Libros lege...

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

reliquiae Magorum

Emitteby Phlebas on Mart 07 Feb, 2006 23.25

Phlebas Marco Alemanno salutem dicit

Cavete! Bellum paramus recuperandorum Magorum causa.

Cum epistulam tuam legi mihi venit in mentem (propter reliquias et propter orthographiam) librum inscriptum "Le Saint Voyage de Jherusalem" (Ogier d'Anglure scripsit):

"En ladite cit
Last edited by Phlebas on Ven 24 Nov, 2006 0.30, edited 1 time in total.
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

De quodam colloquio Erasmi Roterodami

Emitteby Marcus Favonius on Merc 08 Feb, 2006 11.49

Marcus Phlebae ceterisque sodalibus pariter omnibus s.
Summae mihi laetitiae fuit epistula tua, amice mi litteratissime, ex qua iterum beatissima te ingenii ubertate esse intellexi.
Quod vero ad reliquias quae dicuntur attinet, rectissime fecisti, quod in memoriam illud Erasmi colloquium redegisti, quod inscribitur „Peregrinatio religionis causa“. Inducit Erasmus Menedemum quendam colloquentem cum Ogygio, qui „divum Iacobum Compostellanum“ et „Virginem Parathalassiam (*) apud Anglos percelebrem“ a se visitatos esse narrat. Vertit in ludibria Erasmus cum insaniam eorum, qui religionis pietatisque causa peregrinandum sibi esse censent, tum praecipue monstruosas clericorum fraudes, quibus lucri faciendi causa credulos homines illudunt. Ut praeclarissimo exemplo utar, Christi crucis assulas „privatim ac publice tot locis“ ostendi scribit, „ut si fragmenta conferantur in unum, navis onerariae iustum onus videri possint“. Quid igitur?
Superstitione detecta nostris temporibus non videtur esse causa, cur reliquiis trium Magorum amissis Mediolanenses iracundia efferantur. Nonne vana religione liberatos eos gaudere oportet? :lol:
Vale, valete. VI Id. Febr. Crefeldiae.

--------------------
(*) Britannice, nisi fallor: Walsingham.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

"De ambulatione Syracusas confecta"

Emitteby Marcus Favonius on Sat 11 Feb, 2006 15.25

M. Favonius sodalibus, imprimis amicis Mediolanensibus sal.
Exauctoratus nuper, cum domi bibliothecam ordinarem, incidi in Ioannis Godefridi Seume librum, quem multis ante annis summa cum animi voluptate perlegeram. Inscribitur „Spaziergang nach Syrakus“, id est „De ambulatione Syracusas confecta“. Seume anno MDCCCI Grimma, quod municipium in Saxonia situm est, profectus maiorem itineris partem pedibus :!: confecit.
Cum librum evolvissem, in memoriam mihi rediit eximia illa laus, qua virgines mulieresque Mediolanenses a Seume ornatae sunt. Ecce ipsius verba: Hoc quoque tibi dicam oportet incidisse me Mediolani in mulieres omnium, quae tota Italia reperiantur, quantum equidem iudicare possum, pulcherrimas venustissimasque; ne illam quidem viam illustrissimam exceperim, cui Romae nomen est „Via del Corso“. Nonne sententia suavissima? :lol: Sed timeo, ne Neapolitani, Novocomenses, Parmenses, Romani... scriptorem nostrum exsibilent.
Valete. III Id. Febr. Ex Rhenania inferiore.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby soter on Mart 14 Feb, 2006 15.07

Soter optimo Marco Favonio, Amico clarissimo, et Veronicae, Amicae Mediolanensi carissimae, s.p.d.


Carissime Marce Favoni et carissima Veronica (unica - nisi fallor - Amica Mediolanensis Fori nostri),
de mulieribus Mediolanensibus pulcherrimis venustissimisque sententia illa suavissima Ioannis Godefridi Seume (in libro qui “Spaziergang nach Syracusâ€
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Phlebas on Sol 19 Feb, 2006 0.48

Phlebas sodalibus praecipue Marco humanissimo salutem dicit

Epistulam scribo in taberna libraria vinariaque Romana.

Praeterito solis die, luminoso frigidoque, favonio spirante, vela solvi et navigavi sinum inter Tusciam et Liguriam positum.

Hodie Romae pluviam minutam considero cadentem et librum lego. Introivi tabernam et statim liber - fatum mihi est libros legere - me invenit, inscriptus : "L'Aeropoema del Golfo della Spezia" id est "Poema aerius sinus civitatis italice nuncupatae "La Spezia"', Tommaso Marinetti scripsit anno 1933. Quattuor rationes stimulaverunt curiositatem meam : descriptio locorum, absentia interpunctorum (memento epistulam nostram), sonoritas verborum et lux permeans carminem totum. Vobis mitto brevem excerptum :

Ma contro l'innocenza del mare e contro quel subaqueo albergo di squali ingigantisce l'odio delle montagne 2 Gemelli Parodi Santacroce Castellana Muzzerone che tutte ostentano pance poppe con girevoli ombelichi capezzoli capaci di schizzare fuoco a 20 miglia
Il sole distribuisce munizioni


Odium montium (nomen habent : 2 Gemelli, Parodi, Santacroce, Castellana, Muzzerone) in mare et in refugium squalorum crescit. Ventres et papillas montium ignem conicere possunt usque viginta miliarum passuum.
Sol tela distribuit.

Marce humanissume, de mediolaniensibus ceteribusque mulieribus hodie ( mea culpa ) solum mihi venit in mentem liber inscriptus "Quindecim felicitates coniugales" : et minime mulieres laudat.

Valete quam optume

Romae pluviosae scripsit, 16 Febrarius; in vico nivoso Helvetiorum (Davos nuncupant) electronice ( satisque mendose - ut semper timeo ) rescripsit et dedit, 18 Februarius A.D. 2006.
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Emitteby Marcus Favonius on Lun 20 Feb, 2006 14.42

Marcus Phlebae Soterique sodalibus amplissimis s. d. p.

Litteris tuis, Soter optime, magno cum gaudio perlectis fieri non potest, quin, quid Seume de ambulatione sua narraverit, diligentius retractem. Si ergo aliud quid invenero, quod ad virgines mulieresque Italicas, imprimis Neapolitanas et Syracusanas, pertinet, sine mora ad te rescribam.
Et tibi, Phleba optime, gratias ago pro epistula tua. Cum Marinetti ille plane ignotus mihi esset, indice scriptorum Italicorum inspecto artem futurismi ab eo profectam esse intellexi. Opus eius maximum, quod inscribitur „Mafarka – le – futuriste“, in Germanicum quidem conversum est neque vero in bibliotheca nostra municipali reperitur. Estne opus dignum, quod legatur?
Optime valete.
X K. Mart. Ex Rhenania imbribus assiduis obruta.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Marinetti

Emitteby Phlebas on Sat 25 Feb, 2006 9.33

Phlebas Marco sodalibusque salutem dicit

Veniam peto, Marce, tardae responsionis.

Questionem difficilem ponis (anglice: a good question) cum quaeris: "Estne opus dignum, quod legatur?".

Necesse est praemittere : librum inscriptum "Mafarka - le futuriste" non legi : solum legi parvum numerum carminum Marinetti.

Mea opinio Marinetti non legendum sed saltim percurrendum est, quasi curiositas litteraturae: et cum eum percurris invenire potes principia et immagines artis futurismi (et pictores et sculptores summi qui nomen habent Balla, Boccioni, Carrà).

Sed questio tua, Marce, me stimulavit ad investigandam opinionem inlustrium scriptorum: Gadda et Ungaretti ironice mentionem faciunt de Marinetti.

Gadda noster, cum describit eventos eodem tempore accidentes dicit "…neppur Sua Eccellenza Filippo Tommaso Marinetti avrebbe potuto simultanare quel che accadde, in tre minuti, dentro la ululante topaia …" id est : " …ne Marinetti quidem potuisset simulfacere (1) id quod accidit ...", (C. E. Gadda, Accoppiamenti giudiziosi, L'incendio di via Keplero, 1930-35)

Ungaretti ridiculus dicit esse scriptum quaedam a Marinetti compositum: "Hai letto il libro dell'adorato Philippe Tommasino (Marinetti)? C'è da ridere", id est : "Lexisti librum scriptum a Marinetti? Ridendum est", (Giuseppe Ungaretti; Lettere a Giovanni Papini; 3 ottobre 1917)

Ut finem faciam revenio ad mulieres : inveni librum de quo mentionem feci in priorem epistulam: inscriptio est "Les Quinze Joies de Mariage", sine auctore est, sed probabiliter Gilles Bellemère episcopus scripsit, a.d. 1390 – 1407.

Valete quam optime

________________________________________________

(1) simultanare: Gadda invenit novum verbum … et ego
Last edited by Phlebas on Ven 24 Nov, 2006 0.30, edited 1 time in total.
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Emitteby Marcus Favonius on Lun 27 Feb, 2006 13.30

Marcus Phlebae sal.
Epistula tua adductus Philippum Th. Marinetti bono animo omittam. Quod vero ad Gilles Bellemère episcopum attinet, interrete consulto librum illum, qui inscribitur „De quindecim matrimonii gaudiis“ („Le quindici...“) , his diebus in Italia, nisi fallor, uno solo € venalem haberi repperi. Sed quaero, Phleba optime, num quid ab episcopo caelibe de matrimonii gaudiis scribi potuisse credas. :roll: Vale. III K. Mart. Crefeldiæ.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

de mulieribus iureconsultisque medii aevi

Emitteby Phlebas on Sat 04 Mart, 2006 12.18

Phlebas Marco omnibusque sodalibus salutem dicit

Gilles Bellemère fuit episcopus et iureconsultus, opera de iure canonico scripsit ubi de matrimonio et de mulieribus tractat : opinionem pessimam habuit de mulieribus, propter naturalem concupiscientiam earum.

Recte dicis, Marce optime, in Italia librum inscriptum "Le quindici gioie …" uno solo € emere potes, Ugo Dèttore vertit. Sed versionem italicam non habet vivacitetem linguae gallicae medii aevi, exempli gratia : "Et quant viendra au soir, que le bon homme son mary est couch
Last edited by Phlebas on Sol 05 Mart, 2006 19.36, edited 1 time in total.
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Emitteby Marcus Favonius on Sat 04 Mart, 2006 16.09

M. Favonius sodalibus, imprimis Phlebae s. d. p.

Pergratum mihi fecisti, Phleba optime, quod iterum me dignatus sis epistula plena iucunditatis doctrinaeque.

Aegidium Bellammatrem (id est :idea: Gilles Bellemère) opinionem pessimam habuisse scribis de mulieribus, idque „propter naturalem concupiscientiam earum“. Malitiosa sane viri Christiani sententia: Nonne etiam „bella mater“ istius episcopi mulier erat? Nonne etiam viri sunt, qui naturali concupiscentia tumentes multa stulte faciant? Nostris vero temporibus animarum curatores aliter in mulieres cogitare suspicor. Utinam ne errem! Sed haec hactenus.

Quod ad excerpta attinet, nemo est, quin ex epistulis tuis maximum animi capiat fructum.

Optime vale, valete. IV Non. Mart. Crefeldiae.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Brigitte Hamann: Elisabeth

Emitteby Marcus Favonius on Merc 19 Apr, 2006 18.51

M. Favonius sodalibus rerum gestarum studiosissimis sal.

His diebus legi librum, quem Brigitta Hamann, historica Austriaca, ex optimis fontibus hauriens composuit de Elisabeth, clarissima illa imperatrice Austriaca Franciscique Iosephi uxore. Inscribitur Germanice „Elisabeth. Kaiserin wider Willen“, id est „De Elisabeth, imperatrice ab officii muneribus aversa“ (ed. nova 1997; conversus est liber in multas linguas: Mediolani 1983, Lutetiae Parisiorum 1985, Novi Eboraci 1986, Madriti 1989, Budapestini 1990; Erzs
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Bertolt BRECHT: De Iulii Caesaris negotiis

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sat 12 Aug, 2006 12.10

M. Favonius Ursinus sodalibus sal.

Bertolt BRECHT, illustrissimus ille scriptor Germanus, qui quinquaginta ante annis*) Berolini mortuus est, librum composuit, qui inscribitur „Die Gesch
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Agricola on Ven 18 Aug, 2006 17.22

Accipit obscaeno Cyniras sua viscera lecto
Nesciens, infandos concubitusque petit

Valete!
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Ven 18 Aug, 2006 17.54

Salve, Agricola!

Prorsus nescio, quid hoc loco sibi velit illud distichon. Oro te explices.

:?:
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Agricola on Ven 18 Aug, 2006 19.02

Nihil aliud facere volui nisi te qualicumque carmine laetari
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

PreviousNext

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron