Musica!

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Rhumak on Ven 03 Nov, 2006 21.57

Iuliae spd

Gratias ago. Non tam absurda est, qualem exspectabam... certe minus absurda quam illa tremenda anglica! :shock: :lol: Ceterum Romanis hos omnes modos barbaricos linguam suam legendi cunctos pariter absurdos visos esse, si audissent, pro certissimo habendumst!!!

Vale mihi
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Andreas Filius on Sat 04 Nov, 2006 5.52

Andreas Iuliae, Mucio ceterisque salutat.

Grata Iulia, puto culpam meam esse. Nam Mucii sententiam de alio themate interrogavi.
Sed gratias ago vobis duobus pro verbis. Monstravistis sensu humano vestro non me esse solum in hac via.
Finio autem cum interrogatione super musica.

Discitisne musicam in scholiis municipalibus europaeis aut in conservatoriis tantum?

Valete omnes.
Andreas Filius
 
Nuntii: 16
Nomen dedit: Sol 29 Oct, 2006 5.35
Location: Oriens Paulista

Emitteby Mucius Scaeuola on Sat 04 Nov, 2006 21.10

Saluete!

Nos in Italia muisica, mea sententia, paullulum neglegitur in scholis: nam in conseruatoriis tantum docetur, et in superioribus studiis (quae non musicalia praecipue sint) numquam audiui eam discere discipulos: solum in inferioribus studiis principia praecipiuntur, sed paucissimum est. Tamen, ut condicionem omnino explicem, sunt multi qui ad priuatos magistros ineant ut aliquo organo canere discant, ita paullulum huic scholarum defectioni occurritur.

Sed patriam tuam uidens timeo ut plane intellexi unde sis, et ultro exsitit quaestio... Vbi est Oriens paulista?

Vale et ualete!
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Andreas Filius on Sol 05 Nov, 2006 19.59

Salvete omnes.

Muci, iuvenis intelligens es :wink: . Sensisti me esse hominem paucorum verborum. At ne hoc timueris, angloamericanus non sum, sed latinoamericanus (exactius brasiliensis).
Oriens Paulista situs topographicus urbis meae est.
Noscisne musicam brasiliensem?
Andreas Filius
 
Nuntii: 16
Nomen dedit: Sol 29 Oct, 2006 5.35
Location: Oriens Paulista

Emitteby Mucius Scaeuola on Lun 06 Nov, 2006 22.10

Salue amice Brasiliensis!
Tuae musicae patriae heus non multum scio, sed eius aliquid paullulum audiui tempore saturnalium (carneualis)... Nescio sitne bonum exemplar!
Verum citara canendo aliquas musicas sonaui Americae meridionalis, sed plerumque Argentinas uel Vruguaienses; sed fieri potest me aliquid auscultauisse neque scisse illud esse Brasiliense. :roll:
Equidem grata mihi est musica, saltem ea quam audiui, Americae meridionalis: suauis rhythmus mihi ille uidetur!

Mihi placeret uisitare Brasilem, praesertim tempore iocundisimo carneuali! At edepol uere uidetur longiquior esse ab Italia... Neque scio si et quando (spero non serissime) mihi facultas dabitur illuc adeundi! Quomodo illi dies festi carneualis illic deguntur? Mihi dixerunt omnes saltare canere ludere sine pausa per tres magisue dies, somno quoque omisso! :shock: Ita degitisne tempus in illis ludis?

Cura ut ualeas!
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Andreas Filius on Merc 08 Nov, 2006 21.58

Valete omnes

Muci, super carnevali curiositatem tuam intellego :) . At thema huius fori nove mutare nollo.
Interea si consenties, musicam brasiliensem et de carnevali nuntios ad inscriptionem interretialem tuam mittam. Antequam venias ad Brasiliam, multa scire debes!

Vale et cura te quoque.
Andreas Filius
 
Nuntii: 16
Nomen dedit: Sol 29 Oct, 2006 5.35
Location: Oriens Paulista

Emitteby Furius Camillus on Iov 09 Nov, 2006 16.49

Ave,

De quo modo latina loquetur , italicam interpretationem optimam esse . Ut quidam dixerunt , nos (italicum sum :D) proximi romanis sumus sic credo (et spero :D) nostram interpretationem ab omnibus acceptura est ....

De musica in specie "Militarik industrial" cantorum , multi qui de romana cultura et de pugnis et similiis canent sunt :D Ut supra dixi, "Triarii" audivi et , ut a nome potest videri, eorum musica multum de Romanis et latinitate arguet
Furius Camillus
 
Nuntii: 32
Nomen dedit: Iov 05 Ian, 2006 11.01

Emitteby Mucius Scaeuola on Iov 09 Nov, 2006 17.21

Salue Andreas!

Nihil opus est nos a themate auertere: nam alium forum condidi in quo explicare mores tuae regionis possis!
Nam cur mihi solo de illa loqueris? Omnes certiores facito!

Praeterea, si uis mihi epistulam mittere ad meam inscriptionem interretialem, id facito sine metu! Accipere eam non potero nisi libenter. :wink:

Audire de Brasile igitur exspecto! Vale! :D
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby finnica_salammbô on Ven 20 Apr, 2007 12.28

musica de EPICA me valde delectat et ex paucis versis latine constat.
http://www.epica.nl/

etiam dicitur hic de "reincarnatus": http://www.reincarnatus.com/
-felix non possum cum maximi ingenii sim-
~pathei mathos~

vita proelium est. bonum proelium. [minna canth]
finnica_salammbô
 
Nuntii: 6
Nomen dedit: Sol 04 Mart, 2007 11.56
Location: Finnia, Germania (deinde aestate)

Emitteby Andreas Filius on Lun 23 Apr, 2007 5.24

Salve, comes

paginam Epicae inspexi, optima...
sed ubi est textus ?
Adhuc mihi difficultas pro lingua anglica est.

Ago tibi gratias pro animi attentione
Last edited by Andreas Filius on Sol 13 Mai, 2007 1.34, edited 1 time in total.
Andreas Filius
 
Nuntii: 16
Nomen dedit: Sol 29 Oct, 2006 5.35
Location: Oriens Paulista

Emitteby Andreas Filius on Sol 06 Mai, 2007 20.10

Noscitote, sodales, paulum bonae musicae brasiliensis.

[b][i]Ã
Andreas Filius
 
Nuntii: 16
Nomen dedit: Sol 29 Oct, 2006 5.35
Location: Oriens Paulista

Re: Musica!

Emitteby sailafe on Sat 13 Dec, 2008 10.53

Hanc rationem novam singularemque esse putamus! :D Musicae et numerorum lingua omnium patrimonium sunt... :wink:
sailafe
 
Nuntii: 1
Nomen dedit: Sat 13 Dec, 2008 10.00

Re: Musica!

Emitteby Andreas Filius on Sol 01 Feb, 2009 15.38

sailafe wrote:Hanc rationem novam singularemque esse putamus! :D Musicae et numerorum lingua omnium patrimonium sunt... :wink:



Certe, Care sodalis!
Andreas Filius
 
Nuntii: 16
Nomen dedit: Sol 29 Oct, 2006 5.35
Location: Oriens Paulista

Previous

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron