LECTIO MAGNA II. MEDIAEVALIS

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

LECTIO MAGNA II. MEDIAEVALIS

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 17 Oct, 2006 22.25

SALVETE SODALES!! :D

Hiems, gelu, nix longaeque tenebrae nocturnae appropinquant, amici (ignoscite mihi, qui in hemispherio Telluris meridionali habitatis :oops:): et quidem in his temporibus hiemalibus, quid nobis philologis esse posset iucundius gratiusve, quam opera mediaevalia et legere et de eis disputare?? Ecce ergo "lectio magna II.", ubi portu auctorum antiquorum iam relicto in aquas medii aevi adhuc ignotas navigemus! Ecce regulae:


PERIODUS PRIMA

1. Unicuique sodali, qui ludere vult,
a.) minimum 1, maxime 6 opera (sive auctores) mediaevalia sunt eligenda; (optimum esset, si 3 opera quilibet eligeret)
b.) breviter explicandum, cur illi ista opera auctoresve placeant;
c.) et denique excerpta de singulis electis operibus addenda, cum in hoc ludo equidem saepissime fieri poterit, ut opus quod cuidam placeat ceteris prorsus ignotum sit. Quod est in votis (meis) : quam plurima enim opera adhuc ignota cognoscere velim!!

2. Spero equidem (utinam ne vana sit mea spes!) saltem decem esse futuros, qui ludere velimus. Si voti compos ero, e “candidationibusâ€
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 20 Oct, 2006 13.53

Mercurius sodalibus suis tacentibus s. d.

Spero, amici carissimi, vos ideo nihil scribere, quia die noctuque in bibliothecis opera mediaevalia diligenter legatis! :D Certe: festinemus lente: cur trepidemus? Et ego ipse nonnisi die Dominica vacabo litteris longioribus scribendis. Valete! Posonii, olim capite Hungariae, nunc, proh dolor, Slovaciae, a. d. XIII. Kal. Nov.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Ven 20 Oct, 2006 20.55

M. Favonius Ursinus sodalibus litteratissimis, imprimis Mercurio Hungarico optimo LECTIONIS MAGNAE II praesidi sal.

Ut incipiat aliquis, optime mi Mercuri:

Tria a me electa sunt opera haec:

I- ARCHIPOETAE CARMINA quae restant decem,

II- WALTHARII POESIS,

III – EGINHARDI VITA CAROLI MAGNI.

Breviter hodie explicare velim, qua de causa ARCHIPOETAE CARMINA mihi probentur (cetera propediem sequentur).

Et I et II et III ad patriam meam pertinent; dilucide apparebit, quanto tum studio in regionibus Transmontanis Latinitas culta sit.

ARCHIPOETA, id est „vates vatum“ (II 59), poeta erat „Transmontanus“ (III 14) sive Germanus et aulicus Reinaldi de Dassel, archiepiscopi Coloniensis et archicancellarii imperatoris Friderici I Barbaerubrae, qui anno 1162 urbem Mediolanum expugnavit. Qua de causa poeta saepe et in Italia septentrionali versabatur. Ex carminibus, quae composuit inter annos 1159 et 1165, plane apparet, quantam operam ad studium contulerit theologiae (I), philosophiae (V), litterarum Latinarum, imprimis operum Vergilii, Horatii, Ovidii (IV, X);. neque tamen vir erat aversus a voluptatibus corporis (cf. II 26ss.: „Sed pluralis genitivus / nequam nimis et lascivus / michi factus est nocivus“; vocabulo „genitivus“ significatur „desiderium naturale“). Equidem vehementer admiror poetae animum apertum. Legi oportet, quid scripserit in carmine X („Estuans intrinsecus...“).

Ceterum oro vos legatis quendam nuntium, qui a me in Colloquia missus est Feb 2, 2004 („Alia themata“ -> „Area colloquialis interdicta“):

Quod vero ad Fridericum illum Primum attinet, duas res notandas mihi esse censeo. Quarum altera est de voce "Barbarossa": Sunt, qui ea non barbam rubram sive rutilam (Germanice "Rot-bart") putent significari, sed potius barbam flavam (cf. Carolus Ploetz, Epitoma rerum gestarum, Herbipoli 1956, p. 470). Ausim ergo dicere: Barbaflava = Barbablonda = Barbabionda = Blondbart! Tamen vocabulum Germanicum "Rotbart" non inusitatum scito esse; ...

Altera autem res ad Umberti Eci quendam attinet librum, qui anno 2000 Mediolani in vulgus editus est et inscribitur "Baudolino". De quo Baudolino haec fere scripsi in epistula centesima septima gregis "Libros lege...": Baudolinus ab imperatore Friderico I adoptatus Constantinopoli anno 1204 expugnata Nicetae cuidam viro Byzantino narrat, quid in vita sua expertus sit. Equidem imprimis duobus his delectatus sum capitulis: In cap. septimo Baudolinus se pro Archipoeta, Rainaldi de Dassel archicancellarii poeta, carmina composuisse iactat (cf. "Aestuans intrinsecus ira vehementi..."); cap. decimum de trium qui dicuntur magorum (Mt 2) est reliquiis, quas Mediolano anno 1162 deleto Rainaldus ille, archiepiscopus tum Coloniensis, Coloniam Agrippinam transportandas curavit. Quae reliquiae in scrinio aureo conditae hodie quoque Coloniae Agrippinae adorantur, idque in clarissima aede cathedrali gotica.


Haec hactenus.

Ecce index carminum quae restant decem*):

I „Lingua balbus, hebes ingenio / viris doctis sermonem“ facit poeta: homines a Christo redemptos esse et ‚diem irae, diem novissimam nimis esse proximam’. Quo sermone facto poeta sacerdotes orat ut se pecunia adiuvent: „Nam Deo dat, qui dat inopibus / Ipse Deus est in pauperibus“: verba gravissima!
II „Fama tuba dante sonum“: Poeta se quasi Ionam esse queritur „intra cetum“ semivivum, id est miseriis coopertum; Ionam Dei iussu a ceto eructatum esse, eodem modo se a Reinaldo liberari oportere.
III – 13s.: „Pauperie plenos solita pietate fove nos / et Transmontanos, vir Transmontane, iuva nos!“
IV – „Archicancellarie...“: Negat poeta se imperatoris bella carmine posse celebrare: „Vis, ut infra circulum parve septimane / bella scribam forcia breviter et nane... Vir virorum optime, parce tuo vati“ [„nane“ adv. < nanus, a, um ~ pusillus < nanus, i m.].
V – „Nocte quadam sabbati...“: Quo carmine controversia de quibusdam vineis dirempta est.
VI – „En habeo versus te precipiente reversus“ (XLII hexametri): Poeta Salerno reversus Reinaldum his implorat verbis: „Quantum sis largus, largo michi munere prodas!“
VII - „Archicancellarie, viris maior ceteris“: poeta Reinaldum de mantello rogat et tunica.
VIII – (fragmentum): „Presul urbis Agripine“: laus Reinaldi.
IX – „Salve, mundi domine“: Laus imperatoris Friderici: „Princeps terre principum, Cesar Friderice, / cuius tuba titubant arces inimice“.
X – „Estuans intrinsecus...“: confessio quae dicitur vagantis: carmen omnium praestantissimum. :D Legite quaeso ipsi!

Ecce carminis rhythmus: AEstuAns intrInsecUs, Ira vEhemEnti etc.

Aestuans intrinsecus ira vehementi
in amaritudine loquar meae menti:
factus de materia levis elementi
folio sum similis, de quo ludunt venti.

cum sit enim proprium viro sapienti
supra petram ponere sedem fundamenti,
stultus ego comparor fluvio labenti
sub eodem aere numquam permanenti.

feror ego veluti sine nauta navis,
ut per vias aeris vaga fertur avis;
non me tenent vincula, non me tenet clavis,
quaero mei similes et adiungor pravis.

mihi cordis gravitas res videtur gravis,
iocus est amabilis dulciorque favis;
quidquid Venus imperat, labor est suavis,
quae numquam in cordibus habitat ignavis.

via lata gradior more iuventutis,
implico me vitiis immemor virtutis,
voluptatis avidus magis quam salutis,
mortuus in anima curam gero cutis.

praesul discretissime, veniam te precor:
morte bona morior, dulci nece necor,
meum pectus sauciat puellarum decor,
et quas tactu nequeo, saltem corde moechor.

res est arduissima vincere naturam,
in aspectu virginis mentem esse puram;
iuvenes non possumus legem sequi duram
leviumque corporum non habere curam.

quis in igne positus igne non uratur?
quis Paviae demorans castus habeatur,
ubi Venus digito iuvenes venatur,
oculis illaqueat, facie praedatur?

si ponas Hippolytum hodie Paviae,
non erit Hippolytus in sequenti die:
Veneris in thalamos ducunt omnes viae,
non est in tot turribus turris Alethiae.

secundo redarguor etiam de ludo,
sed cum ludus corpore me dimittit nudo,
frigidus exterius, mentis aestu sudo,
tunc versus et carmina meliora cudo.

tertio capitulo memoro tabernam,
illam nullo tempore sprevi neque spernam,
donec sanctos angelos venientes cernam
cantantes pro mortuis «requiem eternam».

meum est propositum in taberna mori,
ut sint vina proxima morientis ori.
tunc cantabunt laetius angelorum chori:
«sit deus propicius huic potatori.»

poculis accenditur animi lucerna,
cor imbutum nectare volat ad superna.
mihi sapit dulcius vinum de taberna,
quam quod aqua miscuit praesulis pincerna.

loca vitant publica quidam poetarum
et secretas eligunt sedes latebrarum,
student, instant, vigilant nec laborant parum
et vix tandem reddere possunt opus clarum.

ieiunant et abstinent poetarum chori,
vitant rixas publicas et tumultus fori
et, ut opus faciant, quod non possint mori,
moriuntur studio subditi labori.

unicuique proprium dat natura munus:
ego numquam potui scribere ieiunus,
me ieiunum vincere posset puer unus.
sitim et ieiunium odi tamquam funus.

unicuique proprium dat natura donum:
ego versus faciens bibo vinum bonum
et quod habent purius dolia cauponum;
tale vinum generat copiam sermonum.

tales versus iacio, quale vinum bibo,
nihil possum facere nisi sumpto cibo,
nihil valent penitus, quae ieiunus scribo;
Nasonem post calicem carmine praeibo.

mihi numquam spiritus poetriae datur,
nisi prius fuerit venter bene satur.
dum in arca cerebri Bacchus dominatur,
in me Phoebus irruit et miranda fatur.

ecce meae proditor pravitatis fui,
de qua me redarguunt servientes tui;
sed eorum nullus est accusator sui,
quamvis velint ludere saeculoque frui.

iam nunc in praesentia praesulis beati
secundum dominici regulam mandati
mittat in me lapidem neque parcat vati,
cuius non est animus conscius peccati.

sum locutus contra me, quidquid de me novi,
et virus evomui, quod tam diu fovi;
vita vetus displicet, mores placent novi;
homo videt faciem, sed cor patet Iovi.

iam virtutes diligo, vitiis irascor,
renovatus animo spiritu renascor;
quasi modo genitus novo lacte pascor,
ne sit meum amplius vanitatis vas cor.

electe Coloniae, parce penitenti,
fac misericordiam veniam petenti
et da penitentiam culpam confitenti;
feram quidquid iusseris, animo libenti.

parcit enim subditis leo rex ferarum
et est erga subditos immemor irarum,
et vos idem facite, principes terrarum;
quod caret dulcedine, nimis est amarum.



Cetera sequentur...

Valete. :)

XIII K. Nov. Ex Cornicum Campo.


-----------------
*) cf. interrete: TheLatinLibrary -> Medieval Latin.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Abaelardus et Heloissa

Emitteby Phlebas on Sol 22 Oct, 2006 10.28

Phlebas sodales salutat

Mare magnum medii aevii incerto itinere et sine, ut ita dicam, gubernaculuo (aut sine nauta, sicut Archipoeta dicit) percurri et epistulas Abaelardi et Heloissae (1) inveni.

Humanitas et differentia amoris, diversitas interpretationis culpae, ratio Abaelardi et instinctus Heloissae animum meum movent; eorum lectiones nobis ostendunt universum culturae doctorum medii aevi (Senecam, Ieronimum, Biblia Ieronimi, Vergilium et Ovidii Artem Amandi invenire potes ...), narratio disputationum theologicae et paginas explicationis Bibliorum curiositatem meam stimulant; sublimitas Dei et carnalitas hominis inter se continue luctantes stuporem provocant.


Humanitas amoris

Abelardus aperte dicit amorem suum oriri ex consilio rationale; superbia, potentia et concupiscentia eum movent.

Erat quippe in ipsa civitate Parisius adulescentula qaedam nomine Heloissa, neptis canoinici cujusdam… Hanc igitur, ombibus circuspectis, quae amantes allicere solent, commodiorem censui in amorem mihi copulare, et me id facillime credidi posse. Tanti quippe tunc nominis eram, et juventutis et formae gratia praeminebam, ut quamcumque feminarum nostro dignarem amore, nullam vererer repulsam. (Epistola prima, quae est historia calamitatum Abaelardi ad amicum scripta).

Heloissa Abelardum magistri locum colit: inequale(s) est (sunt) amor(es) eorum.

Hujus quippe loci tu, post Deum, solus est fundator, solus hujus oratorii constructor, solus hujus congregationis aedificator. Nihil hic super alienum aedificasti fundamentum. Totum quod hic est, tua creatio est. (Epistola secunda, quae est Heloissae ad Petrum deprecatoria).

Quantum distat amor Heloissae! Heloissa lucide investigat animum suum et plane invenit voluntatem non esse in sua potestate: non ratio sed passio movet Heloissam.

Nihil enim minus in nostra potestate est quam animus, eique magis obedire cogimur quam imperare possimus. Unde et quum nos ejus affectiones stimulant, nemo earum subitos impulsus ita repulerit, ut non in effecta facile prorumpant, et se per verba facilius effluant quae promptiores animi passionum sunt notae, secundum quod scriptum est: << Ex abundantia cordis os loquitur. >> Revocabo itaque manum a scripto, in quibus linguam a veris temperare non valeo. (Epistola sexta, quae est rursum Heloissae ad Petrum).

Consciens Heloissa quid sit amor Abaelardi, aperte dicit:

Concupiscentia te mihi potius quam amicitia sociavit, libidinis ardor potius quam amor. (Epistola secunda, quae est Heloissae ad Petrum deprecatoria).

Sed amor Heloissae absolutus est.

Non matrimonii foedera, non dotes aliquas expectavi, non denique meas voluptates aut voluntates, sed tuas, sicut ipse nosti, adimplere studui. Et si uxoris nomen sanctius aut validius videtur, dulcius mihi semper extitit amicae vocabulum; aut, si non indigneris, concubinae vel scorti; ut, quo me videlicet pro te amplius humiliarem, ampliorem apud te consequerer gratiam, et sic etiam eccelentiae tuae gloriam minus laederem. (Epistola secunda, quae est Heloissae ad Petrum deprecatoria).

Abaelardus rationaliter (sed sinceritas, mea opinio, caret) equilibrium invenit.

Attende itaque, attende, charissima, quibus misericordiae sue retibus a profondo hujus tam periculosi maris nos Dominus piscaverit, et a quantae Charibdis voragine naufragos licet invitos nos extraxerit, ut merito uterque nostrum in illam perrumpere posse videatur vocem: <<Dominus sollicitus est mei.>> (Epistola quinta, quae est rescriptum Petri rursus ad Heloissam).

Heloissa pacem invenire non potest et amore consummitur sicut novella Dido medii aevi. Sed culpa amoris, ignota antiquis, cruciat Heloissam

Inter ipsa missarum solemnia, ubi purior esse debet oratio, obscena earum voluptatum phantasmata ita sibi penitus miserrimam captivant animam, ut turpitudinibus illis magis quam orationis vacem.
Tormentum Heloissae.

Aliquid laudis apud homines habens, nihil apud Deus mereor , qui cordis et renum probator est, et in abscondito videt. Religiosa hoc tempore judicor, in quo jam parva pars religionis non est hpocrisis; ubi ille maxime extollitur laudibus, qui humanum non offendit judicium. (Epistola quarta, quae est rescriptum Heloissae ad Petrum).

Doctrina

"Quaeritur si Deum seipsum genuisse an non": exemplum est questionum theologicae doctorum medievalium. Disputa Abaelardi demonstrat methodum : Abaelardus, Deo iuvante, invenit excerpum in quo auctoritas Augustini demonstrat opinionem suam et difficultatem ingenerat apud adversarios qui erubescunt. Non quaerit veritatem sed victoriam in adversarios et humiliationem eorum:

Et voluntas Dei fuit, ut cito occurreret mihi quod volebam. Erat autem sententia intitulata : Augustinus de Trinitate lib. I : << Qui putat ejus potentia Deum, ut seipsum ipse genuerit, eo plus errat quod non solum Deus ita non est, sed nec spiritualis creatura, nec corporalis. Nulla enim omnino res est, quae seipsam gignat. >> Quod quum discipuli ejus qui aderant audissent, obstupefacti erubescebant. (Epistola prima, quae est historia calamitatum Abaelardi ad amicum scripta).

Praeter Patres Ecclesiae antiquos legunt et non solum Senecam moralem: Heloissa Ovidium nostrum damnat et bene noscit:

Ipse quoque poeta luxuriae turpitudinisque doctor libro Amatoriae Artis intitulato quantam fornicationis occasionem convivia maxime praebeant studiose exeqitur, dicens: "Vinaque quum bibulas sparsere …" (Epistola sexta, quae est rursum Heloissae ad Petrum).

Sublimitas Dei et carnalitas hominis

Historia calamitatum Abaelardi demonstrat cruentiam medii aevi; leges cruentiam, sublimitatem carnalitatemque inusitate componunt.

Nec me etiam parum confundebat quod , secundum occidentalem legis litteram, tanta sit apud Deum eunuchorum abominatio, ut homines amputatis vel attritis testibus eunuchizati intrare ecclesiam tanquam olentes et immundi prohibeantur (2), … (Epistola prima, quae est historia calamitatum Abaelardi ad amicum scripta).

Explicatio Cantica Canticorum carnalitas, ut ita dicam, medii aevi nobis ostendit.

Et quae talis est uxor, secreta potius viri gaudia quam manifesta desiderat, et in lecto magis vult sentiri quam in mensa videri. Et frequenter accidit , ut nigrarum caro feminarum quanto est in aspectu deformior, tanto sit in tacto suavior (3); atque ideo earum volptas secretis gaudis quam publicis gratior sit et convenientior, et earum viri, ut illis oblectentur, magis eas in cubiculum introducant, quam ad publicum educant. (Epistola quinta, quae est rescriptum Petri rursum ad Heloissam).


Liber meus terminat cum Absolutione Petri Abaelardi: in qua invenire potes quantum, etiamque post mortem, corpus intersit.

Ego Petrus Cluniacensis Abbas, qui Petrum Abaelardum in monachum Cluniacensem recepi, et corpus ejus furtim delatum Heloissae abbatissae et monialibus Paracleti concessi, authoritate omnipotentis Dei et omnium sanctorum absolvo eum pro officio ab omnibus peccatis suis. (Absolutio Petri Abaelardi).

Finem faciam et Paviam (id est Ticinum) petam …

Valete quam optume

a. d. X Kal. Nov. Ex nebula Biandroni.


--------------------------------------


(1) Editio mea est: "Lettres Complètes d'Ab
Last edited by Phlebas on Lun 11 Dec, 2006 1.33, edited 1 time in total.
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sol 22 Oct, 2006 15.04

M. Favonius Ursinus Mercurio Hungarico illustrissimo certaminis praesidi ceterisque sodalibus pariter omnibus s.d.p.

Nudius tertius scripsi

Tria a me electa sunt opera haec:

I- ARCHIPOETAE CARMINA quae restant decem,

II- WALTHARII POESIS,

III – EGINHARDI VITA KAROLI MAGNI.

breviterque explicavi, cur Archipoetae carmina elegissem.

Hodie transeo ad WALTHARII POESIM sive WALTHARIUM MANU FORTEM.

Quod ad carminis scriptorem attinet, magnam inter viros doctos constat esse controversiam. Quam hoc loco silentio praetereundam esse censeo: longus esse nolo. Sequor ergo Carolum Langosch, virum litterarum medii aevi peritissimum: poetam putat esse Ekkehardum quendam adulescentem viginti fere annorum, qui in monasterio Sancti Galli totum se in litteras abdiderat. De quo „puero“ apud Ekkehardum IV, annalium monasterii scriptorem, hoc scriptum legimus: „scripsit et in scholis metrice magistro, vacillanter quidem, quia in affectione, non in habitu erat, puer vitam Waltharii manu fortis, quam ... pro posse et nosse nostro correximus“. Et in ipso carminis fine haec leguntur verba (vv. 1453ss.):
Haec quicunque legis, stridenti ignosce cicadae
Raucellam nec adhuc vocem perpende, sed aevum,
Utpote quae nidis nondum petit alta relictis.
Haec est Waltharii poesis. vos salvet Iesus.


Cur hanc poesim elegi? Nihil aliud respondeo nisi haec:
Valde admiror, quanta arte haec poësis anno 930 ab adulescentulo eruditissimo composita sit. Elegantissime enim poeta, cum carmen scriberet, et antiquissimum carmen heroicum Germanice scriptum et doctrinam Christianam et Latinitatem inter se coniunxit.

Periit quidem antiquissimum illud carmen heroicum, sed exstant vestigia.
Ut aliqua exempla proferam:
Germanica nomina heroum: Waltharius < Walther, Walter, id est dux exercitus < waltan (walten) = imperare, heri (Heer) = exercitus; Guntharius < Gunther, Günther, Günter < gund = pugna, heri v.s.
Mores heroum Germanorum: virtus, cupiditas pugnandi, fidelitas erga socios, cupiditas ulciscendi.

Quod vero ad doctrinam Christianam attinet, hunc locum liceat describi (v. 1160ss.):
Ac nudum retinens ensem hac voce precatur [sc. Waltharius]
«Rerum factori, sed et omnia facta regenti,
Nil sine permisso cuius vel denique iusso
Constat, ago grates, quod me defendit iniquis
Hostilis turmae telis nec non quoque probris.
Deprecor at dominum contrita mente benignum,
Ut, qui peccantes non vult sed perdere culpas,
Hos in caelesti praestet mihi sede videri.»


Nunc ad optimam poetae Latinitatem, quae, quocumque te verteris, oculis se offeret. Ecce duo tantum exempla:
v. 9: „foedera supplicibus donans sternensque rebelles“: Verg. Aen. 6, 853: „parcere subiectis et debellare superbos“;
v. 304: „postquam epulis depulsa fames sublataque mensa“: Ov. met. 4, 765: „postquam epulis functi generosi munere Bacchi“, Lucan. Pharsal. 10, 172: „postquam epulis Bacchoque modum lassata voluptas“ etc. etc.

Ceterum carmen pertinet et ad Germaniam et ad Pannoniam:
Waltharius et Hiltgund obsides dati Attilae, Hunorum, „gentis Pannoniae“ (cf. v. 4), regi, a ripis Danuvii fugiunt Vormatiam, in oppidum prope Rhenum situm, cui nostris temporibus nomen est Worms... Qua de causa Waltharii poesis ex parte etiam ad clarissimum illud carmen dicitur pertinere, quod Germanice inscribitur „Nibelungenlied“.

(Obiter dictum: in versu 312 vocabulum apparet „pincernae“: pincerna = vini ministrator. Latine „pincerna“ = Hungarice „pinc
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 22 Oct, 2006 22.08

Mercurius sodalibus s. d.

Maximo cum gaudio intellexi iam duos sodales, et quidem Marcum et Phlebam nominavisse suos "athletas" pro summa palma cetraturos. Ego quidem ita negotiis meis obruor, ut nunc nonnisi gratulari vobis possum: et praecipue Marco meo, quia solum eius nuncium primum legere mihi contigit :oops:
Quod ad Archipoetam, carmen a te, Marce, citatum etsi iam e carminibus buranis noverim, tamen libentissime illud relegi, atque vim eius poetae, facunditatem sinceritatemque vehementer admirabar. Maximum vero chachinnum mihi movit "genitivus" ille "pluralis": :lol: rogo te amice, ut carmen, de quo hoc sumpsisti, integrum huc inseras. :D Ceteroquin gratias tibi amice, quod Archipoetam nobis demonstrasti: quia adhuc quis ille fuerit, quidve scripserit, nescivi! :oops: Curate ut valeatis. Budapestini, a. d. XI. Kal. Nov.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sol 22 Oct, 2006 22.29

Marcus Mercurio suo sal.

Libentissime, optime mi amice! Ecce Archipoetae carmen II:

Fama tuba dante sonum
excitata vox praeconum
clamat viris regionum
advenire virum bonum,
patrem pacis et patronum,
cui Vienna parat tronum,
multitudo marchionum;
turba strepens histrionum
iam conformat tono tonum.
genus omne balatronum
intrat ante diem nonum;
quisquis sperat grande donum.
ego caput fero pronum,
tamquam frater sim latronum,
reus, inops rationum,
sensus egens et sermonum.
nomen vatis vel personam
manifeste non exponam;
sed quem fuga fecit Ionam,
per figuram satis bonam
Ionae nomen ei ponam.
lacrimarum fluit rivus,
quas effundo fugitivus
intra cetum semivivus,
tuus quondam adoptivus;
sed pluralis genitivus,
nequam nimis et lascivus,
mihi factus est nocivus.

voluptate volens frui
comparabar brutae sui
nec cum sancto sanctus fui;
unde timens iram tui,
sicut Ionas dei sui
fugam petens fuga rui.
Ionam deprehensum sorte
reum tempestatis ortae,
condemnatum a cohorte
mox absorbent ceti portae.
sic et ego dignus morte
prave vivens et distorte,
cuius carnes sunt absortae,
(sed cor manet adhuc forte)
reus tibi vereor te
miserturum mihi forte.
ecce Ionas tuus plorat,
culpam suam non ignorat,
pro qua cetus eum vorat,
veniam vult et implorat,
ut a peste, qua laborat,
solvas eum, quem honorat,
tremit, colit et adorat.
si remittas hunc reatum
et si ceto des mandatum,
cetus, cuius os est latum,
more suo dans hiatum
vomet vatem decalvatum
et ad portum destinatum
feret fame tenuatum,
ut sit rursus vates vatum
scribens opus tibi gratum.
te divinae mentis fatum
ad hoc iussit esse natum,
ut decore probitatum
et exemplis largitatum
reparares mundi statum.
hunc reatum si remittas,
inter enses et sagittas
tutus ibo, quo me mittas,
hederarum ferens vittas.
non timebo Ninivitas
neque gentes infronitas;
vincam vita patrum vitas
vitans ea, quae tu vitas,
poetrias inauditas
scribam tibi, si me ditas.
ut iam loquar manifeste:
paupertatis premor peste
stultus ego, qui penes te
nummis, equis, victu, veste
dies omnes duxi festae,
nunc insanus plus Oreste
male vivens et moleste,
trutannizans inhoneste
omne festum duco maeste;
res non eget ista teste.
pacis auctor, ultor litis,
esto vati tuo mitis
neque credas imperitis;
genitivis iam sopitis
sanctior sum eremitis:

quidquid in me malum scitis,
amputabo, si velitis.
ne nos apprehendat sitis,
ero palmes et tu vitis.


Vale felicissime!
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 22 Oct, 2006 22.55

Mercurius Marco suo sodalibusque aliis s. d.

Gratias! :D Ideo rogavi te, ut id citares, quia nescio an Archipoeta iocose his verbis "pluralis genitivus" usus sit. Novisse enim eum oportet huius expressionis esse etiam aliam significationem grammaticalem. Quid de eo censes? Vale! Ibidem, eodem die.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sol 22 Oct, 2006 23.21

Parodia est, mi Mercuri, qua poeta multos suos amores significat. :lol: Et carmen II confessio est.

Sit tibi fausta nox!
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Mart 24 Oct, 2006 10.54

Iulia sodalibus sal.

Nuper mihi in mentem venit me nosse carmen mediaevale, carmen vero ob gravitatem et ob vim tam simplicis rhythmi dignum, quod hic citetur. Loquor de carmine "Dies irae".

Dies irae, dies illa
solvet saeclum in favilla:
teste David cum Sibylla.

Quantus tremor est futurus,
quando judex est venturus,
cuncta stricte discussurus!

Tuba mirum spargens sonum
per sepulcra regionum,
coget omnes ante thronum.

Mors stupebit et natura,
cum resurget creatura,
judicanti responsura.

Liber scriptus proferetur,
in quo totum continetur,
unde mundus judicetur.

Judex ergo cum sedebit,
quidquid latet apparebit:
nil inultum remanebit.

Quid sum miser tunc dicturus?
Quem patronum rogaturus,
cum vix justus sit securus?

Rex tremendae majestatis,
qui salvandos salvas gratis,
salva me fons pietatis.

Recordare, Jesu pie,
quod sum causa tuae viae:
ne me perdas illa die.

Quaerens me, sedisti lassus:
redemisti Crucem passus:
tantus labor non sit cassus.

Juste judex ultionis,
donum fac remissionis
ante diem rationis.

Ingemisco, tamquam reus:
culpa rubet vultus meus:
supplicanti parce, Deus.

Qui Mariam absolvisti,
et latronem exaudisti,
mihi quoque spem dedisti.

Preces meae non sunt dignae:
sed tu bonus fac benigne,
ne perenni cremer igne.

Inter oves locum praesta,
et ab haedis me sequestra,
statuens in parte dextra.

Confutatis maledictis,
flammis acribus addictis:
voca me cum benedictis.

Oro supplex et acclinis,
cor contritum quasi cinis:
gere curam mei finis.

Lacrimosa dies illa,
qua resurget ex favilla
judicandus homo reus.

Huic ergo parce, Deus:
pie Jesu Domine,
dona eis requiem. Amen.



Heu! Quanta vis in tam simplicibus sententiis! Ante oculos video diem novissimum.
Saepe etiam in musica occurrit; praeter varia opera musicalia, quarum imprimis modi originales Gregoriani enumeranda sunt, hic imprimis mentionem facere volo Symphoniae Phantasticae Hectoris Berlioz, qui hoc carmen quasi in gehennam ponit, quo miris affectibus afficior, et Ioannis Wolfgangi Goethis Fausti, qui etiam tres strophas, scilicet primam, sextam, septimam citat ut eo melius monstretur status mentis Margaretae. Cum scaena agitur, haec pars est inter mihi carissimas (novi Gustavi Gründgens et Petri Stein adaptiones).

Ceterum et ego his diebus Archipoetam perlustro. Valete![/b]
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Mart 24 Oct, 2006 14.09

Marcus Iuliae amicae honoratissimae sal.

DIES IRAE...: optime electum! Equidem imprimis recordor magnificum illud „Requiem“ a Iosepho Verdio compositum, sed valet carmen etiam in se positum. „Tuba mirum sparget sonum“ – Archipoeta: „Fáma túba dánte sónum“ (II 1): incredibili sono aures complentur.

Optime vale.
:D
IX K. Nov.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Mart 24 Oct, 2006 19.15

M. Favonius Ursinus Mercurio Hungarico LMII praesidi illustrissimo ceterisque sodalibus honoratissimis pariter omnibus salutem.

Litteris prioribus causas aperui, cur Archipoetam et Waltharium Manu Fortem dignos putarem, quos certamini offerrem.

Ordo nunc te vocat, Eginharde!

Eginhardus sive Einhardus appellaris, Germanice Eginhard sive Einhard, id est Mucro Durus, quod satis notum tibi esse puto; nam vetere vocabulo Germanico „egin“ significatur „mucro“ et „harti“ nihil aliud nisi „durus“. Natus es anno 770 in regione amoenissima prope Moenum fluvium sita, primum educatus es in monasterio Fuldensi, sed, cum ingenio acutissimo, id est quasi mentis mucrone duro (nomen omen!), excelleres, anno 792 missus Aquas Grani, ut in aula imperatoris Károli magistro Alcoino studia amplificares. Tantam ibi curam operamque ad litteras Latinas discendas contulisti, ut paulo post non solum locum Alcoini, cum se in monasterium Turonense recessisset, occupares scholaeque in aula institutae posthac ipse feliciter praeesses, sed etiam Karolum ipsum eiusque familiam doctrina instrueres. Quid ergo mirum, si intima cum Karolo familiaritate coniunctus oculis tuis, quae vita eius moresque essent, ipse vidisti? Et – Deo gratias! – scripsisti circa annum 830 clarissimum illud opusculum, quod inscribitur „Vita Karoli Magni“*).

Pace tua mihi nunc liceat dicere, qua de causa te quoque in certamen LECTIONIS MAGNAE II descendere velim. Admiror, Eginharde, non solum quod Suetonium ex parte secutus sermone tam puro tamque dilucido uteris, ut hominem te saeculi noni esse paene obliviscamur, sed etiam quod vitam moresque imperatoris Karoli nobis tam accomodato ordine enarras, ut facile eum quasi totius Europae patrem fuisse intellegamus. Qui sit ille ordo, ipsa declarant verba tua (cap. 4):
De cuius nativitate atque infantia vel etiam pueritia quia neque scriptis usquam aliquid declaratum est, neque quisquam modo superesse invenitur, qui horum se dicat habere notitiam, scribere ineptum iudicans ad actus et mores ceterasque vitae illius partes explicandas ac demonstrandas, omissis incognitis, transire disposui; ita tamen, ut, primo res gestas et domi et foris, deinde mores et studia eius, tum de regni administratione et fine narrando, nihil de his quae cognitu vel digna vel necessaria sunt praetermittam.


Ut rem alio modo explicem:
Ad „res gestas et domi et foris“ pertinent capitula 5 – 17 (I), ad „mores et studia eius“ cap. 15 – 27 (II), „de regni adminstratione“ sunt cap. 28 – 29 (III), de „fine“ cap. 30 – 33 (IV).

Ecce quattuor loci ex libello excerpti:

ad I (de rebus gestis): cap. 15

Haec sunt bella, quae rex potentissimus per annos XLVII - tot enim annis regnaverat - in diversis terrarum partibus summa prudentia atque felicitate gessit. Quibus regnum Francorum, quod post patrem Pippinum magnum quidem et forte susceperat, ita nobiliter ampliavit, ut poene duplum illi adiecerit. Nam cum prius non amplius quam ea pars Galliae, quae inter Rhenum et Ligerem oceanumque ac mare Balearicum iacet, et pars Germaniae, quae inter Saxoniam et Danubium Rhenumque ac Salam fluvium, qui Thuringos et Sorabos dividit, posita a Francis qui Orientales dicuntur incolitur, et praeter haec Alamanni atque Baioarii ad regni Francorum potestatem pertinerent: ipse per bella memorata primo Aquitaniam et Wasconiam totumque Pyrinei montis iugum et usque ad Hiberum amnem, qui apud Navarros ortus et fertilissimos Hispaniae agros secans sub Dertosae civitatis moenia Balearico mari miscetur; deinde Italiam totam, quae ab Augusta Praetoria usque in Calabriam inferiorem, in qua Graecorum ac Beneventanorum constat esse confinia, decies centum et eo amplius passuum milibus longitudine porrigitur; tum Saxoniam, quae quidem Germaniae pars non modica est et eius quae a Francis incolitur duplum in late habere putatur, cum ei longitudine possit esse consimilis; post quam utramque Pannoniam et adpositam in altera Danubii ripa Daciam, Histriam quoque et Liburniam atque Dalmaciam, exceptis maritimis civitatibus, quas ob amicitiam et iunctum cum eo foedus Constantinopolitanum imperatorem habere permisit; deinde omnes barbaras ac feras nationes, quae inter Rhenum ac Visulam fluvios oceanumque ac Danubium positae, lingua quidem poene similes, moribus vero atque habitu valde dissimiles, Germaniam incolunt, ita perdomuit, ut eas tributarias efficeret; inter quas fere praecipuae sunt Welatabi, Sorabi, Abodriti, Boemani - cum his namque bello conflixit -; ceteras, quarum multo maior est numerus, in deditionem suscepit.


ad II (de vita moribusque): cap. 25

Erat eloquentia copiosus et exuberans poteratque quicquid vellet apertissime exprimere. Nec patrio tantum sermone contentus, etiam peregrinis linguis ediscendis operam impendit. In quibus Latinam ita didicit, ut aeque illa ac patria lingua orare sit solitus, Grecam vero melius intellegere quam pronuntiare poterat. Adeo quidem facundus erat, ut etiam dicaculus appareret.
Artes liberales studiosissime coluit, earumque doctores plurimum veneratus magnis adficiebat honoribus. In discenda grammatica Petrum Pisanum diaconem senem audivit, in ceteris disciplinis Albinum cognomento Alcoinum, item diaconem, de Brittania Saxonici generis hominem, virum undecumque doctissimum, praeceptorem habuit, apud quem et rethoricae et dialecticae, praecipue tamen astronomiae ediscendae plurimum et temporis et laboris inpertivit. Discebat artem conputandi et intentione sagaci siderum cursum curiosissime rimabatur.
Temptabat et scribere tabulasque et codicellos ad hoc in lecto sub cervicalibus circumferre solebat, ut, cum vacuum tempus esset, manum litteris effigiendis adsuesceret, sed parum successit labor praeposterus ac sero inchoatus.


ad III (de regni administratione; de sermone patrio, i. e. Theodisco): cap. 29

Post susceptum imperiale nomen, cum adverteret multa legibus populi sui deesse - nam Franci duas habent leges, in plurimis locis valde diversas - cogitavit quae deerant addere et discrepantia unire, prava quoque acperperam prolata corrigere, sed de his nihil aliud ab eo factum est, nisi quod pauca capitula, et ea inperfecta, legibus addidit. Omnium tamen nationum, quae sub eius dominatu erant, iura quae scripta non erant describere ac litteris mandari fecit. Item barbara et antiquissima carmina, quibus veterum regum actus et bella canebantur, scripsit memoriaeque mandavit. Inchoavit et grammaticam patrii sermonis.
Mensibus etiam iuxta propriam linguam vocabula inposuit, cum ante id temporis apud Francos partim Latinis, partim barbaris nominibus pronuntiarentur. Item ventos duodecim propriis appellationibus insignivit, cum prius non amplius quam vix quattuor ventorum vocabula possent inveniri. Et de mensibus quidem Ianuarium uuintarmanoth, Februarium hornung, Martium lenzinmanoth, Aprilem ostarmanoth, Maium uuinnemanoth, Iunium brachmanoth, Iulium heuuimanoth, Augustum aranmanoth, Septembrem uuitumanoth, Octobrem uuindumemanoth, Novembrem herbistmanoth, Decembrem heilagmanoth appellavit [...].


ad IV (de fine): cap. 31

Corpus more sollemni lotum et curatum et maximo totius populi luctu ecclesiae inlatum atque humatum est. Dubitatum est primo, ubi reponi deberet, eo quod ipse vivus de hoc nihil praecepisset. Tandem omnium animis sedit nusquam eum honestius tumulari posse quam in ea basilica, quam ipse propter amorem Dei et domini nostri Iesu Christi et ob honorem sanctae et aeternae virginis, genetricis eius, proprio sumptu in eodem vico construxit. In hac sepultus est eadem die, qua defunctus est, arcusque supra tumulum deauratus cum imagine et titulo exstructus. Titulus ille hoc modo descriptus est:
SUB HOC CONDITORIO SITUM EST CORPUS KAROLI MAGNI ATQUE ORTHODOXI IMPERATORIS, QUI REGNUM FRANCORUM NOBILITER AMPLIAVIT ET PER ANNOS XLVII FELICITER REXIT. DECESSIT SEPTUAGENARIUS ANNO DOMINI DCCCXIIII, INDICTIONE VII, V. KAL. FEBR.


Haec habebam fere, quae vos scire vellem.

Non ignoro, amici carissimi, multa, quae explanari oportebat, hoc loco neglecta esse. Nolite autem quaeso oblivisci locum esse ludendi, non docendi LECTIONEMque MAGNAM II nihil aliud esse nisi ludum bellum subtilemque.

Valete. :D

IX K. Nov. Ex Cornicum Campo.

...........................
*) v. Bibliothec. Augustan.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 24 Oct, 2006 23.18

Mercurius sodalibus s. d.

Lentissime quidem in legendis tuis nunciis progredior - negotiis cotidianis distractus -, sed non sine voluptate! :D Hodie nuncium Marci secundum perlegi, cras Phlebae ac Iuliae nuncios recensurus.
Quod ad poesim illam Waltharii manu fortis attinet, amice carissime, intelligo quidem, quibus de causis illud tibi placeat - maximi scilicet momenti est in illo poemate vestigia poesis veterrimi Germani inveniri posse -, tamen ex mendis metricis, ac de versibus pauperibus minimeque expolitis clarissime apparet carmen in aetate illa tenebrosa, sc. in saec. X. compositum esse. Certe iam diu est, cum poesim mediaevalem legerem, quam ob rem poesi illi sum desuetus. Et certe sunt in illo carmine versus optimi, e. g. "Ultra millenos fertur dominarier annos."
Ceteroquin, si de argumento huius poematis fusius nobis dissereres, grates tibi agerem maximas. Vale! Budapestini, a. d. IX. Kal. Nov.

PS: de vocabulo "pinc
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Iov 26 Oct, 2006 12.03

Marcus Mercurio suo Hungarico ceterisque sodalibus pariter omnibus sal.

Quod ad Ekkehardum WALTHARII scriptorem attinet, hoc scripsisti, mi Mercuri:

ex mendis metricis, ac de versibus pauperibus minimeque expolitis clarissime apparet carmen in aetate illa tenebrosa, sc. in saec. X. compositum esse.


Ita videtur esse, mi amice! Versamur in LECTIONE MAGNA II, quae ad illam ipsam aetatem mediam sive „tenebrosam“ pertinet :!: .

Ad rem ipsam!

Quamvis in Ekkehardi carmine „menda metrica“ et „versus pauperes minimeque expoliti“ reperiantur, tamen Waltharium poesim sane venustam esse contendo. Quid ita? Ekkehardus, adulescens viginti (!) fere annorum, poeta Germanus prorsus eruditus est, qui litteras Latinas imprimisque Vergilium toto pectore admiratus carmen heroicum ex sermone patrio in Latinum sibi convertendum esse censuit. Nolite quaeso oblivisci plurimos medii aetatis poetas Germanos consuetudinem poeticam Germanicam secutos libertatem sibi datam esse putavisse, ut syllabarum Latinarum quantitates ceterasque leges metricas neglegerent, ideoque non raro versus Latinos, dummodo auribus Germanicis (paene dixi barbaris :lol: ) probarentur, ad naturalem vocum accentum accomodatos composuisse! Quid ergo mirum, si etiam Waltharius Germanitatem quandam videtur redolere? Carmen Germanicum est pretiosa veste Latina indutum. Quot pugnae ante oculos exponuntur! Neque tamen Ekkehardum cum Vergilio, quamvis vatem vatum summo animi ardore imitari studuerit, licet adaequari. Equidem nihilo minus poetam adolescentem magna admiratione dignum esse puto, quod summo Latinitatis amore inflammatus carmen Germanicum Latine ausus est reddere, idque, ut mea quidem fert opinio, non sine arte sollertiaque.

Quid vero poeta narraverit, quam paucissimis nunc velim adumbrare.

Constat poesis tribus ex partibus.

Pars I (vv. 1 – 427):
Attilae, Hunorum sive Avarum regi, ne Burgundiae, Franciae, Aquitaniaeque plus detrimenti inferat, obsides a regibus dantur Hagano, Hiltgunt, Waltharius.
Tunc Avares gazis onerati denique multis
Obsidibus sumptis Haganone, Hiltgunde puella
Nec non Walthario redierunt pectore laeto.
Attila Pannonias ingressus et urbe receptus
Exulibus pueris magnam exhibuit pietatem (vv. 93ss.).

Tamen obsides fugiunt perveniuntque
....ad Rhenum, qua cursus tendit ad urbem
Nomine Wormatiam regali sede nitentem (vv. 432s.).


Pars II (vv. 428 – 1061):
Guntharius, rex Francorum, cupiditate thesauri, quem Waltharius et Hiltgunt secum portant, incensus adversum Waltharium in pugnam procedere iubet milites fortissimos undecim. Quorum unumquemque Waltharius in saltu Vosago certamine singulari superat. Ut exemplo proferam (vv. 720ss.):

Hunc ubi Guntharius conspexit obisse superbus,
Hortatur socios pugnam renovare furentes:
«Aggrediamur eum nec respirare sinamus,
Donec deficiens lassescat; et inde revinctus
Thesauros reddet luet et pro sanguine poenas.»
Tertius en Werinhardus abit bellumque lacessit,
Quamlibet ex longa generatus stirpe nepotum,
O vir clare, tuus cognatus et artis amator,
Pandare, qui quondam iussus confundere foedus
In medios telum torsisti primus Achivos.
Hic spernens hastam pharetram gestavit et arcum,
Eminus emissis haud aequo Marte sagittis
Waltharium turbans. contra tamen ille virilis
Constitit opponens clipei septemplicis orbem,
Saepius eludens venientes providus ictus.
Nam modo dissiluit, parmam modo vergit in austrum
Telaque discussit, nullum tamen attigit illum.
Postquam Pandarides se consumpsisse sagittas
Incassum videt, iratus mox exerit ensem
Et demum advolitans has iactitat ore loquelas:
«O si ventosos lusisti, callide, iactus,
Forsan vibrantis dextrae iam percipis ictum.»
Olli Waltharius ridenti pectore adorsus:
«Iamque diu satis expecto certamina iusto
Pondere agi. Festina, in me mora non erit ulla.«
Dixerat et toto conixus corpore ferrum
Conicit. Hasta volans pectus reseravit equinum:
Tollit se arrectum quadrupes et calcibus auras
Verberat effundensque equitem cecidit super illum.
Acurrit iuvenis et ei vi diripit ensem.
Casside discussa crines complectitur albos
Multiplicesque preces nectenti dixerat heros:
«Talia non dudum iactabas dicta per auras.»
Haec ait et truncum secta cervice reliquit.


Pars III (vv. 1062 – 1456):
Waltharius dimicat cum Haganone, qui et Guntharii regis cliens et Waltharii amicus, utri eorum fidem praestari oporteat, incertus est. Hagano fortiter pugnans Guntharium conservat.

Tali negotio dirimuntur proelia facto.
Quemque suum vulnus atque aeger anhelitus arma
Ponere persuasit, quisnam hinc immunis abiret,
Qua duo magnanimi heroes tam virbus aequi
Quam fervore animi steterant in fulmine belli!
Postquam finis adest, insignia quemque notabant:
Illic Guntharii regis pes, palma iacebat
Waltharii nec non tremulus Haganonis ocellus.
Sic sic armillas partiti sunt Avarenses! (vv. 1396ss.).


Tantum satis esse opinor. Legite modo, si vultis, ipsi.

Valete. :D

VII K. Nov. Ex Cornicum Campo.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby soter on Iov 26 Oct, 2006 22.23

Soter Mercurio Hungarico, Certaminis Magistro praestantissimo, ceterisque Sodalibus clarissimis s.d.p.


[ [size=75]Perfecta feliciter “Lectione Magna ( I ) “, in meo nuntio 4868 (02.06.2006) haec duo scripsi:
I) “Opera, ceterum, in Aetate post-classica Latine composita, semper, quidem, mediocriter me retinuerunt !â€
Last edited by soter on Ven 27 Oct, 2006 6.31, edited 1 time in total.
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Next

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron