LECTIO MAGNA

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Iulia on Ven 10 Mart, 2006 16.23

Iulia Mercurio s. d.
De Germania Aenaei Silvii Piccolomini locuta sum. :D Cura, ut valeas.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 10 Mart, 2006 16.40

Mercurius Iuliae s. d.

Ah! Iam intelligere mihi videor, quid scripseris. Sed nonne pro vocabulo "impetum" fortasse "effectum" scibendum esset? Ibidem, eodem die.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Iulia on Ven 10 Mart, 2006 20.36

Iulia Mercurio sal.
effectum - esto! Paullum dubitavi de eo verbo, tunc decrevi me non habere lexicon hic, ergo mihi scribendum esse, quod in buccam veniret, et si non intellegibile esset, aliquem sodalium esse indicaturum... :lol: :lol: Hoc est discere per conamine et errore. :lol: :lol: Gratias ergo tibi ago, mi Mercuri, et vale. :D
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 15 Mart, 2006 14.50

EVENTUS CERTAMINUM PAENULTIMORUM

Octo suffragati sunt, et quidem:

Marcus Favonius
Phlaebas
Mercurius Hungaricus
soter
Herimannus
Ericus Palmén
Iulia
Veronica


In turma prima scriptores, sive opera prosaica certabant, quorum

Ciceronis orationes in Catilinam puncta XIV
Taciti Annales puncta XVI
eiusdem Germania puncta XVIII

tulerunt. Victor ergo Taciti Germania est. :!:

In turma secunda pro carminibus suffragari licebat. Quorum carminum

Vergilii ecloga I. puncta XIII
Lucretii de rerum Natura libri VI puncta XV
Horatii carmina puncta XX

acceperunt. Victor ergo Horatii carmina sunt. :!:

In certamine ergo finali hi gigantes, scilicet Horatius et Tacitus inter se certabunt!
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Ven 17 Mart, 2006 12.03

Ave, Mercuri, certaminis praeses spectatissime! Unus ex sodalibus, quibus LECTIONE MAGNA instituta maximum gaudium attulisti, te salutat.

Nemo est, quin supremum hoc certamen ad LECTIONIS MAGNAE eventum maximi fore sciat momenti. Duo enim gigantes in arenam descenderunt et pulveris nubem ad caelum iam ferri video... Utinam ne prospectus nobis adimatur!

Equidem, quod ad ultimum hoc suffragium ferendum attinet, dubitationem quandam mihi iniectam esse fateor. Sed cogitanti mihi, utri illorum gigantum suffragarer, hoc venit in mentem: Si in exilium mihi profecturo non plus quam unum librum Latinum deligere liceret, haud dubie Horatii carmina auferrem, idque iisdem de causis, quas in epistulis prioribus satis superque explanavi. Praeterea historia me minus delectari opinor quam poesi. Qua de re in fine certaminis hos mihi liceat transcribere versus immortales (c. 3, 30):

EXEGI MONUMENTUM aere perennius
regalique situ pyramidum altius,
quod non imber edax, non aquilo impotens
possit diruere aut innumerabilis

annorum series et fuga temporum.
non omnis moriar multaque pars mei
vitabit Libitinam; usque ego postera
crescam laude recens, dum Capitolium

scandet cum tacita virgine pontifex:
dicar, qua violens obstrepit Aufidus
et qua pauper aquae Daunus agrestium
regnavit populorum, ex humili potens

princeps Aeolium carmen ad Italos
deduxisse modos. sume superbiam
quaesitam meritis et mihi Delphica
lauro cinge volens, Melpomene, comam.


Valete.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 17 Mart, 2006 19.32

Mercurius omnibus sodalibus, et praecipue quidem Marco suo s. d.

Etiam nunc tu, Marce, es primus in suffragando, et in certamine ultimo sollemniter incipiendo, quod tanto maiore gaudio me affecit, quanto magis te, amice, iam pridem tamquam sodalem in Latinitate colenda fidelissimum sapientissimumque imo corde diligo. Ne tamen cuiquam obscurum in fine videatur, quid sit faciendum, et ego breviter pauca de pugna hac ultima dicturus sum.

CERTAMEN ULTIMUM

Nunc ergo, quilibet certamini ultimo interesse velit, libere suffragari ei licet, immo ut quam plurimi suffragemini, sodales, vos precor obsecroque. Quanto enim plures suffragabuntur, tanto maiore cum exspectatione eventum certaminis exspectabimus. Ceterum simplex est ratio suffragandi: unum enim duorum operum sive auctorum, scilicet Horatii et Taciti est vobis eligendum, qui vobis magis placet; ac etiam causae vobis prodendae sunt, cur hunc illumve elegeritis. Sicut Marcus noster fecit, qui iam suffragium suum tulit (de quo suffragio cras opnionem meam proferam)! Valete! Budapestini, a. d. XVI. Kal. Apr.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Sat 18 Mart, 2006 11.18, edited 1 time in total.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Germania et Carmina

Emitteby Phlebas on Ven 17 Mart, 2006 22.09

Phlebas Mercurio et omnibus sodalibus salutem dicit

Gratias plurimas tibi ago, Mercuri optime, propter constitutionem Lectionis Magnae, et vobis ago, sodales spectatissimi, propter epistulas vestras : occasionem mihi dedistis ut opera pulcherrima, novam sub lucem, relegissem.

Questionem perdifficilem nobis ponis, Mercuri, nobis ponemus, sodales.

Germania aut Carmina, Carmina aut Germania …

Poetam et historicum comparamus : poeta noster hominem describit, historicus societatem, id est homines.

Marcus noster dicit : "Si in exilium … ", et ego audeo distinguere. Si in exilium in insula deserta, haud dubie Carmina auferrem; si in exilium per gentes ignotas, equidem haud dubie Germaniam Taciti.

Sed eligendum est. Et ego eligo exilium gerere per aequora vasta, ergo mecum habebo Carmina Oratii, praesertim:

Sic te diva potens Cypri,
sic fratres Helenae, lucida sidera,
ventorumque regat pater
obstrictis aliis praeter Iapyga,
navis, quae tibi creditum
debes Vergilium; finibus atticis
reddas incolumem precor
et serves animae dimidium meae.


Vale, valete
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 18 Mart, 2006 11.44

Mercurius Phlaebae Marcoque s. d.

Litterae vestrae gratissimae mihi fuerunt, cum uterque sapienter faceteque de illis operibus scripsistis. Quod ad "dilemmam unius libri" adtinet, certe rem protulisti, o Marce, quae magis Horatium in hoc certamine iuvat, quam Tacitum. Quid? quod Horatii carmina et ampliora sunt, et thematibus variis multo magis abundant, quam Taciti Germania; quam ob rem nemo esset, quin carmina Horatii in exsilium iturus eligeret, quod ea diutius magisque animum suum in illa insula deserta detinere possint. Certe, maxime placuit mihi, quod tu, Phlaebas, opinioni Marciano opposuisti: scripsisti enim te, "si in exilium in insulam desertam [profecturus esses], haud dubie Carmina ablaturum fuisse; si in exilium per gentes ignotas, equidem haud dubie Germaniam Taciti." Verba sapientia quidem: tamen ex hac comparatione haud merito Horatius victor evadet. Quae autem comparatio, ut supra dixi, mihi iniusta ac iniqua esse videtur. Alia nunc perpendenda sunt, ut stylus, thema, mens auctoris etc. Valete! Budapestini, a. d. XV. Kal. Apr.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sat 18 Mart, 2006 20.10

M. Favonius sodalibus, imprimis Mercurio suo Hungarico certaminum praesidi s. d. p.

Ne quis amicorum, optime mi Mercuri, male me interpretetur, suffragio meo maioris perspicuitatis causa haec adicere velim:

Equidem et Horatii carmina et Taciti Germaniam nego litterarum esse monumenta, quae tantummodo cursim perlecta quasi acquietus de manibus deponas. Immo vero tot tantaeque quaestiones proponuntur, ut opera illa attentissimo animo perpendi atque omni cogitatione pertractari oporteat.

Quod vero ad Taciti genus scribendi attinet, nemo est, quin eius gravitate et brevitate delectetur. Maioris autem momenti videntur esse singulares illae virtutes, quas sub Germaniae nomine docet: dignitas, fortitudo, honos, libertas.

Quae omnia quamvis maxima admiratione sint digna, tamen in hoc certamine supremo potissimum diligo Horatium, idque his de causis, quas nulla alia in re sitas esse puto nisi in mea ipsius opinione:

Horatius arte sua divina demonstrat, quam dura sit mortalis vitae condicio. Ecce iterum (cf. etiam nunt. # 3545) aliquot ipsius poetae verba gravissima: „post equitem sedet atra Cura“ (c. 3, 1, 40): „atra Cura“!, „Timor et Minae“ (ibd. 37); „non enim gazae neque consularis / submovet lictor miseros tumultus / mentis et curas laqueata circum / tecta volantis“ (c. 2, 16, 9sqq.): „curas“!; „mordaces ... sollicitudines“ (c. 1, 18, 4); „linquenda tellus et domus et placens / uxor“ (c. 2, 14 21sq.). Praeterea mihi placet c. 1, 34: „Parcus deorum cultor et infrequens, / ... nunc retrorsum / vela dare atque iterare cursus // cogor relictos. Namque Diespiter / igni corusco nubila dividens ...“: Quam repente vita commutatur! Quid faciamus? Ut taceam de clarissimo illo „Tu ne quaesieris...“, his diebus mira me delectatione afficiunt versus, quos Horatius de verno composuit tempore (c. 1, 4):

