by Marcus Favonius on Sat 18 Mart, 2006 20.10
M. Favonius sodalibus, imprimis Mercurio suo Hungarico certaminum praesidi s. d. p.
Ne quis amicorum, optime mi Mercuri, male me interpretetur, suffragio meo maioris perspicuitatis causa haec adicere velim:
Equidem et Horatii carmina et Taciti Germaniam nego litterarum esse monumenta, quae tantummodo cursim perlecta quasi acquietus de manibus deponas. Immo vero tot tantaeque quaestiones proponuntur, ut opera illa attentissimo animo perpendi atque omni cogitatione pertractari oporteat.
Quod vero ad Taciti genus scribendi attinet, nemo est, quin eius gravitate et brevitate delectetur. Maioris autem momenti videntur esse singulares illae virtutes, quas sub Germaniae nomine docet: dignitas, fortitudo, honos, libertas.
Quae omnia quamvis maxima admiratione sint digna, tamen in hoc certamine supremo potissimum diligo Horatium, idque his de causis, quas nulla alia in re sitas esse puto nisi in mea ipsius opinione:
Horatius arte sua divina demonstrat, quam dura sit mortalis vitae condicio. Ecce iterum (cf. etiam nunt. # 3545) aliquot ipsius poetae verba gravissima: „post equitem sedet atra Cura“ (c. 3, 1, 40): „atra Cura“!, „Timor et Minae“ (ibd. 37); „non enim gazae neque consularis / submovet lictor miseros tumultus / mentis et curas laqueata circum / tecta volantis“ (c. 2, 16, 9sqq.): „curas“!; „mordaces ... sollicitudines“ (c. 1, 18, 4); „linquenda tellus et domus et placens / uxor“ (c. 2, 14 21sq.). Praeterea mihi placet c. 1, 34: „Parcus deorum cultor et infrequens, / ... nunc retrorsum / vela dare atque iterare cursus // cogor relictos. Namque Diespiter / igni corusco nubila dividens ...“: Quam repente vita commutatur! Quid faciamus? Ut taceam de clarissimo illo „Tu ne quaesieris...“, his diebus mira me delectatione afficiunt versus, quos Horatius de verno composuit tempore (c. 1, 4):
Solvitur acris hiems grata vice veris et Favoni
trahuntque siccas machinae carinas,
ac neque iam stabulis gaudet pecus aut arator igni
nec prata canis albicant pruinis.
iam Cytherea choros ducit Venus imminente luna
iunctaeque Nymphis Gratiae decentes
alterno terram quatiunt pede, dum gravis Cyclopum
Volcanus ardens visit officinas.
nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto
aut flore, terrae quem ferunt solutae.
nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis,
seu poscat agna sive malit haedo.
pallida Mors aequo pulsat pede pauperum tabernas
regumque turris. O beate Sesti,
vitae summa brevis spem nos vetat inchoare longam;
iam te premet nox fabulaeque Manes
et domus exilis Plutonia; quo simul mearis,
nec regna vini sortiere talis
nec tenerum Lycidan mirabere, quo calet iuventus
nunc omnis et mox virgines tepebunt.
Utinam appareat, qua de causa ego quidem - necessitate scilicet pressus – Horatii carmina Germaniae Taciti praetulerim!
Vale, valete.