M. Favonius Cristiano Iulio, Herimanno, Iuliae ceterisque philosophiae studiosis pariter omnibus sal.
Ut dominica Palmarum scripsi, paucissima nunc de Iohanne Paulo Sartre (cf. „Estne existentialismus humanismus?“, 1946).
---Existentia est hominis vita naturalis, in quam sine sua quisque opera nascitur sive „iacitur“.
---Essentia est humanae naturae qualitas et norma, ad quam suam quisque vitam dirigit atque format.
---Omnes existentialismi sectatores, sive Christiani sunt sive athei, hominis existentiam essentiae antecedere contendunt.
---Ii vero, qui (sicut Sartre) Deum esse negant, etiam hominis essentiam a Deo praefinitam esse negant. Dostoievski: „Si non est Deus, sui quisque arbitrii est“. Itaque suopte quisque arbitrio essentiam definire atque constituere debet. Debet! „Homo libertatis condemnatus est“. Qua de causa anxietate, solitudine, desperatione cruciatur.
---Illa autem libertas necessaria ab immoderata plurimum differt licentia: Homo enim, priusquam propositum peragat, praemeditari debet universi se esse procuratorem generis humani.
---Quae sententia a Sartre etiam in poemate dramatico, quod inscribitur „Muscae“ (2, 1, 4), adeo dilucide demonstratur, ut aliqua ex parte commoneamur de Kantiano imperativo categorico. Sartre ne cum Iesu quidem Nazareno discrepare videtur: „Omnia ergo, quaecumque vultis, ut faciant vobis homines, et vos facite eis.“ (Mt 7, 12).
---Nescio an fortius quis et subtilius hoc loco quaerat, quaenam norma observanda sit. Cui respondere velim:
„Primum diligenter et benevole rerum circumspice condicionem, id est personas, locum, tempus cum praesens tum etiam futurum, deinde sequere Augustinum, qui scripsit: ‚Dilige et, quod vis, fac...; radix sit intus dilectionis, non potest de ista radice nisi bonum exire’. Qua norma observata in beatitudinem te quandam perventurum esse existimaverim.“
De veritate, Herimanne, alias.
Valete.
v Id. Apr. / parasceve a. mmiv.