Rhumak Mercurio Mucio Marco omnibusque linguae novandae studiosis spd
Plane tecum consentio, Muci aestimate: quod potissime pollet, nos lectores protinus usque intellegant: si verba mira (ut idiarium tuum, mi Mercuri), vel verba dubia (ut diarium tuum, mi Marce) usurparimus, linguae potentiam nonnil attenuata manebit ceterisque linguis debilior videbitur. Nonne lingua eo potentior est, quo spissius singula verba singulis rebus adhibeat? Dein, ut iam dixi, proprium linguarum vivarum est se ceteris immiscere formarique sinere (et vice versa ceteras informare posse): latinus ceteros informavit sermones
cum vivus esset, et
qua vivus esset. Mea quidem opinione ille adhuc vivit, et nempe vostra quidem (cur enim latine loquamini?): sed ut omnino vivus sit, demus ei quod ceterae habent: linguae mortuae tantum purae et perfectae sunt, illae solae ceteris non ditant, quia non usurpantur!
Quaeris, Mercuri, quomodo possim dicere Romanos antiquos verbum bloge diario retiali maluisse, quando latinus non sum (vera dicis, nam sum etruscus... etsi Latium incolo!
): sed huic quaestioni pluries pluriesque respondi! siquidem neminem noscimus, qui natura latine loquatur, rationes linguae locutionis a lingua scripturae decerpendae sunto: quod si Latini talis populus essent, ut verba peregrina ratione phonetica aspernarentur, non solum sermo eorum pauperrimus esset, sed maxime prolixus: quid quod dureta hispanica "parvum scamnum ad pedes laxandos", toga etrusca "textura lanea candida totum corpus operiens" (atqui rarissimo duas litteras "og" in latinis verbis ingenuis reperias) vocanda erat?! Adde quod ne curriculi quidem nomine uti deberent, quia ipsum carrum a KARVM etrusco mutuati sunt! Ad summam, latine loqui difficillimum esset. Quod ad phoneticen, latinus ante Graeciam notam verba quibus "ph" "z" "y" soni inessent nulla habebat: Graecia nota, nulla difficultate novos sonos graecos in verbis graecis ad res graecas vocandas accivit, quia graeci cultus iam acciti erant: et populus ille, qui alienos cultus tanta comitate accipere non recusabat, sonos alienos recusaret??? Sed in hoc stat exemplum Romae: globalizationis columina iam ipsa constituit.
Num lingua pauperior fiat? Hoc argumentum tractationem seiunctam meretur:
Aliud est, mea opinione, verba aliena accipere, aliud linguam suam alienis subicere: si structura grammaticalis (vel melius et magis latine "partium sermonis componendarum"?) polluatur (et hoc quidem evenit: nam adverbia temporalia in loco adiectivorum [vg status hodie rerum = status hodiernarum rerum; vinum heri cenae superstes bibere = vinum hesternae cenae superstes bibere; usus graecus est rei publicae aetate acceptus]), si ergo, inquebam, structura grammaticalis ut in supero exemplo polluatur, tibi assentiar: lingua depauperata sit. Sed si verbis tantum accitis grammatica et ut ita dicam spiritus condens linguae idem manserit, quid vulnus acceperimus?
Vt finem faciam, regulae phoneticae cuiusdam linguae non tam durae et firmae ut mihi reri ferme cuncti videmini, comites: rarissima sunt nomina in gutturalem desinentia litteram, sed LAC, ALEC habemus... num posse latinum verbum in "p" desinere umquam rearis? Atqui VNVM adest: adverbium VOLVP! Qui ergo putatis linguam (quaecumque est, et maxime latina, quae pluries quam quaevis alia ceteris se immiscuit) ita marmoream quasi statua manere?
Valete
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)