Lingua Latina viva

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Lingua Latina viva

Emitteby magister hirpinus on Ven 05 Iun, 2009 23.10

Pridem (tribus annis continuis), ludus, in Campania Italiae regione, diurnalem, latino sermone, foras dat. Hoc opus ad exitum adducit propositum, cui Assessoris munus Campaniae Regionis nomen “Scuole Aperte” dedit. Diurnali nomen datur “Dies Fasti ac Nefasti”. Dies nefasti sunt discipulis: cotidianae exercitationes, munera et alia generis eiusdem. Discipuli enim velint sua schola fiat “ludus”, in quo discant suaviter.
Diurnalis scriptus atque compositus est a discipulis, qui coniungunt suas cognitiones linguae latinae cum sua peritia computatorum.
Abhinc quingentos annos, Comenius, clarus et celeberrimus philosophus et artis educandis studiosus, censebat educationis finem esse disciplinam iuventutis (velim dicere humanitatem iuvenum); saepe dicebat “educare esse vivere” et munus atque officium scholae esse docere opportune et apte.
Comenius in libro, qui inscribitur Orbis Pictus, compellat docentes : “En igitur novum scholis subsidium! Omnium fundamentalium in mundo rerum et in vita actionum pictura et nomenclatura! Quam ut vestris cum discipulis pertransire libenter ne gravemini, boni magistri, quid inde boni veniat exspectandum, paucis explicabo.
Libellus est, ut videtis, haud magnae molis: mundi tamen totius et totius linguae breviarium, plenus picturis, nomenclaturis rerumque descriptionibus
”.
Si Comenius, cui erat magna prudentia et peritia rerum scholasticarum, cogitabat ut discipuli uterentur non solum sermonibus sed etiam imaginibus in discendis disciplinis, multo magis hodie nobis incitandi sunt discipuli ut utantur instrumentis mirabilibus Interretiae et computatorum.
Quid dicam de usu linguae latinae in nostro sermone cotidiano? Explicat Terentius Tunberg, linguae latinae professor in Civitatibus Americae Federatis, cur opera Latina non solum antiqua, sed recentiora etiam omnibus litterarum Latinarum studiosis tam in ludis quam in studiorum universitatibus proponi praelegique debeant.
Plures in annos singulos ad docendi munera aggredi videntur qui credant discipulos nostros optime linguam Latinam modo vivo, id est non solum legendo (qui est mos iam inveteratus), sed etiam loquendo, audiendo, scribendo discere posse. Sciunt praeterea nonnulli sermonem Latinum iam edoctis litterarumque Latinarum peritis hominibus utile esse Latine loqui et scribere, id est lingua Latina uti, quippe quae adhuc multarum gentium vinculum esse possit, quo homines variis e gentibus oriundi, quorum sermones patrii et vernaculi permultum alius ab alio discrepent, omnia tamen efficaciter iucundeque inter sese communicare queant”.
Quomodo latine reddantur argutiae fabularum scriptorum, leporibus brevibus, pressis et a libero quodam et recondito sensu animi proficiscentibus, an carmina poetarum, qui suavi dialecto usi sunt? Difficile est, sed puto hoc fieri posse; porro audeamus in latinum convertamus et loquamur. Ratio habenda est ut etiamnunc utamur Latino, quasi lingua viva.
magister hirpinus
 
Nuntii: 31
Nomen dedit: Lun 30 Iul, 2007 23.02
Location: Campania

Re: Lingua latina viva

Emitteby L. Amadeus Ranierius on Merc 17 Iun, 2009 13.28

Lucius Hirpino sal. pl.

Tecum omnino consentio! consentioque verbis magistri Tunberg — eum conveviam mense Julio apud Conventiculum Lexintoniense, cujus actor est ille, atque haud exspectare possum Latina lingua viva voce uti cum tot aliis!
VIVAMVS·ATQ·AMEMVS
Ὁ ἀνεξέταστος βίος οὐ βιωτὸς ἀνθρώπῳ.
"Fiat Vis tecum, Luci — semper."
ΓΝΩΘΙ·ΣΕΑΥΤΟΝ

SCORPIO·MARTIANVS
User avatar
L. Amadeus Ranierius
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Merc 18 Iun, 2008 18.17
Location: Pennsylvania, Uniti Status Americae

Re: Lingua latina viva

Emitteby Rhumak on Merc 17 Iun, 2009 18.25

Magistro Hirpino et Lucio spd

Vobis, amici, aliqua de quibusdam quaestionibus super usu vivo loquelae avitae scribere aveo, quia iampridem has mecum mente revolvo, neque alibi scriptas disputatasve audivi legive. Est quidam morbus qui linguas mortuas moriturasque - vel quae mortuae moxve moriturae plusminus veraciter putentur - afficit, quem vocaverim heautologicum: per quem evenit ut qui quadam lingua sibi adamata scribant, nil alid queunt ac de illa ipsa scribere, disceptare, disputare: per quem eventum fit ut quae lingua, utpote lingua, instrumentum, quo destinata adirentur, esse debuerat, pro destinato habeatur, id est fiat sui ipsius obiectum per se ipsum explicatum, sive obiectum una ac suimet instrumentum.

Narrabo vobis aliquid de terra mea, quod forsan dubiosis explanandae quaestioni (seu de re seu de verbis) usui esse valebit. In Italia ut ubique mundi (sed hic praecipue) prae dispersione gentium rueque viarum qua devicto Romanorum Imperio et una prae profundis radicibus a loquela latina in unamquamque italarum gentium profusis, qui sermo unus omnibus communis fuerat unitis, cum communis esse perstaret disiunctis, separatim ob ipsam disiunctionem per se apud quamque gentem provolutus sit, unde factum est ut inde a medio aevo nuncusque plurimi sermones, quos dialectos vocare solemus, sed improprie, ex illa una lingua nobis omnibus avita orti in Italia floruissent, qui quamvis inter se prius minime, deinde sensim magis magisque in saecula discreparent, tamen ab illa media meta, quam dixerimus linguam latinam, aeque vel parum dest quin aeque distarent, tamquam si mente fingamus circulum e cuius centro radii antipodes delineentur, qui quamvis quo magis procedant eo inter se magis distent, tamen inter se aeque distare a centro non desinunt. Hae dialecti itaque saeculis provectae corpus animamque suam adeptae sunt, aliam ab ea latinae linguae sed consubstantialem, quae potest esse nobis imago minor eiusdem rei, in dimensione italica, quae fuit in dimensione europaea imago maior linguarum romanicarum quae dicuntur. Vbi natio mea sermonem quendam tuscanico aliis elementis permixtum pro lingua nationali assumpsit, per televisionem eiusdemque generis media huius linguae usus ad tantum gradum in usu populari pervenit, ut nunc vitam ipsam nostrarum "dialectorum" minetur, praesertim quod ad sermonem iuvenilem attinet, ubi mina dialectis non a sola lingua quae dicitur italica, sed per eadem media quae italicam diffuderunt etiam ab anglica quamvis invita (volens autem illa, vel potius in illius fautorum votis fuit nex dialectorum), veniat. Quid igitur fecere dialectorum fautores ut dialectos servarent? Ecce scribunt omnigenera opera seu poetica seu (rarius) periegetica seu dramatica illis dialectis exarata. Sed de quibus rebus haec opera agunt? De ipsa mehercle dialecto vel de pago in quo dialectus illa usurpatur! Quid, siquis aliquid serium de mundo mundive statu edere volet? Italice mehercle edet. Hinc fit ut dialectus habeatur pro sermone parvo parvis rebus apto; italica lingua pro magna magnis describendis: sed cum simus in orbe unito usque saepius fit iuvenibus ut de orbe potiusquam de pago loquantur, cui rei eorum scientia dialecti suae iam non sufficit, cum de mundi rebus italice loqui assuerint. Ita linguae nex non vitatur, sed simpliciter differtur: filii hodiernorum iuvenum certe dialecto non loquentur: qui morbus si hodie eis quae vocantur dialecti, cras ei quae hodie vocatur lingua luctifer erit, quia ita ipsa cras dialectus, non lingua vocabitur, et ipsa eodem gladio peribit. Ita illa potio, quae mederi debuerat, nil alid potest ac mortem differre, producere morbum.

Hoc periculum nunc opinione mea latinitatem afficit. E lectis dico, non per somnia visis: lego locos, in quibus latine scribitur, et video ibi nonnisi de ipsa latinitate agi: sed si ne inedia pereas temet ipsum comedis ne moriare moreris, ut ille poeta aiebat. Rogo, amici, quid faciamus ut huius generis necem vitemus? Quod facit Lucius cum radiophonia sua mihi optimum videtur. Ecquis alia quae suadeat habet?
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: Lingua latina viva

Emitteby Marrucinus on Iov 18 Iun, 2009 19.09

Marrucinus Rhumak s.d.

Omnibus consentio! Opportunae mihi videntur praesertim considerationes tuas de sociolinguistica, quam vocant. Mirum in modo descripsisti quomodo fit ut dialectus habeatur pro sermone parvo parvis rebus apto, italica vero lingua pro magna magnis describendis! Omnibus notum est cunctos philologos romancios aevi contemporanei pene ita docere.

Quod dixisti: hoc periculum, nunc, opinione mea, latinitatem afficit; mihi quoque verum videtur. Credo autem quod ut huius generis necem vitemur, non sufficit quod media informatica praebemus, neque quod, quantum fieri potest, alia temata quam ipsa latinam linguam in fora interretialia pertractemur, res bonae, nihilominus.

De hoc multoties cogitavi, et perspici quod varietates linguisticae, ut maneant vitales, tribus occasionibus in vita hominum fundamentalibus necesse est ut a loquentibus utantur. Has mihi videntur esse colloquia amorosa, acta civilia et forensia, atque concistoria sapientium. Si latinam deniquem linguam non loquerimus in occasionibus his, hoc mihi videtur, paulum spei habebimus de augenda vitalitate eiusdem.

Sententia mea videri potest fatua, et nihil obstat quominus de hac discutamur, si alicui interest. Hanc mihi suggesserunt notiones quaedam a me aquisitae in studendo philologiam romanciam. Sed cum hoc non velim gressubus meis inire in directione opposita qua dixisti nobis melius fore ut ambulemus!

Vale!
Marrucinus
 
Nuntii: 21
Nomen dedit: Iov 28 Mai, 2009 9.45
Location: Bononia, Emilia / Theate Marrucinorum, Aprutiis.

Re: Lingua latina viva

Emitteby Rhumak on Ven 19 Iun, 2009 11.15

Marrucino spd

Nec nego quae dicis nec credo deerrare a sulco meo. Si autem dicis linguam vivere pacto ut in colloquiis amorosis, actis civilibus concistoriisque sapientum adsit, has res ego non iuxta positas, sed potius aliam alii suppositam quasi in catena video: nam praeteritis temporibus si lingua duobus erat amica individuis, ea illi utebantur in amorosis colloquiis, in stomachando, in orando, in omnibu rebus quae corque mentemque amplecterentur; si cuidam amica nationi, nempe in actis civilibus usurpabatur; si denique amica mundo, tunc ipsa pervadebat concistoria sapientum: ut vides, non solum haec non iuxta posita, sed alia res ab alia descendit; verum etiam dum sat erat ut uni nationi unive mundo amica esset in superiori et supremo gradu, in infimo gradu saltem duobus, non uni, amica esset erat necesse. Quid nunc? Gradus lapsi sunt: gradus superior agit tamquam infimus: iam sat non est ut uni nationi amica sit: saltem duabus. Hoc fit quia orbe iuncto nationes tamquam individui factae sunt, et si quaedam lingua una natione usurpatur, hoc illam de capite damnare potest: nam si quodammodo loquaris grege amicorum immixtus aliter a ceteris, fit ut te locutum non intellegant, et cum gregem te immiseris ut solus non esses, tua interest ut te intellegant, ergo conaris uti sermone per quem ceteris consilia tua pateant, idest communis omnibus. In hac re opinione mea est equus troianus latinitatis: dum ceterae linguae (etiam serica, hispanica et britannica, usurpatissimae in mundo) cuidam nationi implicite nexae sunt, latina lingua superat nationes (sua ipsa historica natura) et, praeterquam Vaticano, qui autem potius ecclesia quam natio est neque ibi ullus sponte latine loquitur, nulli nationi implicata et connexa est. In hoc eius vis. Naturam ob suampte facta est ut pluribus quam uni nationibus amica sit et individuis, et per hos mundo. Nam homo naturaliter ceteris iungitur pacto ut ceteris aequalis sit: si subditus esse debet, mavult manere solus. Quavis lingua uti, quae nationi iuncta sit uni pluribusve, facit diversos eos homines qui illa orti non sint et per hoc extraneos gregi, et quamvis omnes mores gregis perdiscant semper extranei erunt. In nostris pensis est hoc docere mundum. Monstrare operibus nostris quantum discrepet usus latinitatis ab eo ceterarum linguarum in concordia hominum. Quantopere exaequet diversos. Quantopere iungat: magis, sensu meo, hoc ipso reti quo utimur. Monstrare latinitatem id centrum circuli esse, ex quo dixi ductos radios qui quamvis inter se quam maxime distent, numquam desinunt aeque distare a centro: nam nonnisi per centrum potest exsistere circumferentia, quo sublato circumferentia dirumpitur et dirupta illa omnes individui in illa fiunt dispares, quo facto vitari non potest ut grex quamvis solidus solvatur. Quomodo haec omnia monstremus requires. Opus immane. Necesse est agere per Europam. Latine loqui et scribere in consessu europaeo: quidam id iam fecerunt. Necnon facere quod Lucius facit: ne latinus sermo scriptus maneat, facere audiatur vox latina mundo. Egemus exercitu magistrorum qui modos docendae latinitatis radicitus mutent: desinant discipulos docere eos tantum, qui latine antiquitus scripsissent, quamvis polleant valeantque: incipiant docere novos scriptores. Nos sumus natio latina: omnes in mundo qui latina lingua utimur: facienda nobis litteratura nostra: poetas nostros, scriptores nostros, politicos nostros habere debemus, qui latine autem agant, non de latina lingua agant: aggrediantur mundum latine et animo latino, sed de rebus mundi, non latinitatis. Iuvenes scribant latine epistulas ad curiam europaeam super quaestionibus momenti, seniores aggrediantur ipsam curiam de visu, ut eligantur in ipsa, fiant politici nostri, ceteri latine opera pulchra scribant de bellis hodiernis et pace, de scientia, de rebus universis hodiernis: praesimus in mundo: hoc unum nobis faciendum. Si ita, concistoria sapientum sponte ad nos venient adipiscemurque alios post primos sapientes. Sed ut hoc faciamus necesse est simus ut ita dicam movementum unicum sua sede praeditum, una et omnibus nota, quo convenire liceat, quo ceter mundus nos videre possit, adire, consultare, etiam inproperare si vult, sed possit! Nunc cum convenimus sumus sparsi et hospites alienarum sedum, cum non convenimus sumus phantasmata retis: quia rete semper facit phantasmata, non homines: nunc ego tibi littera scripta, non homo: nescis qui sit mihi vultus, persona, cor.

Prodolor autem mihi prorsus alio ire videmur.

Vale.
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: Lingua latina viva

Emitteby magister hirpinus on Ven 19 Iun, 2009 19.02

Sodalibus omnibus salutem plurimam

Mecum ipse quaero: “Cur lingua latina discenda, hodie, nostra aetate? Cur iuvenibus maximeque discipulis – pueris et puellis - studia humanitatis colenda?”.
Poscas, igitur, num omne studium, quo demonstremus utilitatem linguae latinae discipulis, vanum sit! Fortasse dixerit quispiam: nostra verba non congruentia cum iuvenum exspectationibus. Etiam verba consumuntur usu et suum sensum amittunt!
Isidorus Hispalensis, qui vixit in Hiberia dubiis et formidolosis temporibus (VI-VII sec), de lingua latina disserens (Etymologiae sive origines, IX 1), dicit:
“Latinas autem linguas quattuor esse quidam dixerunt, id est Priscam, Latinam, Romanam, Mixtam. Prisca est, quam vetustissimi Italiae sub Iano et Saturno sunt usi, incondita, ut se habent carmina Saliorum. Latina, quam sub Latino et regibus Tusci et ceteri in Latio sunt locuti, ex qua fuerunt duodecim tabulae scriptae. Romana, quae post reges exactos a populo Romano coepta est, qua Naevius, Plautus, Ennius, Vergilius poetae, et ex oratoribus Gracchus et Cato et Cicero vel ceteri effuderunt. Mixta, quae post imperium latius promotum simul cum moribus et hominibus in Romanam civitatem inrupit, integritatem verbi per soloecismos et barbarismos corrumpens”.
Isidorus notat linguae latinae gradum et quasi processum, quos colligat cum rei publicae mutationibus, certis dimensisque momentis.
Nunc quaerendum est: “lingua latina, quam nostros discipulos docemus, ad quem societatem pertinet?
Si utimur Isidori argumentis, post linguam latinam Mixtam, nonne possumus temporibus nostris uti lingua latina “Europea”? Id est lingua latina Europae in corpus unum confusae!
Aetate nostra, tam incerta, cum nobis videtur cursus vitae nostrae perire, reditus ad humanas litteras erit auxilium! Etiam nos, ut Aeneas, metam velimus con tingere, id est humanitas, virtus clara aeternaque.
magister hirpinus
 
Nuntii: 31
Nomen dedit: Lun 30 Iul, 2007 23.02
Location: Campania

Re: Lingua latina viva

Emitteby Rhumak on Mart 23 Iun, 2009 18.34

Magistro Hirpino ceterisque spd

Aliqua de stylo et registro linguistico, menti meae consulta a scripto Magistri Hirpini eiusque citatione Isidori Hispaniensis

Nunc linguae europaeae latinae nil habemus nisi membra sparsa, lacertos. Emergunt tessellae, non emergit musivum. Mea opinione quidem nuncusque homines nova acquisiverunt pacto ut vetera partim prorsusve amitterent. In hoc malum historiae humanae. Futura quid nobis parant? Aliquid novum omnino: e membris disiunctis nova asciscere, vetera non perdere: ita vetera novis, nova veteribus afferunt cultum, se hornant ad invicem. Vico dicit analogiam dominari homines novos, idest hodiernos, et tamen eadem deturpare linguam veterum (scil. heroum) significata obscurando et per analogiam lexicalique substitutione tegendo. Nunc nos possumus servare et analogiam et sensum heroicum et facere ut quisquam suo registro praelato loquatur, si heroicorum temporum amator, veteribus verbis, si novorum, novis. Nolimus requirere, amici, stylum perfectum, qui nos Ciceroni comparet, quo nos delubra Deorum superemus: stylus aureus et unus oriri non potest nisi miscellanea diversorum, quae est libertas. Bene veniat soloecismus: facit linguam vivam. Corrigetur, certe: sed dum vivit, vivificat linguam: tamquam puer, qui inter initia graphio nil atque lineas facit, deinde pingere adultus addiscet, sed multum in picturis eius ab illis lineis ortum erit, neque ille sciet. Denique lingua se repraesentat in aeternum etiam per errores. Olim sodalia quaedam scripsit "venibunt" pro "venient": hoc analogia est, scil. cum amabunt et valebunt. Hoc illa creavit? Nempe ita, omnes respondebunt: sed si grammaticam dialectalem latinam historicamque legerint, videbunt talem formam "venibunt" antiquiorem esse quam ipsa forma "venient", et usurpatam in multis dialectis antiquissimi Latii: illa posthaec a sodale quodam emendata se errasse credidit: nesciebat illa se esse faliscam!!! Similia exempla plurima trahi possunt. Ego nunc dico "trahere": quia italus sum, et italice "trarre esempio" dicitur: sed Romanus antiquus numquam dixisset "trahere exemplum", dixisset potius "exemplum sumere": quid factum est? Soloecismus? Immo vero, sponte linguam novavi: idest, non delevi sensum veterem verbi trahendi, sed addidi novum, italice usitatum, latine inusitatum, qui sensui usitato verbi trahendi latini se immiscet eumque corroborat: si dico me trahere exemplum italo cuidam is nil mirum in mente videbit, sed si dico latine, is mente finget aliquem vi brachiorum alicunde exemplum ut ita dicam invitum, tamquam praeda, verrentem: multum magis vividum sensum dedi, quam si dixissem simpliciter me exemplum sumpsisse. Quid fiet, si etiam Germani, Britanni, Galli idem facient? Quique horum habent sensus reconditos in verbis suis ut ita dicam mirabiles vividosque si latinis inserentur. Sine addendis verbis, addentur significationes: verba vetera ditabunt. Hoc dedit vitam, pacto ut Cicero semper nos caelitus tueatur, sequatur, custodiat. Et cum dico Ciceronem dico optimos scriptores hodiernos per quorum ora vi boni exempli Cicero ipse nos educat, erudit, docet: non autem in se aemulando tamquam simiae, sed in sermone semper semperque novando.

Valete
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium


Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 2 guests

cron