Pridem (tribus annis continuis), ludus, in Campania Italiae regione, diurnalem, latino sermone, foras dat. Hoc opus ad exitum adducit propositum, cui Assessoris munus Campaniae Regionis nomen “Scuole Aperte” dedit. Diurnali nomen datur “Dies Fasti ac Nefasti”. Dies nefasti sunt discipulis: cotidianae exercitationes, munera et alia generis eiusdem. Discipuli enim velint sua schola fiat “ludus”, in quo discant suaviter.
Diurnalis scriptus atque compositus est a discipulis, qui coniungunt suas cognitiones linguae latinae cum sua peritia computatorum.
Abhinc quingentos annos, Comenius, clarus et celeberrimus philosophus et artis educandis studiosus, censebat educationis finem esse disciplinam iuventutis (velim dicere humanitatem iuvenum); saepe dicebat “educare esse vivere” et munus atque officium scholae esse docere opportune et apte.
Comenius in libro, qui inscribitur Orbis Pictus, compellat docentes : “En igitur novum scholis subsidium! Omnium fundamentalium in mundo rerum et in vita actionum pictura et nomenclatura! Quam ut vestris cum discipulis pertransire libenter ne gravemini, boni magistri, quid inde boni veniat exspectandum, paucis explicabo.
Libellus est, ut videtis, haud magnae molis: mundi tamen totius et totius linguae breviarium, plenus picturis, nomenclaturis rerumque descriptionibus”.
Si Comenius, cui erat magna prudentia et peritia rerum scholasticarum, cogitabat ut discipuli uterentur non solum sermonibus sed etiam imaginibus in discendis disciplinis, multo magis hodie nobis incitandi sunt discipuli ut utantur instrumentis mirabilibus Interretiae et computatorum.
Quid dicam de usu linguae latinae in nostro sermone cotidiano? Explicat Terentius Tunberg, linguae latinae professor in Civitatibus Americae Federatis, cur opera Latina non solum antiqua, sed recentiora etiam omnibus litterarum Latinarum studiosis tam in ludis quam in studiorum universitatibus proponi praelegique debeant.
“Plures in annos singulos ad docendi munera aggredi videntur qui credant discipulos nostros optime linguam Latinam modo vivo, id est non solum legendo (qui est mos iam inveteratus), sed etiam loquendo, audiendo, scribendo discere posse. Sciunt praeterea nonnulli sermonem Latinum iam edoctis litterarumque Latinarum peritis hominibus utile esse Latine loqui et scribere, id est lingua Latina uti, quippe quae adhuc multarum gentium vinculum esse possit, quo homines variis e gentibus oriundi, quorum sermones patrii et vernaculi permultum alius ab alio discrepent, omnia tamen efficaciter iucundeque inter sese communicare queant”.
Quomodo latine reddantur argutiae fabularum scriptorum, leporibus brevibus, pressis et a libero quodam et recondito sensu animi proficiscentibus, an carmina poetarum, qui suavi dialecto usi sunt? Difficile est, sed puto hoc fieri posse; porro audeamus in latinum convertamus et loquamur. Ratio habenda est ut etiamnunc utamur Latino, quasi lingua viva.