Solvitur acris hiems grata vice veris et Favoni
trahuntque siccas machinae carinas,
ac neque iam stabulis gaudet pecus aut arator igni
nec prata canis albicant pruinis.

iam Cytherea choros ducit Venus imminente luna
iunctaeque Nymphis Gratiae decentes
alterno terram quatiunt pede, dum gravis Cyclopum
Volcanus ardens visit officinas.

nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto
aut flore, terrae quem ferunt solutae.
nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis,
seu poscat agna sive malit haedo.

pallida Mors aequo pulsat pede pauperum tabernas
regumque turris. O beate Sesti,
vitae summa brevis spem nos vetat inchoare longam;
iam te premet nox fabulaeque Manes

et domus exilis Plutonia; quo simul mearis,
nec regna vini sortiere talis
nec tenerum Lycidan mirabere, quo calet iuventus
nunc omnis et mox virgines tepebunt.


Utinam appareat, qua de causa ego quidem - necessitate scilicet pressus – Horatii carmina Germaniae Taciti praetulerim!

Vale, valete.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby soter on Sol 19 Mart, 2006 0.18

Soter Mercurio Hungarico, Certaminis Magistro optimo nostro, et ceteris Amicis Sodalibusque s.p.d.


Quamquam ultimum hoc duellum inter “Germaniamâ€
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Ericus Palmén on Sol 19 Mart, 2006 22.19

Ericus Palmén Mercurio Hungarico s.d.p.
Rectissime Phlebas in hoc ultimo certamine, in quo poeta et historicus inter se comparantur, ab illo â€
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Marcus Favonius on Sol 19 Mart, 2006 23.28

M. Favonius Erico Palm
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Ericus Palmén on Lun 20 Mart, 2006 0.10

Ericus Marcum amicissime salutat.
Gratias tibi ago pro bono et utili consilio; profecto enim ordinatro meo scripseram 8 et uncum ) nullo spatio interiecto, omnino nesciens ita "subrisionis" signum a te commemoratum oriri. Idem antea quoque in nuntiis meis accidisse animadverti, sed causam eius rei investigare omisi. Posthac cavere conabor, ne idem error repetatur. Vale!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 21 Mart, 2006 1.27

Mercurius sodalibus, et praecipue Marco Ericoque s. d.

In epistola mea priore, quid de hoc certamine duobusque illis operibus sentirem, non poteram vobis clare explicare. Quid sit ergo iniquum? Quid sit iniustum? Attendite quaeso. Paenitet iam me in certaminibus paenultimis non Annalibus, sed Germaniae punctum dedisse: suspicabar enim Germaniam per se exiguam - tamquam non aequale opus - cum libris vastis amplissimisque carminum Flacci Marte haud propitio certaturum esse. Sed animadvertite quaeso mare in gutta! Id est: videte ac laudate artem ac ingenium Taciti maximum in opusculo suo quamvis minimo! (An Agricola brevior sit? nescio.) Quid Flaccus dedit culturae humanae? Certe carmina pulcherrima, in quibus tamen carminibus loci communes iterantur... Tacitus contra verbis paucis, sed quae verba omnibus aliis verbis clariora ac expolitiora sunt; Tacitus, inquam, docet posteritatem, tyrannide nihil esse peius, libertate vero ac honore nihil esse melius. Valete. Budapestini, a. d. XII. Kal. Apr.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Mart 21 Mart, 2006 11.54

Marcus Mercurio suo Hungarico s.d.p.

Cum paenitere te scribis, optime mi amice, in certaminibus paenultimis non Annalibus, sed Germaniae punctum dedisse, rem acu tangere videris. Equidem, si Taciti Annales in certamen supremum pervenissent, multo atrociorem pugnam accensum iri puto. Germania summa quidem laude digna est, sed Annales, quippe qui uberiore rerum materia excellerent, Horatii vim facilius sustinere poterant. Ceterum quod ad Tacitum ipsum attinet, me tibi assentiri ex nuntio # 4624 intelleges. Cura, ut valeas. XII K. Apr. Crefeldiae.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

PreviousNext

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron