Verba Latina recentia?

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Rhumak on Lun 30 Oct, 2006 1.34

Mercurio ceterisque spd

Quod unum mi large patet, Romanos ipsos pro certo habeo verbum "blogum/e/a" maluisse quam diarium/ephemeris [(inter)retiale] si computatra nossent.
Quod ad purismum, mi Mercuri, id unum dixi, id est in lingua latina puristas esse impossibile est... tametsi velles! nam si puristae esse vellemus, quot verba lexico nostro latino cotidiano abradenda essent? Ecce, quale exemplum, aliquot verba latinissima... quae latina non sunt, sed ab etrusca lingua prorsus inlata:

arvum ("arvum"/"arvius") (ex Tabulis Eugubinis)
patricius (patrixiu) (ibidem)
avus, avia, avitus (aviu, avia, avitu) (ibidem)
carrus (m) currus (karum) (ibidem)
Ceres, cerealia (Kerere, keralia) (doc. epigr.)*

... idem fit in multis aliis vocabulis (erus/a, fibula, locus, loqui, tabula, toga, vinum, urbs, uxor.... dico quae protinus ad mentem veniunt latine usitatissima) quae omnia numerare morosum et grave esset.
Extant quidem nonnulla verba omnino peregrina, sive non italica, velut, quam iam pluries dixi, illa "raeda", vox gallica (currus leve rapidusque ad merces hominesve vehendos), vel alia illa "dureta", vox hispanica, qua Augustus scabellum vocitabat (Svet., Aug. LXXXII).
Ergo neminem purismi accuso, nec nunc suadeo cuiquam usque quaque quaecumque nova a peregrinis petere sermonibus: utamini licet quolibet verbo ad istos blogs significandos, sed videamus tantum, amici carissimi, ne, quo omnino latini simus, latiniores latinis ipsis esse conemur, ut ille qui, ut funditus franciscanus esset, cynicus denique fiebat!

Valete mihi

PS blog, ut ipse docuisti, est log b adiuncta per aphaeresin ex web, tamquam 'blog, eadem ratione qua americani dicunt "yo" ut dicant "yes all" (= sane): quae una littera iam verbo novo creando sufficit, ne ullo adiectivo egeat: sin "log" mansisset, nempe adiectivo eguisset, annon?.

*Nino Boriosi, "La lingua etrusca senza più mistero" (ed. Gaggi) ["De lingua etrusca iam patefacta"]
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Mucius Scaeuola on Lun 30 Oct, 2006 15.40

Mucius Rhumaki Mercurio Marco Iuliae salutem p.

Mihi non tam absonum uerbum "blog(,is, n.)" aut "blogum(,i, n.)" uidetur...
Nam rationem optimam conuertendi latine censeo esse latina facere uerba aliena, quae significant res non prius cognitas uel exsistentes.
Itaque fit coffea(,ae) ab arabico uerbo "qahwa", per turcicum "kahve"; uel thea(,ae) a sinensi uerbo "t'è". Atque si dicamus "diarium", quis extemplo intelleget id esse "diarium interretiale"? Dum si dicimus "blog" omnes de quo loquamur intellegunt. Praeterea in omnibus linguis mansit hoc uerbum anglicum: Itali Germani Hispani etc... dicunt blog: in interrete enim ita ubicumque inuenitur.
Ergo ut ab omnibus intellegamur continuo puto bene esse dicere blog, et relinquere uerbum diarium in scripto, neque in nexis. Ceterum duae formae coexistere possunt, sicut graecum uerbum cycnus, quod etsi latine pure est olor, tamen magis usurpatur.

Valete
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 30 Oct, 2006 16.08

Mercurius Rhumako s. d.

