Moderators: Moderator, Redactio Interretialis
Quod vero ad Fridericum illum Primum attinet, duas res notandas mihi esse censeo. Quarum altera est de voce "Barbarossa": Sunt, qui ea non barbam rubram sive rutilam (Germanice "Rot-bart") putent significari, sed potius barbam flavam (cf. Carolus Ploetz, Epitoma rerum gestarum, Herbipoli 1956, p. 470). Ausim ergo dicere: Barbaflava = Barbablonda = Barbabionda = Blondbart! Tamen vocabulum Germanicum "Rotbart" non inusitatum scito esse; ...
Altera autem res ad Umberti Eci quendam attinet librum, qui anno 2000 Mediolani in vulgus editus est et inscribitur "Baudolino". De quo Baudolino haec fere scripsi in epistula centesima septima gregis "Libros lege...": Baudolinus ab imperatore Friderico I adoptatus Constantinopoli anno 1204 expugnata Nicetae cuidam viro Byzantino narrat, quid in vita sua expertus sit. Equidem imprimis duobus his delectatus sum capitulis: In cap. septimo Baudolinus se pro Archipoeta, Rainaldi de Dassel archicancellarii poeta, carmina composuisse iactat (cf. "Aestuans intrinsecus ira vehementi..."); cap. decimum de trium qui dicuntur magorum (Mt 2) est reliquiis, quas Mediolano anno 1162 deleto Rainaldus ille, archiepiscopus tum Coloniensis, Coloniam Agrippinam transportandas curavit. Quae reliquiae in scrinio aureo conditae hodie quoque Coloniae Agrippinae adorantur, idque in clarissima aede cathedrali gotica.
Aestuans intrinsecus ira vehementi
in amaritudine loquar meae menti:
factus de materia levis elementi
folio sum similis, de quo ludunt venti.
cum sit enim proprium viro sapienti
supra petram ponere sedem fundamenti,
stultus ego comparor fluvio labenti
sub eodem aere numquam permanenti.
feror ego veluti sine nauta navis,
ut per vias aeris vaga fertur avis;
non me tenent vincula, non me tenet clavis,
quaero mei similes et adiungor pravis.
mihi cordis gravitas res videtur gravis,
iocus est amabilis dulciorque favis;
quidquid Venus imperat, labor est suavis,
quae numquam in cordibus habitat ignavis.
via lata gradior more iuventutis,
implico me vitiis immemor virtutis,
voluptatis avidus magis quam salutis,
mortuus in anima curam gero cutis.
praesul discretissime, veniam te precor:
morte bona morior, dulci nece necor,
meum pectus sauciat puellarum decor,
et quas tactu nequeo, saltem corde moechor.
res est arduissima vincere naturam,
in aspectu virginis mentem esse puram;
iuvenes non possumus legem sequi duram
leviumque corporum non habere curam.
quis in igne positus igne non uratur?
quis Paviae demorans castus habeatur,
ubi Venus digito iuvenes venatur,
oculis illaqueat, facie praedatur?
si ponas Hippolytum hodie Paviae,
non erit Hippolytus in sequenti die:
Veneris in thalamos ducunt omnes viae,
non est in tot turribus turris Alethiae.
secundo redarguor etiam de ludo,
sed cum ludus corpore me dimittit nudo,
frigidus exterius, mentis aestu sudo,
tunc versus et carmina meliora cudo.
tertio capitulo memoro tabernam,
illam nullo tempore sprevi neque spernam,
donec sanctos angelos venientes cernam
cantantes pro mortuis «requiem eternam».
meum est propositum in taberna mori,
ut sint vina proxima morientis ori.
tunc cantabunt laetius angelorum chori:
«sit deus propicius huic potatori.»
poculis accenditur animi lucerna,
cor imbutum nectare volat ad superna.
mihi sapit dulcius vinum de taberna,
quam quod aqua miscuit praesulis pincerna.
loca vitant publica quidam poetarum
et secretas eligunt sedes latebrarum,
student, instant, vigilant nec laborant parum
et vix tandem reddere possunt opus clarum.
ieiunant et abstinent poetarum chori,
vitant rixas publicas et tumultus fori
et, ut opus faciant, quod non possint mori,
moriuntur studio subditi labori.
unicuique proprium dat natura munus:
ego numquam potui scribere ieiunus,
me ieiunum vincere posset puer unus.
sitim et ieiunium odi tamquam funus.
unicuique proprium dat natura donum:
ego versus faciens bibo vinum bonum
et quod habent purius dolia cauponum;
tale vinum generat copiam sermonum.
tales versus iacio, quale vinum bibo,
nihil possum facere nisi sumpto cibo,
nihil valent penitus, quae ieiunus scribo;
Nasonem post calicem carmine praeibo.
mihi numquam spiritus poetriae datur,
nisi prius fuerit venter bene satur.
dum in arca cerebri Bacchus dominatur,
in me Phoebus irruit et miranda fatur.
ecce meae proditor pravitatis fui,
de qua me redarguunt servientes tui;
sed eorum nullus est accusator sui,
quamvis velint ludere saeculoque frui.
iam nunc in praesentia praesulis beati
secundum dominici regulam mandati
mittat in me lapidem neque parcat vati,
cuius non est animus conscius peccati.
sum locutus contra me, quidquid de me novi,
et virus evomui, quod tam diu fovi;
vita vetus displicet, mores placent novi;
homo videt faciem, sed cor patet Iovi.
iam virtutes diligo, vitiis irascor,
renovatus animo spiritu renascor;
quasi modo genitus novo lacte pascor,
ne sit meum amplius vanitatis vas cor.
electe Coloniae, parce penitenti,
fac misericordiam veniam petenti
et da penitentiam culpam confitenti;
feram quidquid iusseris, animo libenti.
parcit enim subditis leo rex ferarum
et est erga subditos immemor irarum,
et vos idem facite, principes terrarum;
quod caret dulcedine, nimis est amarum.
Tria a me electa sunt opera haec:
I- ARCHIPOETAE CARMINA quae restant decem,
II- WALTHARII POESIS,
III – EGINHARDI VITA KAROLI MAGNI.
Haec quicunque legis, stridenti ignosce cicadae
Raucellam nec adhuc vocem perpende, sed aevum,
Utpote quae nidis nondum petit alta relictis.
Haec est Waltharii poesis. vos salvet Iesus.
Ac nudum retinens ensem hac voce precatur [sc. Waltharius]
«Rerum factori, sed et omnia facta regenti,
Nil sine permisso cuius vel denique iusso
Constat, ago grates, quod me defendit iniquis
Hostilis turmae telis nec non quoque probris.
Deprecor at dominum contrita mente benignum,
Ut, qui peccantes non vult sed perdere culpas,
Hos in caelesti praestet mihi sede videri.»
Fama tuba dante sonum
excitata vox praeconum
clamat viris regionum
advenire virum bonum,
patrem pacis et patronum,
cui Vienna parat tronum,
multitudo marchionum;
turba strepens histrionum
iam conformat tono tonum.
genus omne balatronum
intrat ante diem nonum;
quisquis sperat grande donum.
ego caput fero pronum,
tamquam frater sim latronum,
reus, inops rationum,
sensus egens et sermonum.
nomen vatis vel personam
manifeste non exponam;
sed quem fuga fecit Ionam,
per figuram satis bonam
Ionae nomen ei ponam.
lacrimarum fluit rivus,
quas effundo fugitivus
intra cetum semivivus,
tuus quondam adoptivus;
sed pluralis genitivus,
nequam nimis et lascivus,
mihi factus est nocivus.
voluptate volens frui
comparabar brutae sui
nec cum sancto sanctus fui;
unde timens iram tui,
sicut Ionas dei sui
fugam petens fuga rui.
