Angulus philosophicus

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Angulus philosophicus

Emitteby Cristianus Iulius on Iov 01 Apr, 2004 18.07

Cristianus Iulius sodalibus omnibus salutem!

Paucis abhinc diebus et Marco Favonio et Herimanno et Spartaco dissertationem sustinuimos de vitae sensu humanae (videte RE “Libros lege....). Haec me impulerunt ad novum thema proponendum, ut rebus super philosophicis deargumentemur. Lingua latina usa fuerunt multa per saecula magni philosophici a Seneca usque ad John Milton (quamvis iste notior eorum causa litterarum, necdum etiam de philosophia theologiaque Latine scripsit). Non possumus tunc quin illis viris honorem perferamus in philosophiam Latine hoc foro perpendendo. Eamus igitur ad istum “angulum philosophicum” ut excogitationes doctaeque evocationes apud nos fiantur.

Sinite me thema aperire verbis cum doctissimis Caroli illius Jaspers, qui de veritate haec dixit (Existenzphilosophie, Frankfurt, MCMXXXVII):

“Veritas….concinnitas est hoc verbo egregia. Videtur pollicitari quod ad nos vero eacum venit. Infractio veritatis venenat omnia quae per talem infractionem adepta sint.

“Veritas potest dolorem provocare atque nos ad desperationem ferre. Sed etiam potest nos profunde satisfacere, modo per “Entem Veritatem” extra eius contenti, propterea quod veritas adsit mundo.

“Veritas excitat animum; cum ea intellecta fuerit, impulsus surgit ad eam inconcusse sequendum.

“Veritas sustinet; exstat vigore cum Ente iungente.

“Sed enim quid veritas per se ipsa nos tantopere attrahens sit, ecce magna quaestio”

Tum denique ad veritatem philosophemus....Valete quam optime!

Pilaris, die Kal. Apr. MMIV
Cristianus Iulius
 
Nuntii: 7
Nomen dedit: Merc 17 Mart, 2004 5.13
Location: Argentina

Philosophemur!

Emitteby Marcus Favonius on Iov 01 Apr, 2004 20.17

Marcus Favonius Cristiano Iulio ceterisque sodalibus philosophandi cupidissimis sal.

„Angulus philosophicus“! :!: Egregium sane et eximium commentus es thema, Cristiane Iuli. Gratias tibi maximas. Utinam quam plurimi sodales et ad cogitandum et ad scribendum incitentur!

Equidem cum illa verba legissem, sive casu sive consilio deorum immortalium continuo recordatus sum de quodam monumento, quod Marbellae cives L. Annaeo Senecae collocaverant. Cuius in basi hunc titulum Hispanicum, nisi fallor, insculpendum curaverant: „Non hay lugar tan estrecho, donde no se pueda elevar el pensamiento al cielo“. Quae verba mihi in memoriam semper reducunt illud Senecae „Subsilire in caelum ex angulo licet“ (ep. mor. 31, 11). Philosophemur ergo et per interrete! Patet angulus philosophicus: intrare licet.

Quod exordium sumpsisti a Carolo Jaspers, magno mihi gaudio est; philosophus enim est integer et sincerus, a nulla pendens re nisi a rationis iudicio. Imprimis commotus sum eius libro, qui inscribitur „De fide philosophica“. Sed haec alias pluribus.

Vale, valete.

Kal. Apr. mmiv.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De veritate

Emitteby Herimannus on Ven 02 Apr, 2004 0.26

:) Herimannus Marco Favonio et Cristiano Iulio omnibusque legentibus sal.

Optimum reputo in his colloquiis spatium philosophicis disputationibus dicatum apertum esse: meum autem magis legendum et discendum de rebus istis quam scribendum, cum saltem et temporibus remotis me philosophiae dediderim.
De gravibus et sollemnibus sententiis quae Cristianus rettulit, hoc tamen mihi obscurum est, quod genus veritatis Carolus ille Jaspers extollat: nam mihi hoc unum de eodem constat, eum e grege conditorum "exsitentialismi " fuisse, qui crediderunt (si bene memini) nihil nisi hominis exsistentiam, praesertim dolore et solitudine plena, sapientem quemque experiri posse. Quae ergo veritas potest homini solacium praebere eumque tam fortiter illicere? Propter paupertatem studiorum meorum, libenter discam!

Novocomi, Kalendis Aprilibus MMIV

p. s. Quam suave diem nulla computatione indicare !
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Existentialismus

Emitteby Cristianus Iulius on Sol 04 Apr, 2004 2.32

Cristianus Iulius omnibus sodalibus, tum praecipue Marco Favonio et Herimmano s.p.d.

Marce, valde commotus sum tuis verbis gratissimis. Nesciebam Senecam ea dixisse sed plane acommodata videntur. Cum titulum huius thema exoptarem, manebant mea in mente verba illius Thomas de Kempis: “In omnibus requiem quaesivi, et nusquam inveni, nisi in [u]angulo[/u] cum libro”. Apparet tunc Thomas Senecamque nobis vinculum inter angulos et sapientiam ostendere….

Quod ad librum Caroli Jaspers “De fide philosophica” pertinet, eum adhuc flebiliter non legi. Sed certe curabo ut legam.

Herimanne, “dimidio animae meae” (sic te voco Horatii cum verbis propterea quod familia mea tota maternalis ex Italia Septeptrionale procedat), bene iudicas aliqua ex parte “Existentialismum” ad angorem solitudinemque tendere. Hoc clare notatur e.g. cogitationibus Johannis Pauli Sartre, qui putat sensum verum vitae (existentiae) in maestitia (lingua galla, “angoise”) adipisci, ubi ostenditur eius textura. Casus in mundo, summersus pondere rerum circumdantium atque uniformitate vitae quotidianae, homini modo licet sensum intimum existentiae per angorem ex nihilo provocatam assequi. Cum coram nihilo adduceret, homo invenit profundissimas eius posibilitates et suam libertatem obtinet.

Sed tamen variae sunt lineae Existentialismi. Aliqui philosophi ut Jaspers vel Gabriel Marcel identicam revelationem in sensum trascendentem vitae inveniunt. Commendo tibi librum illum “Existentiële Fenomenologie” a batavico auctore William Luypen scripto (credo versionem italicam prolata fuisse). Mihi videtur optima introductio ad Existentialismum eiusque philosophos.

Post istas iucundas breves considerationes, ad “vitam quotidianam” redeamus….

Valete quam optime!

Pilaris, III a. Non. Apr.
Cristianus Iulius
 
Nuntii: 7
Nomen dedit: Merc 17 Mart, 2004 5.13
Location: Argentina

De veritate...

Emitteby Marcus Favonius on Sol 04 Apr, 2004 14.14

Marcus Favonius Cristiano Iulio, Herimanno ceterisque philosophis s.d.p.

Gratias vobis ago maximas pro epistulis vestris, quibus ad cogitandum incitamur. :D Quid ergo?

Duo, ut Jaspers docet, sunt genera veritatis:

(1) Veritas, qua quisque vivitur, quam sua quisque vivendi via ratam sibi esse confirmat, quae ratiocinationibus et experimentis comprobari nequit, quae ergo denegata prorsus dissolvitur. Cuius veritatis clarissimum praebet exemplum Iordanus Bruno, qui anno mdc Romae in Florum Campo vivus, nisi fallor, igni concrematus est. Eodem modo fidem suam philosophicam testati Socrates et Boëthius vitam amiserunt.

(2) Veritas, quae scientiarum pervestigationibus, experimentis ratiocinationibusque comprobari potest, id est veritas, quae, etsi denegata erit, tamen esse non desinet. Cuius veritatis dilucidum exemplum praebet Galileus Galilei. Qui cum terram circa solem ferri negaret, non ignorabat id, quod pro explorato haberet, minime irritum fieri posse: „eppur si muove“ (cf. Jaspers, De fide philosophica I). ---

Nunc paucissima ad Thomam de Kempis (municipium Kempen haud procul a domicilio meo inter Rhenum et Mosam fluvios situm est; qua de re Thomas popularis quasi meus est :lol: ): De imitatione Christi libri iv digni sane sunt, qui perlegantur. Ut exemplo utar: Quis tam obtusus est, quin hisce commoveatur verbis: „Quanto plus et melius scis: tanto gravius inde iudicaberis, nisi sanctius vixeris“ (1, 2, 10)? --- Ceterum Senecae epistulas morales ad Lucilium Thomae aliqua ex parte notas fuisse suspicor: „Dixit quidam: Quoties inter homines fui, minor homo redii“ (1, 20, 5), quae verba ad septimam Senecae epistulam pertinere videntur.

De Iohanne Paulo Sartre alias. Iam me tempus alio vocat. Valete.

Dominica palmarum mmiv.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De exsistentialismo

Emitteby Herimannus on Lun 05 Apr, 2004 0.57

:wink: Herimannus Marco et Cristiano ceterisque legentibus sal.

Postquam doctas explicationes vestras legi, intelligo duo genera veritatis, quae breviter "obiectivum" et "subiectivum" appellare audeo, apud exsistentialistas subsistere; tamen hoc dubium mihi manet: de utra veritate tanta cum admiratione Carolus Jaspers in eo scripto quod Cristianus refert eloquatur; ibi veritas videtur extra animum vigere ("veritas excitat animum"), sed minime similis naturali scientiae cognitionibus esse. Forsitan est veritas in homine et extra hominem simul agens, quae eum paulatim ad vitae conscientiam confert.
Valete sodales: ut alibi iam dixi, aliquot dies a domo mea abero.

Novocomi, pridie Nonas Apriles MMIV.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

De existentialismo

Emitteby Marcus Favonius on Ven 09 Apr, 2004 18.15

M. Favonius Cristiano Iulio, Herimanno, Iuliae ceterisque philosophiae studiosis pariter omnibus sal.

Ut dominica Palmarum scripsi, paucissima nunc de Iohanne Paulo Sartre (cf. „Estne existentialismus humanismus?“, 1946).

---Existentia est hominis vita naturalis, in quam sine sua quisque opera nascitur sive „iacitur“.

---Essentia est humanae naturae qualitas et norma, ad quam suam quisque vitam dirigit atque format.

---Omnes existentialismi sectatores, sive Christiani sunt sive athei, hominis existentiam essentiae antecedere contendunt.

---Ii vero, qui (sicut Sartre) Deum esse negant, etiam hominis essentiam a Deo praefinitam esse negant. Dostoievski: „Si non est Deus, sui quisque arbitrii est“. Itaque suopte quisque arbitrio essentiam definire atque constituere debet. Debet! „Homo libertatis condemnatus est“. Qua de causa anxietate, solitudine, desperatione cruciatur.

---Illa autem libertas necessaria ab immoderata plurimum differt licentia: Homo enim, priusquam propositum peragat, praemeditari debet universi se esse procuratorem generis humani.

---Quae sententia a Sartre etiam in poemate dramatico, quod inscribitur „Muscae“ (2, 1, 4), adeo dilucide demonstratur, ut aliqua ex parte commoneamur de Kantiano imperativo categorico. Sartre ne cum Iesu quidem Nazareno discrepare videtur: „Omnia ergo, quaecumque vultis, ut faciant vobis homines, et vos facite eis.“ (Mt 7, 12).

---Nescio an fortius quis et subtilius hoc loco quaerat, quaenam norma observanda sit. Cui respondere velim:
„Primum diligenter et benevole rerum circumspice condicionem, id est personas, locum, tempus cum praesens tum etiam futurum, deinde sequere Augustinum, qui scripsit: ‚Dilige et, quod vis, fac...; radix sit intus dilectionis, non potest de ista radice nisi bonum exire’. Qua norma observata in beatitudinem te quandam perventurum esse existimaverim.“

De veritate, Herimanne, alias.

Valete.
:)
v Id. Apr. / parasceve a. mmiv.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De Ioanne Paulo Sartre

Emitteby Herimannus on Lun 12 Apr, 2004 18.39

:) Herimannus Marco sal.

Tibi gratias ago, Marce, tuis doctis explicationibus de exsitentialismo. Unde illud intellego, hoc genus philosophorum nullam facilitatem vitae vel levitatem adfirmare, sed arduum officium vitae eiusque optionum maximi momenti existimare et hominibus, qui recte vivere velint, tribuere.

Vale!

Novocomi, pridie Idus Apriles MMIV.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

De Carolo Raimundo Popper

Emitteby Marcus Favonius on Mart 13 Apr, 2004 1.07

M. Favonius cunctis sodalibus veritatis studiosis, praecipue Cristiano Iulio Herimannoque s.p.d.

„Quid est veritas?“ Quaestio hac de re - pro di immortales! - perdifficilis nostra torquet ingenia et in perpetuum torquebit. Tamen temptabo, quid possim, idque paucissimis.

Ac primum quidem diligenter nobis deliberandum esse censeo de sententia tua, Herimanne: „Forsitan est veritas in homine et extra hominem simul agens, quae eum paulatim ad vitae conscientiam confert.“ --- Illud „veritas in homine et extra hominem“ multis mihi modis in memoriam reducit Carolum Raimundum Popper. Qui vir sapientissimus, cum anno mcmlxxix Francofurti ad Moenum honore „doctoris rer. pol. h.c.“ ornatus esset, in gratiarum actione haec fere dixit:

i--- Quaecumque experimentis et ratiocinationibus de rerum natura investigaverimus, ea vera quidem, id est cum ipsis rebus adaequata esse possunt, sed nullo modo nosmet ipsi id certe scire possumus semperque ignorabimus, utrum „adaequatio rerum ad intellectum“ facta sit necne. Itaque, quod ad quaestiones naturales pertinet, nihil aliud nobis dicendum est nisi „Quantum coniectura coarguere possumus...“: Theoriae, quamvis certissimis iudiciis compertae, quamvis ad agendum cogitandumque utiles esse videantur, coniecturae sive opiniones (hypotheses) esse non desinunt. Quid ergo? Non est nobis veritatis norma sive criterium.
Manifestum igitur est hoc: "Veritas in homine“, id est „opinio in homine“, cum „veritate extra hominem“ adaequata quidem esse potest, sed cognoscere id nequimus.

ii--- Id, quod consequitur, apparet: Quaecumque enim coniectura perceperimus, ea tam diligenter nobis et constanter lustranda sunt, ut quam primum vitia indagemus; quibus enim positis propius nos ad „veritatem extra hominem“ accessuros esse speramus.
Quid igitur? Caremus quidem nos veritatis norma, sed in spe sumus propius ad eam adeundi.

iii-- Quae sententia a Carolo Raimundo Popper illustratur clarissimo Xenophanis Colophonii fragmento xxxiv (ed. Diels): Homo „dóxan“ (opinionem), non „epist
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De eudaemonia

Emitteby Marcus Favonius on Mart 13 Apr, 2004 12.41

M. Favonius cunctis sodalibus beate vivendi cupidissimis, praecipue Iuliae s.p.d. :)

A Seneca haec oriatur epistula: „Vivere... omnes beate volunt, sed ad pervidendum, quid sit, quod beatam vitam efficiat, caligant“ (de vita beata 1, 1): Quaestio perpetua sane est et tam difficilis, ut me quoque ad respondendum maiore ex parte caligare confitear. Quo nos referamus?

Cum maximis nos difficultatibus implicatos esse intellexerimus, maximos quoque philosophos consuli licebit. Quorum in numero (ut mea quidem fert opinio) est Immanuel Kant.

Videamus ergo, quid Kant de beatitudine (eudaemonia) dixerit:

Sua cuique vita ad imperativi categorici normam dirigenda est. Cui imperativo, ut qui sit rationis regula, etsi voluntas sensibus subiecta alio nos vocaverit, categorice, id est sine ulla exceptione, oboedire et parere debemus. Quod – pro dolor! – salva huius vitae beatitudine raro nobis contingit. Quid igitur? Homo imperativum categoricum secutus nihil aliud in hac vita assequi potest nisi ut beatitudine sit dignus. Sed ipse audiatur Kant:

„Itaque philosophiae pars moralis non est rectae vitae ratio, qua instituti in hac vita beatitudinem assequi possumus, sed doctrina, quam secuti promereri beatitudinem debemus. Nulla vero alia re nisi religione admissa spes erit tantum nobis olim beatitudinis attributum iri, quantum in hac vita promeriti erimus“ (KpV 234).

Qua de causa Kant postulandum esse contendit, ut sit vita aeterna („olim“), ut sit Deus, eius auctor. Postulat! Non confirmat ita esse.

Tantum satis est. Equidem sententiam Kantianam optime ad vitam nostram convenire arbitror.
Quid vobis videtur?

Valete.

Eodem die.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De veritate

Emitteby Herimannus on Merc 14 Apr, 2004 1.07

:? Herimannus Marco sal.

Vere doctrina tua me evertit! De illo philosopho Popper nonnihil audii et admiratus sum. Tamen ista veritas mihi plura dubia immittit quam quae solvat.
Si nulla veritas enim cognosci potest nisi ab illo, qui cognoscit, quid extra hominem subsistit, si nemo id conspiciat? Nonne est haec via, per quam nihilismus contigi potest? Quid autem de hominibus, qui nulla cum cogitatione nec dubio vivunt? Num in nihilo nihil agentes nec sentientes vivunt?
Dubia nocturna!

Vale!

Novocomi, a. d. XVIII Kal. Maias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Iulia on Merc 14 Apr, 2004 17.14

Iulia cum omnibus tum Marco s.p.d. :D

Bene monstravisti viam ad merendam beatitudinem. Et ea est via nota per omnia, puto, tempora locaque, cum homini sine homine nulla sit facultas commode vivendi et aliter vita omnis communa fiat impossibilis. Itaque religiones variae, ut postulat Kant, pollicentur beatam vitam postmortalem iis, qui illas sequuntur regulas. 8)

Sed maior tamen est differentia, an beatitudinem ea vita assecutus sis aut dignus sis ea post mortem.
Constat nos omnes haud esse beatos, si imperativum categoricum nemo non neglegit. Nec minus constat eo non derivare posse eos, qui pareant, esse beatos. Omnia, quae possumus, sunt, ut postulemus eam vitam aeternam, in qua beatitudinem praemio accipiamus.
Vita post mortem autem est res, de qua nemo certa possit dicere, ergo non scire possumus an vero, si nunc bene vivimus, post mortem in Paradiso vel Elysio quodam versemur necne.

Quid ergo nunc mihi prodest beatitudo in vita quadam aeterna, de qua nemo scit an sit, quanto minus quem habeat speciem!? Num sola spes beatitudinis posterioris vitam meam potest reddere beatam? :?:

Bene valete.

Postridie Id. Apr. E Saxonia Inferiore.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Impavidi progrediamur!

Emitteby Marcus Favonius on Merc 14 Apr, 2004 22.29

Marcus Herimanno ceterisque philosophis s.d.p. :)

Ne „dubia nocturna“ ingravescant:
Ita est, Herimanne: Quaecumque in hoc mundo a nobis cognoscuntur, ea a sensibus et ratione dependent. Itaque nihil aliud novimus nisi phaenomena. Res autem ipsas, quae his subsunt phaenomenis, percipere nequimus. [Immanuel Kant rem ipsam, quae phaenomeno subest neque ipsa sensibus subiecta est, „rem in se consistentem“ appellat („das Ding an sich“; „la cosa in sè“, „el ente en sí“).] Modestia ergo opus est.

Equidem ad vitam communem pragmatismi qui dicitur doctrinam aptam atque accommodatam esse arbitror: verum bonumque id esse, quod rerum observato usu ad iuris consensum, ad utilitatis communionem, ad hominum societatem constituendam confirmandamque pertinere videatur (cf. Cic. rep. 1, 39).

Ceterum „ignoramus et ignorabimus“. Tamen „impavidi progrediamur!“ 8)

Valete.

xviii Kal. Maias mmiv.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Vivamus...

Emitteby Marcus Favonius on Iov 15 Apr, 2004 14.12

Marcus Iuliae studiorum consorti honestissimae sal.
:)
„Num sola spes beatitudinis posterioris vitam meam potest reddere beatam?“ ...O nos miseros! Timeo enim, ne nimis scrupulose in beatitudinem inquirentes eandem ipsam in vita quoque communi aliquando emicantem prorsus neglegamus. Itaque „vivamus...“; nam „vita ipsa, qua fruimur“, ut ait Sallustius, „brevis est“.
Quid deinde? Ad mensam scriptoriam revertor...... :lol: :lol: :!: :!:

Valere te iubeo.

xvii Kal. Mai. mmiv
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Iov 15 Apr, 2004 21.15

Iulia Marco s.p.d.

Ah, id te speravi dicere! :lol: :lol:

Equidem fruo vita iuventuteque mea, singulos carpo dies et sane non sentio, quae scripsi. Si enim nimium cogitamus de futuro nimiumque afficimur curis, non iam simpliciter in diem vivere possumus, quod solam duco viam ad beatitudinem. 8)
Sententiam illam Kantianam a te refertam paululum modo in maius extollere volui, :wink: quo appareat eam sequi fundamentum quidem esse assequendae beatitudinis, non autem beatitudinem ipsam.

Ceterum et ego ad studia revertar, ut inde si non beatitudinem, tum vero voluptatem quandam ducam. :?: :lol:

Vale quam optime!
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Next

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron