Marcus Phlebae ceterisque sodalibus pariter omnibus s.
Summae mihi laetitiae fuit epistula tua, amice mi litteratissime, ex qua iterum beatissima te ingenii ubertate esse intellexi.
Quod vero ad reliquias quae dicuntur attinet, rectissime fecisti, quod in memoriam illud Erasmi colloquium redegisti, quod inscribitur „Peregrinatio religionis causa“. Inducit Erasmus Menedemum quendam colloquentem cum Ogygio, qui „divum Iacobum Compostellanum“ et „Virginem Parathalassiam (*) apud Anglos percelebrem“ a se visitatos esse narrat. Vertit in ludibria Erasmus cum insaniam eorum, qui religionis pietatisque causa peregrinandum sibi esse censent, tum praecipue monstruosas clericorum fraudes, quibus lucri faciendi causa credulos homines illudunt. Ut praeclarissimo exemplo utar, Christi crucis assulas „privatim ac publice tot locis“ ostendi scribit, „ut si fragmenta conferantur in unum, navis onerariae iustum onus videri possint“. Quid igitur?
Superstitione detecta nostris temporibus non videtur esse causa, cur reliquiis trium Magorum amissis Mediolanenses iracundia efferantur. Nonne vana religione liberatos eos gaudere oportet?
Vale, valete. VI Id. Febr. Crefeldiae.
--------------------
(*) Britannice, nisi fallor: Walsingham.