non solum voluntatem a se emancipatam generat sed etiam nullum instrumentum ei donat ut bonum noscere possit.

Saepe exitus scientiae superant voluntatem philologorum sed difficultas crescit cum ab scientia mechanica et physica ad scientias vitae transeamus et maxume ubi scientia pervenit ad modificationem et immo fabricam vitae. Cur? Consequentias scientiae mechanicae calculare possumus, consequentias scientiarum vitae statistice (ut ita dicam) forsitan aestimare, sed nemo potest divinare consequentias deformationis vitae, praesertim si, sine ulla educatione, instrumenta scientiae in expedito sunt.

Cernobyl magna clades fuit, cum opus hominum in ruinas necessarias egit. Sed expectanda: errores humanos invenire potes in calamitate et causae ruinae notae erat scientiae illo tempore. Ergo evitabilis, si cautiones insitae in ipsa scientia adsumptae essent. (2)

Similiter Tabes Vaccae Dementis (anglice Mad Cow Disease) naturalis consequentia fuit errorum humanorum. Sed scientia pauca instrumenta habebat (et habet) ad phaenomena comprehendenda: "Oportet communitas doctorum quaestiones fundamentales circa TSE et priones solvat. Ignorantia ista prohibet inventionem formulam sanationis …" (3)

Scientia sexum nascituri investigare potest, et in Sina multi parentes, cum feminam inveniunt, decernunt partum eicere et creant generationem virorum qui nullam opportunitatem habebunt coniugii. (4) Si instrumenta scientiae in medium repones, sed educationem negas, id est negas instrumenta discernendi quomodo scientia uti fas sit, culpa consequentiae ubi residet?

Valete quam optume

-------------------------------------------------------------
(1) Mary Shelley, "Frankestein or, The Modern Prometheus", 1818
(2) INSAG-7, "The Chernobyl Accident: Updating of INSAG-1, A report by the
international nuclear safety advisory group"

(3) "A Focus on Bovine Spongiform Encephalopathy". Pathogens and Contaminants. Food Safety Research Information Office. November 2007; Findings of the Institute of Medicine (IOM) Committee on transmissible spongiform encephalopathies (TSEs)
(4) "Foreign Affairs", January / February 2010, "The better half", pag. 129
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Re: Libros lege...

Emitteby Phlebas on Sat 27 Mart, 2010 12.37

... FrankeNstein , parcite
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Re: Libros lege...

Emitteby caput ligneum on Sat 27 Mart, 2010 13.23

caput ligneum Phlebae ceterisque sodalibus s.p.d.

Verba tua mihi maxime placent. Omnis progressio scientiae non prodest, nisi iuncta est cum progressione ethicae. Pro dolor facultates scientiarum naturalum infinitae sunt, cum mores nostri simplices sint et inculti. Hodierni mortales non meliores sumus mortalibus anterioribus. Tamen illos despicimus quasi stulti fuissent nobisque mente inferior. Sed hoc est ineptia. Scilicet novimus plura, at mores nostri non demutaverunt. Hodie homines miseri plures sunt quam aliquando erant. Cum nobis licentia sit eorum adiuvandorum, hoc non facimus. Item opes habemus inhibendae calefactionis globalis, sed non facimus.
Necesse enim esset nos desideria nostra posthabere. Sed non possumus...

Valete
caput ligneum
 
Nuntii: 5
Nomen dedit: Lun 08 Mart, 2010 23.04
Location: Rhenania-Palatinatus

Re: Libros lege...

Emitteby Laelius on Lun 14 Feb, 2011 2.04

Laelius omnibus sodalibus Nuntiorum Latinorum s.d.

Primum dicere oportet me nuperrime, re vera hodie, in hanc paginam sodaliciumque ingredi.

Quaero de libro a cardeali Bellarmino scripto, "De Purgatorio" nuncupato. Cupio hanc operam lire si fortasse latine extans. Scitne aliquis ex vobis de loco interretiali hanc librum praebentem?

Gratias vobis in antecessum ago.
Laelius
 
Nuntii: 3
Nomen dedit: Lun 14 Feb, 2011 1.33

Re: Libros lege...

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Iov 24 Feb, 2011 13.08

Marcus Laelio sal.
Forsitan utilis tibi sit haec inscriptio interretialis:
http://books.google.de/books?id=bgM-AAAAcAAJ&pg=PP16&dq=Disputationes+de+controversiis+christianae+fidei+adversus+hujus+temporis+haereticos.&hl=de&ei=3DpmTbWAAoaVswapst3lDA&sa=X&oi=book_result&ct=result&resnum=4&ved=0CDoQ6AEwAw#v=onepage&q=purgatorio&f=false
Vale.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: Libros lege...

Emitteby Laelius on Sat 26 Feb, 2011 19.00

Laelius praetantissimo Favonio ceteribus sodalibus sal.

Primum, me gratias tibi agere oportet, quia operam istam Bellarmini ego vel ubique perquirens vel quoscumque Latinam amantes societatesve ad Latinam colendam interrogans, multos annos, heu!, sine ullo responso passus sum.

Secundum, peto a te Marce, ut mihi ignoscas, nam moram scilicet feci sine tibi litteras scribere, confiteor. Attamen non cunctari soleo: causa huius morae, pudet me dicere, oblivium notaculi secreti fuit.


Nunc est legendum et fortasse libamentum pro Mnemosyna faciendum!

Vale Favonii valeteque vos omnes!

Laelius
Laelius
 
Nuntii: 3
Nomen dedit: Lun 14 Feb, 2011 1.33

Previous

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron