by Iulia on Ven 21 Mart, 2008 14.01
Iulia sodalibus litterarum studiosis s.p.d.
His diebus magno cum gaudio lego tetralogiam Thomae Mann "Ioseph et fratres sui" inscriptam, et iam quasi ad metam perveni. Est liber sane magnus, et licet non locum summae notitiae inter Thomae opera occupet (eum firmiter habet "Buddenbrooks"), tamen multi narrationem illam epicam opus maximum et principale ducunt. Narratur fabula Iosephi, quae e Bibliis nota est, sed Mann tempus sibi sumit, ut late et extense ab initio omnia narret; ita in primo volumine "Fabulae Iacobi" imprimis narrantur in colloquio, quod Ioseph septendecim annos natus cum patre habet, in altero "Ioseph iuvenis" inscripto de vita Iosephi, qualis hactenus fuerit, refert, usque ad venditionem; tertium volumen "Ioseph in Aegypto" tempus apud Potipharem narrat, quartum "Iosephus nutritor" de Iosepho summo Pharaonis magistratu, de annis crassis egentibusque agit.
Est fabula haec mythologica, et mythis quidem proprium habeo, quod narrentur, immo ubi mythi non iam referuntur, nonnihil vitae amittunt. Quo magis placet aliam relationem mythi legere. Mann quidem imprimis in partibus Aegypticis oportet fabulam aliquo loco in historia Aegypti collocare, collocat vero sub regno Echnatonis, sed cum, quot sciam, fabula Iosephi in historiographia Aegyptica non occurrit, fieri non potest, quin narrationi aliquatenus adaptet historiam Aegypticam, quod autem pro magnitudine operis modice factum esse mihi, quae non vlde docta sum de rebus Aegypticis, videtur.
Praeter habitum mythi narrandi, quem iam memoravi, valde mihi placet lingua, archaica et ornata, sicut legenti mihi apta apparet fabulae antiquae excelsae grandi auguastae. Hic liber lingua communi pedestri placere non posset. REflectit lingua etiam variationem quandam, quam in nominibus tunc fuisse non abs re videtur. Appellatur dea quaedam modo "Astarte", "Aschtaroth", "Ischtar", ...; etiam in nominibus propriis occurrit. Dei mesopotamici et alii quidam occurrunt certe, est nim religiositas Iacobi filiorumque eius magis aperta, quam nunc apparet, et dei alieni, etsi refutentur, tamen aliquo modo tamen exstant in fide eorum. cogitationes nonnullae occurrunt "theologicae" de natura Supremi et etiam de deficientiis eius. Historia veteris populi Hebraeici vaga atque incerta est, personis fabulisque potius quam hominibus constat, ita ut Abraham modo proavus Iosephi habeatur, modo multa saecula ante vixit - est persona Abrahae, de qua est traditio, non homo Abraham, et unusquisque homo Abraham aliquomodo partes personae agit. Aliter in Aegypto se habent res, non quidem ut plane dicatur, at ibi historia certa et fixa est. Multae cogitationes fiunt in libro, quae mente mihi nunc haerent et quae proferre velim, nisi longior fieret hic nuntius. Id tamen dicam, ultimum volumen in eo ceteris paulo minus mihi placere, quod narrator in eo saepius ac in prioribus e narratione egreditur. Omnino autem auctori contingit, ut principia agendi personarum plerumque bene intellegere possint et ut etiam personis, quarum in fabula originali imago foeda fit, dignitas retineatur.
Valete!
Gottingae, a. d. XII. Kal. Apr., MMVIII.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!
- mathesis localiter trivialis -