Ionam deprehensum sorte
reum tempestatis ortae,
condemnatum a cohorte
mox absorbent ceti portae.
sic et ego dignus morte
prave vivens et distorte,
cuius carnes sunt absortae,
(sed cor manet adhuc forte)
reus tibi vereor te
miserturum mihi forte.
ecce Ionas tuus plorat,
culpam suam non ignorat,
pro qua cetus eum vorat,
veniam vult et implorat,
ut a peste, qua laborat,
solvas eum, quem honorat,
tremit, colit et adorat.
si remittas hunc reatum
et si ceto des mandatum,
cetus, cuius os est latum,
more suo dans hiatum
vomet vatem decalvatum
et ad portum destinatum
feret fame tenuatum,
ut sit rursus vates vatum
scribens opus tibi gratum.
te divinae mentis fatum
ad hoc iussit esse natum,
ut decore probitatum
et exemplis largitatum
reparares mundi statum.
hunc reatum si remittas,
inter enses et sagittas
tutus ibo, quo me mittas,
hederarum ferens vittas.
non timebo Ninivitas
neque gentes infronitas;
vincam vita patrum vitas
vitans ea, quae tu vitas,
poetrias inauditas
scribam tibi, si me ditas.
ut iam loquar manifeste:
paupertatis premor peste
stultus ego, qui penes te
nummis, equis, victu, veste
dies omnes duxi festae,
nunc insanus plus Oreste
male vivens et moleste,
trutannizans inhoneste
omne festum duco maeste;
res non eget ista teste.
pacis auctor, ultor litis,
esto vati tuo mitis
neque credas imperitis;
genitivis iam sopitis
sanctior sum eremitis:
quidquid in me malum scitis,
amputabo, si velitis.
ne nos apprehendat sitis,
ero palmes et tu vitis.
Dies irae, dies illa
solvet saeclum in favilla:
teste David cum Sibylla.
Quantus tremor est futurus,
quando judex est venturus,
cuncta stricte discussurus!
Tuba mirum spargens sonum
per sepulcra regionum,
coget omnes ante thronum.
Mors stupebit et natura,
cum resurget creatura,
judicanti responsura.
Liber scriptus proferetur,
in quo totum continetur,
unde mundus judicetur.
Judex ergo cum sedebit,
quidquid latet apparebit:
nil inultum remanebit.
Quid sum miser tunc dicturus?
Quem patronum rogaturus,
cum vix justus sit securus?
Rex tremendae majestatis,
qui salvandos salvas gratis,
salva me fons pietatis.
Recordare, Jesu pie,
quod sum causa tuae viae:
ne me perdas illa die.
Quaerens me, sedisti lassus:
redemisti Crucem passus:
tantus labor non sit cassus.
Juste judex ultionis,
donum fac remissionis
ante diem rationis.
Ingemisco, tamquam reus:
culpa rubet vultus meus:
supplicanti parce, Deus.
Qui Mariam absolvisti,
et latronem exaudisti,
mihi quoque spem dedisti.
Preces meae non sunt dignae:
sed tu bonus fac benigne,
ne perenni cremer igne.
Inter oves locum praesta,
et ab haedis me sequestra,
statuens in parte dextra.
Confutatis maledictis,
flammis acribus addictis:
voca me cum benedictis.
Oro supplex et acclinis,
cor contritum quasi cinis:
gere curam mei finis.
Lacrimosa dies illa,
qua resurget ex favilla
judicandus homo reus.
Huic ergo parce, Deus:
pie Jesu Domine,
dona eis requiem. Amen.
De cuius nativitate atque infantia vel etiam pueritia quia neque scriptis usquam aliquid declaratum est, neque quisquam modo superesse invenitur, qui horum se dicat habere notitiam, scribere ineptum iudicans ad actus et mores ceterasque vitae illius partes explicandas ac demonstrandas, omissis incognitis, transire disposui; ita tamen, ut, primo res gestas et domi et foris, deinde mores et studia eius, tum de regni administratione et fine narrando, nihil de his quae cognitu vel digna vel necessaria sunt praetermittam.
Haec sunt bella, quae rex potentissimus per annos XLVII - tot enim annis regnaverat - in diversis terrarum partibus summa prudentia atque felicitate gessit. Quibus regnum Francorum, quod post patrem Pippinum magnum quidem et forte susceperat, ita nobiliter ampliavit, ut poene duplum illi adiecerit. Nam cum prius non amplius quam ea pars Galliae, quae inter Rhenum et Ligerem oceanumque ac mare Balearicum iacet, et pars Germaniae, quae inter Saxoniam et Danubium Rhenumque ac Salam fluvium, qui Thuringos et Sorabos dividit, posita a Francis qui Orientales dicuntur incolitur, et praeter haec Alamanni atque Baioarii ad regni Francorum potestatem pertinerent: ipse per bella memorata primo Aquitaniam et Wasconiam totumque Pyrinei montis iugum et usque ad Hiberum amnem, qui apud Navarros ortus et fertilissimos Hispaniae agros secans sub Dertosae civitatis moenia Balearico mari miscetur; deinde Italiam totam, quae ab Augusta Praetoria usque in Calabriam inferiorem, in qua Graecorum ac Beneventanorum constat esse confinia, decies centum et eo amplius passuum milibus longitudine porrigitur; tum Saxoniam, quae quidem Germaniae pars non modica est et eius quae a Francis incolitur duplum in late habere putatur, cum ei longitudine possit esse consimilis; post quam utramque Pannoniam et adpositam in altera Danubii ripa Daciam, Histriam quoque et Liburniam atque Dalmaciam, exceptis maritimis civitatibus, quas ob amicitiam et iunctum cum eo foedus Constantinopolitanum imperatorem habere permisit; deinde omnes barbaras ac feras nationes, quae inter Rhenum ac Visulam fluvios oceanumque ac Danubium positae, lingua quidem poene similes, moribus vero atque habitu valde dissimiles, Germaniam incolunt, ita perdomuit, ut eas tributarias efficeret; inter quas fere praecipuae sunt Welatabi, Sorabi, Abodriti, Boemani - cum his namque bello conflixit -; ceteras, quarum multo maior est numerus, in deditionem suscepit.
Erat eloquentia copiosus et exuberans poteratque quicquid vellet apertissime exprimere. Nec patrio tantum sermone contentus, etiam peregrinis linguis ediscendis operam impendit. In quibus Latinam ita didicit, ut aeque illa ac patria lingua orare sit solitus, Grecam vero melius intellegere quam pronuntiare poterat. Adeo quidem facundus erat, ut etiam dicaculus appareret.
Artes liberales studiosissime coluit, earumque doctores plurimum veneratus magnis adficiebat honoribus. In discenda grammatica Petrum Pisanum diaconem senem audivit, in ceteris disciplinis Albinum cognomento Alcoinum, item diaconem, de Brittania Saxonici generis hominem, virum undecumque doctissimum, praeceptorem habuit, apud quem et rethoricae et dialecticae, praecipue tamen astronomiae ediscendae plurimum et temporis et laboris inpertivit. Discebat artem conputandi et intentione sagaci siderum cursum curiosissime rimabatur.
Temptabat et scribere tabulasque et codicellos ad hoc in lecto sub cervicalibus circumferre solebat, ut, cum vacuum tempus esset, manum litteris effigiendis adsuesceret, sed parum successit labor praeposterus ac sero inchoatus.
Post susceptum imperiale nomen, cum adverteret multa legibus populi sui deesse - nam Franci duas habent leges, in plurimis locis valde diversas - cogitavit quae deerant addere et discrepantia unire, prava quoque acperperam prolata corrigere, sed de his nihil aliud ab eo factum est, nisi quod pauca capitula, et ea inperfecta, legibus addidit. Omnium tamen nationum, quae sub eius dominatu erant, iura quae scripta non erant describere ac litteris mandari fecit. Item barbara et antiquissima carmina, quibus veterum regum actus et bella canebantur, scripsit memoriaeque mandavit. Inchoavit et grammaticam patrii sermonis.
Mensibus etiam iuxta propriam linguam vocabula inposuit, cum ante id temporis apud Francos partim Latinis, partim barbaris nominibus pronuntiarentur. Item ventos duodecim propriis appellationibus insignivit, cum prius non amplius quam vix quattuor ventorum vocabula possent inveniri. Et de mensibus quidem Ianuarium uuintarmanoth, Februarium hornung, Martium lenzinmanoth, Aprilem ostarmanoth, Maium uuinnemanoth, Iunium brachmanoth, Iulium heuuimanoth, Augustum aranmanoth, Septembrem uuitumanoth, Octobrem uuindumemanoth, Novembrem herbistmanoth, Decembrem heilagmanoth appellavit [...].
Corpus more sollemni lotum et curatum et maximo totius populi luctu ecclesiae inlatum atque humatum est. Dubitatum est primo, ubi reponi deberet, eo quod ipse vivus de hoc nihil praecepisset. Tandem omnium animis sedit nusquam eum honestius tumulari posse quam in ea basilica, quam ipse propter amorem Dei et domini nostri Iesu Christi et ob honorem sanctae et aeternae virginis, genetricis eius, proprio sumptu in eodem vico construxit. In hac sepultus est eadem die, qua defunctus est, arcusque supra tumulum deauratus cum imagine et titulo exstructus. Titulus ille hoc modo descriptus est:
SUB HOC CONDITORIO SITUM EST CORPUS KAROLI MAGNI ATQUE ORTHODOXI IMPERATORIS, QUI REGNUM FRANCORUM NOBILITER AMPLIAVIT ET PER ANNOS XLVII FELICITER REXIT. DECESSIT SEPTUAGENARIUS ANNO DOMINI DCCCXIIII, INDICTIONE VII, V. KAL. FEBR.
ex mendis metricis, ac de versibus pauperibus minimeque expolitis clarissime apparet carmen in aetate illa tenebrosa, sc. in saec. X. compositum esse.
Tunc Avares gazis onerati denique multis
Obsidibus sumptis Haganone, Hiltgunde puella
Nec non Walthario redierunt pectore laeto.
Attila Pannonias ingressus et urbe receptus
Exulibus pueris magnam exhibuit pietatem (vv. 93ss.).
....ad Rhenum, qua cursus tendit ad urbem
Nomine Wormatiam regali sede nitentem (vv. 432s.).
Hunc ubi Guntharius conspexit obisse superbus,
Hortatur socios pugnam renovare furentes:
«Aggrediamur eum nec respirare sinamus,
Donec deficiens lassescat; et inde revinctus
Thesauros reddet luet et pro sanguine poenas.»
Tertius en Werinhardus abit bellumque lacessit,
Quamlibet ex longa generatus stirpe nepotum,
O vir clare, tuus cognatus et artis amator,
Pandare, qui quondam iussus confundere foedus
In medios telum torsisti primus Achivos.
Hic spernens hastam pharetram gestavit et arcum,
Eminus emissis haud aequo Marte sagittis
Waltharium turbans. contra tamen ille virilis
Constitit opponens clipei septemplicis orbem,
Saepius eludens venientes providus ictus.
Nam modo dissiluit, parmam modo vergit in austrum
Telaque discussit, nullum tamen attigit illum.
Postquam Pandarides se consumpsisse sagittas
Incassum videt, iratus mox exerit ensem
Et demum advolitans has iactitat ore loquelas:
«O si ventosos lusisti, callide, iactus,
Forsan vibrantis dextrae iam percipis ictum.»
Olli Waltharius ridenti pectore adorsus:
«Iamque diu satis expecto certamina iusto
Pondere agi. Festina, in me mora non erit ulla.«
Dixerat et toto conixus corpore ferrum
Conicit. Hasta volans pectus reseravit equinum:
Tollit se arrectum quadrupes et calcibus auras
Verberat effundensque equitem cecidit super illum.
Acurrit iuvenis et ei vi diripit ensem.
Casside discussa crines complectitur albos
Multiplicesque preces nectenti dixerat heros:
«Talia non dudum iactabas dicta per auras.»
Haec ait et truncum secta cervice reliquit.
Tali negotio dirimuntur proelia facto.
Quemque suum vulnus atque aeger anhelitus arma
Ponere persuasit, quisnam hinc immunis abiret,
Qua duo magnanimi heroes tam virbus aequi
Quam fervore animi steterant in fulmine belli!
Postquam finis adest, insignia quemque notabant:
Illic Guntharii regis pes, palma iacebat
Waltharii nec non tremulus Haganonis ocellus.
Sic sic armillas partiti sunt Avarenses! (vv. 1396ss.).
Users browsing this forum: No registered users and 0 guests