Salue amice Brasiliensis!
Tuae musicae patriae heus non multum scio, sed eius aliquid paullulum audiui tempore saturnalium (carneualis)... Nescio sitne bonum exemplar!
Verum citara canendo aliquas musicas sonaui Americae meridionalis, sed plerumque Argentinas uel Vruguaienses; sed fieri potest me aliquid auscultauisse neque scisse illud esse Brasiliense.
Equidem grata mihi est musica, saltem ea quam audiui, Americae meridionalis: suauis rhythmus mihi ille uidetur!
Mihi placeret uisitare Brasilem, praesertim tempore iocundisimo carneuali! At edepol uere uidetur longiquior esse ab Italia... Neque scio si et quando (spero non serissime) mihi facultas dabitur illuc adeundi! Quomodo illi dies festi carneualis illic deguntur? Mihi dixerunt omnes saltare canere ludere sine pausa per tres magisue dies, somno quoque omisso!
Ita degitisne tempus in illis ludis?
Cura ut ualeas!