1.) In singulis linguis sunt "advenae". Has advenas lingua vernacula quodammodo sibi adaptare solet. Nemo nisi insaniens has advenas adoptatas delere vellet. Quas vero advenas non alieni, sicut tu aut ego, sed ei, quibus lingua Latina vere vernacula fuit, sermoni suo asciverunt et simul transformarunt. Romanos si computatrum nossent vocabulo "bloges" uti maluisse dicis: unde hoc pro certo habes, amice? Non est iam ullus Romanus superstes, qui hoc adfirmare posset! Et quare vocabulo "bloges" uti maluissent, cum id tantopere a lingua Latina abhorret, ut frustra vocabulum cum syllaba "blo" incipientem sive cum syllaba "og" desinentem in illa quaereres? Quae cum ita sint, in hac re plurimum ambigua vocabulum Latinum nobis esse eligendum existimaverim, quia nescimus, quid Romani facerent, si etiamnunc florerent.

2.) Vocabulis alienis non ditiorem immo pauperiorem linguam vernaculam fieri crediderim: cum haec vocabula non e natura et vocabulario linguae fiant, sed ex alio sermone servili modo transsumantur. Quibus quidem transsumptis facultas novi vocabuli vernaculi creandi adimitur, quam ob rem et lingua vere pauperior fit. Quid? Si enim novum quoddam vocabulum propter progressionem scientiarum sive ex alia causa natus sit, nonne segnitia est turpissima illud vocabulum simiarum more ex aliena lingua transsumere, cum novum vocabulum in tuo sermone creare posses? In hoc vero casu (blog) ne novo quidem vocabulo opus est, nisi vocabulo "diarium" litteram "i" (ex "interrete") agglutinando novum quoddam vocabulum crerare velis (idiarium, sive i-diarium), ita vocabulum originale "b-log" imitans. Quid de eo censes, amice? Vale. Budapestini, a. d. III. Kal. Nov.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Rhumak on Lun 30 Oct, 2006 17.56

Rhumak Mercurio Mucio Marco omnibusque linguae novandae studiosis spd

Plane tecum consentio, Muci aestimate: quod potissime pollet, nos lectores protinus usque intellegant: si verba mira (ut idiarium tuum, mi Mercuri), vel verba dubia (ut diarium tuum, mi Marce) usurparimus, linguae potentiam nonnil attenuata manebit ceterisque linguis debilior videbitur. Nonne lingua eo potentior est, quo spissius singula verba singulis rebus adhibeat? Dein, ut iam dixi, proprium linguarum vivarum est se ceteris immiscere formarique sinere (et vice versa ceteras informare posse): latinus ceteros informavit sermones cum vivus esset, et qua vivus esset. Mea quidem opinione ille adhuc vivit, et nempe vostra quidem (cur enim latine loquamini?): sed ut omnino vivus sit, demus ei quod ceterae habent: linguae mortuae tantum purae et perfectae sunt, illae solae ceteris non ditant, quia non usurpantur!

Quaeris, Mercuri, quomodo possim dicere Romanos antiquos verbum bloge diario retiali maluisse, quando latinus non sum (vera dicis, nam sum etruscus... etsi Latium incolo! :wink:): sed huic quaestioni pluries pluriesque respondi! siquidem neminem noscimus, qui natura latine loquatur, rationes linguae locutionis a lingua scripturae decerpendae sunto: quod si Latini talis populus essent, ut verba peregrina ratione phonetica aspernarentur, non solum sermo eorum pauperrimus esset, sed maxime prolixus: quid quod dureta hispanica "parvum scamnum ad pedes laxandos", toga etrusca "textura lanea candida totum corpus operiens" (atqui rarissimo duas litteras "og" in latinis verbis ingenuis reperias) vocanda erat?! Adde quod ne curriculi quidem nomine uti deberent, quia ipsum carrum a KARVM etrusco mutuati sunt! Ad summam, latine loqui difficillimum esset. Quod ad phoneticen, latinus ante Graeciam notam verba quibus "ph" "z" "y" soni inessent nulla habebat: Graecia nota, nulla difficultate novos sonos graecos in verbis graecis ad res graecas vocandas accivit, quia graeci cultus iam acciti erant: et populus ille, qui alienos cultus tanta comitate accipere non recusabat, sonos alienos recusaret??? Sed in hoc stat exemplum Romae: globalizationis columina iam ipsa constituit.

Num lingua pauperior fiat? Hoc argumentum tractationem seiunctam meretur:
Aliud est, mea opinione, verba aliena accipere, aliud linguam suam alienis subicere: si structura grammaticalis (vel melius et magis latine "partium sermonis componendarum"?) polluatur (et hoc quidem evenit: nam adverbia temporalia in loco adiectivorum [vg status hodie rerum = status hodiernarum rerum; vinum heri cenae superstes bibere = vinum hesternae cenae superstes bibere; usus graecus est rei publicae aetate acceptus]), si ergo, inquebam, structura grammaticalis ut in supero exemplo polluatur, tibi assentiar: lingua depauperata sit. Sed si verbis tantum accitis grammatica et ut ita dicam spiritus condens linguae idem manserit, quid vulnus acceperimus?

Vt finem faciam, regulae phoneticae cuiusdam linguae non tam durae et firmae ut mihi reri ferme cuncti videmini, comites: rarissima sunt nomina in gutturalem desinentia litteram, sed LAC, ALEC habemus... num posse latinum verbum in "p" desinere umquam rearis? Atqui VNVM adest: adverbium VOLVP! Qui ergo putatis linguam (quaecumque est, et maxime latina, quae pluries quam quaevis alia ceteris se immiscuit) ita marmoream quasi statua manere?

Valete
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 30 Oct, 2006 21.17

Mercurius Rhumako s.

Ut sententia Hungarica utar: in duobus molis molamus. Inde hanc disputationem continuare supervacaneum est.

Unum addo: cum de spissitate loqueris, et brevitatem vocabuli "blog" admiraris, oblivisci quidem videris, quantopere Latina et Anglica linguae inter se differant: in sermone enim Anglico vocabula ex magna parte ex una syllaba constant, in Latina vero non tam multa sunt vocabula unius syllabae.

Ego etsi solummodo barbarus Hungaricus sum, non Etruscus (?), tamen istud verbum "bloges" sive "blogum" turpe ac inutile duco. Si autem tu velis, utere vocabulo isto: scire cupio, quis Latinitatis amator te in usu sequuturus sit. Vale. Budapestini, a. d. III. Kal. Nov.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Rhumak on Lun 30 Oct, 2006 21.54

Mercurio spd

:shock:
Amice, ne mihi irascaris quaeso precorque: nam cum etruscum esse me scripsi, numquam volui te barbarum dicere, vel me supra te propter origines ponere: fidem faciat id, quod post illa scripta emotico ( :wink: ) usus sum, ut me nil ponderis in illa sententia tantum per iocum dicta posuisse significarem! Et possum etiam explicare tibi cur me etruscum dixerim: quia familia mea a parte paterna partim Tarquiniis, partim Velitribus, me Romae nato, orta est: quae oppida ambo manu etrusca et condita et diu obtenta esse satis constat: ego ergo, seu qua magnus etruscorum amator, seu qua terris etruscis ortus sed Romae natus, nomen elegi Rhumakis, quia Rhumak etrusce Romanum significat. Haec hactenus.

Et cum dissertionem hic finiendam censeas, voluntati tuae parens, etiam super re de qua agitur itidem: haec hactenus. Nisi meliora obtinuimus, saltem id sumus consecuti, quod uterque nostrum utrumque nulla difficultate intelleget, cum alter diarium, alter blogum dixerit! :)

Di te servent
:D
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 30 Oct, 2006 22.28

Mercurius Rhumako s. d.

Ignosce mihi, amice: paenitet iam me epistolam tam fervidam me scripsisse. Equidem tu fuisti sapientior, cum huic finem fecisti. Ignosce mi iterum! Vale. Budapestini, a. d. III. Kalendas Novembris.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Iulia on Mart 31 Oct, 2006 12.04

Iulia sodalibus de verbis novandis dimicantibus sal.
Puristae sunt ii, qui omnia verba respuunt, quaae post Ciceronem primum dicta sunt - tales exstant homines. Si in verbis novandis primum deliberamus, num non Latine idem exprimere possimus, ante quam verba ex aliis linguis introducamus, non sumus puristae. Et in eo cum Mercurio plane consentio, nobis in verbis novandis Latinis summa prudentia adhibenda esse, cum non sit nobis lingua Latina vernacula. Ceterum, care Rhumak, bene scis etiam in linguis hodiernis magnum esse argumentum de verbis Anglicis introducendis. Sed satis de hoc. Eo die, quo Angli et Americani dicunt 'Handy' (verbum pseudo-Anglicum a Germanis introductum) pro telephono portabili sententiam meam mutabo.
Curate, ut valeatis. :D
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Rhumak on Mart 31 Oct, 2006 13.43

Iuliae spd

Et quae esse debent, amica, tua opinione, proprietates verborum etiamsi veterum ad nova significanda? Ego indicem meum, vero parvulum, refero:

1) usurpatu facilia sint, sive declinari possint neu velut traenum longa sint
2) pronuntiatu facilia sint, sive litteras latinitati ignotas ne admittant*
3) intellectu facilia sint, sive etiam novicius latinitatis ea ilico ac facile intellegat**
4) verba singula sint, ut unum verbum uni rei innuat (quod regulae primae nectitur)

*quia magna hodie non est civitas latine loquentium, nec parametra unica ad manum sunt, quibu litteras sonosve novos introducere sit omnibu protinus scientibus, uti factum est, cum litterae novae graecae introductae sunt.
**sive ne sint prorsus inreperibilia ex quocumque lexico: si blog(um) dico novicius latinitatis etsi verbum blog ignoret (sed quis computatro usus id ignorat?), quia in lexico uno saltem (anglico) verbum illud, vel radicem verbi illius, reperire potest, non multum adlaboret, sed si ei dixero i-diarium? Non sine ingenio et ratione hoc verbum a Mercurio inventum est, sed lector qui ad hoc forum non pertineat, vel qui Mercurii epistulam numquam legerit, numquam intelleget, nisi explicavero, quia frustra ex quocumque cuiuscumque linguae lexico id verbum expetet: nec extat lexicon unicum totorum hodie latine loquentium nec nos auctoritatem id creandi habemus (vellem!): lexicon recentis latinitatis Vaticano editum pauperrimum et verborum prolixorum coacervatorumque saturum est: vg
cum in regula prima dixi "traenum" (angl. train, ital. treno), in l.r.l. "hamaxostichum" reppereram!! :cry: . Numquam (tu, Iulia, scis!) verba graeca respui, sed si tam mira, et tam facile simplicioribu commutanda! et si jeans sunt "bracae linteae caeruleae" (1 syll.-9 syll.) non audeo mi fingere qui hodie latine "kimono"(1) dicatur!!! :lol:

(1) Quod, Iulia, memento semper, "kimono" vocatur quia a cheimònis frigoribus arcet.

Valete
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Mart 31 Oct, 2006 13.54

Ceterum censeo controversiam esse componendam. Sed quo iudice? :idea:
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Rhumak on Merc 01 Nov, 2006 15.01

Marco sd

Nemine, mi Marce, qui componat, opus est: nam iam inter nos in duobus epistoliis epistolio Iuliae superioribus omnia finieramus... ego Iuliae respondens me consilio Mercurii, ut finiremus, parere voluisse oblitus eram :oops: . Quid tibi dicam? Vitium admodum puerile, postremum sermonem usque dixisse velle, annon?

Habeatis ergo, oro, superius epistolium meum pro numquam scripto, et illud Iuliae pro postremo.

Valete
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Maria Barbara on Sol 05 Nov, 2006 18.27

Maria Barbara s.p.d

Ne introduceantur verba, qua non assimilari possent!
Maria Barbara
 
Nuntii: 23
Nomen dedit: Sol 24 Sep, 2006 19.23
Location: Pannonia

Re: verba latina recentia?

Emitteby Actaeon on Sol 05 Apr, 2009 14.18

Acteon omnibus sal. d.

Haec sermo certe iucunda (gravisque :p) est! Vellem ne multarum rerum dicendarum tempore carere, sed autem careo. (:
De verbis recentibus ego quoque cuiuslibet verbi vis integra quam possumus servari licere arbitror. Exempli gratia, verbum pizza, cum parti litteratorum, verbi vi, a verbo pinsendo ductum videatur, namque hoc alimentum quadam farina subacta plana existimari potest - quia compressa est - puto pizzam in linguam Latinam pinsam (pinsa, -ae f) traduci oportere: nam hoc verbum in Italia etenim ortum est et, Italiae aliquibus locis, i qui non solum Italice sed etiam cum sermonibus regionalibus loquuntur, saepe pizzam appellant pinzam. Quam verbi versionem, Italus, probabiliorem arbitror.
Quid vos de hac re putatis? ^^

valete (;

Fori Cornelii, Nonis Apr.
Actaeon
 
Nuntii: 2
Nomen dedit: Sol 05 Apr, 2009 10.52

Re: verba latina recentia?

Emitteby Rhumak on Lun 06 Apr, 2009 19.47

Actaeoni spd

Vbi Italiae nostrae, amice, pinza pro pizza dicunt? Non cognosco talem dialectum, quare te oro ut me de eo certiorem facias, quia dialecti semper maxime mea intersunt.
Legens responsa vestra memini dissertionem meam et Mercurii et Iuliae aliorumque sapientium sodalium aliquantulo desiderio temporum praeteritorum, quibus tales dissertiones tam fecundae exercebantur... Quaero: nonne forum, de rebus saltem quae ad linguam pertinent, paululum languet?

Valete
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: verba latina recentia?

Emitteby Ericus Palmén on Mart 07 Apr, 2009 12.18

Ericus Palmén Acteoni et Rhumaki s.d.
In prooemio Lexici sui recentis Latinitatis Carolus Egger, Latinista praestantissimus iam vita defunctus, expressis verbis dicit studuisse se ”voces Italicas breviter, uno vel perpaucis verbis reddere Latinis”. Hac videlicet ratione usus vocabulum ’pizza’ elocutionibus ’placenta compressa’ et ’scriblita’ Latine reddidit. Vocem ’placenta’ praebet etiam Angelo Perugini in amplissimo suo opere ’Dizionario italiano-latino’ haec proferens exempla: “Quum mittis turdumve mihi quadramve placentae” (Martialis 6,75,1) et ”totas simul absorbere placentas” (Horatius, Sat.2,8,24).
Equidem in hac re cum viris de Latinitate colenda optime meritis plane dissentio. ‘Pizza’ est nomen peculiare cibarii Italici notissimi, nondum temporibus Horati aut Martialis praeparati, sed nostra aetate, ut ita dicam, universo fere orbe terrarum potiti, omninoque vanum est ei alia nomina Latina excogitare conari, cum, quod sciam, ubique in diversis linguis originali nomine Italico vocari soleat. Nonnulli quidem concives mei quaerunt, utrum in sermone Finnico ‘pizza’ an potius ‘pitsa’ scribi oporteat, quia littera z a nostra lingua aliena sit; sed hanc formam illi anteponere nihil esse censeo nisi supervacuum conamen cibarii Italici Finnico vestitu induendi.
Idem valet etiam in multis aliis nominibus cibariorum nationalium. Cur e.g. ‘paella’ Hispanica alio quopiam vocabulo Latine reddi debeat? Accedit quod et ‘pizza’ et ‘paella’ optime in prima declinatione collocari possunt. Paululum diversa est res, cum nomen cibarii magis cum natura Latinitatis discrepat, e.g. ‘spaghetti’. Huic nomini in dictionariis egestate meliorum inventorum neologismi Latini ‘funiculi, -orum’ et ‘vermiculi, -orum’ ( < Italicum ‘vermicello’) exhibentur. In hoc quoque vocabulo mihi placeat originalem stirpem aliqua ratione servare ; sed *’spaghetti, -orum’ saltem primo auditu elocutio minus naturalis sonat quam ‘pizza,-ae’ aut ‘paella,-ae’... Valetote !
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

PreviousNext

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron