Salve, Decurio! Hoc utinam auxilio tibi fore possit documentum, quod in Google repperi (
http://xoomer.alice.it/davmonac/sanniti/smcippus.html):
"prupukid sverruneÃ: negandum hic functionem ad acta significari, ceu saepius conicitur, quae post magistratum ordinarium apparere debeat; cfr. ad numerum operum super hac re quam amplissimum colligendum et de interpretatione "de pactu", Franchi De Bellis, p. 83 ss.; etiam confutandum sverruneà cum kvaÃstureà nectendum, ut significet "delecto" (Vetter), seu positione seu quoniam ita praecedens verbum in casu ablativo non explanatum restat; per positionem haec duo verba virtuti personae et non publico muneri Vestricii innuunt, eius generis, quod introduci in formula onomastica latina solet a "natione", "domo", "tribu", "signo", etc.;
sverruneà (3a decl., thema a naso), nomine personae in casu dativo concordatum, ablativo prupukid gignitur. Quod mea quidem opinione "propagine" est (cfr. von Planta, 11, p. 143, *propakio- cum versione "ex praefinito", p. 513; diverse Hajnal, p. 127 ss., qui constructum adverbii ad "paciscor", "pax" cernit et in connexione cum sverruneà "cum permissione pactum per sese firmandi" interpretatur); prupukid indicat pertinentiam ad ramum gentis a cognomine sverruneà distinctae, et cum maiiúà vestirikiÃúà concordatur; cfr. Cic. Cluent. 32.72: Staienus cognomen Paeti ... delegerat, ne si se Ligurem fecisset nationis magis quam generis uti cognomine videretur, post red. in sen.: quam longe hunc Pisonem ab hoc genere cognatio materna ... abstulisser Verr. 11, 5. 180: cum ipse sui . generis initium ac nominis ab se gigni et propagari vellet; per genus et propago, sinonimi, Aug. civ. XV, 21, 104 D.-K.; vertio stirpe/genere Suerroni.
"Sverruneà cognomen esse iam Mommsen viderat, qui quamvis dubens Serroni vertit, dum totae posteriores interpretationes (cfr. Franchi De Bellis, p. 84 ss.) in inspectionem linguae conduntur potiusquam in examen de structura textus. Formula onomastica integra magistratua abellani est igitur latine Maius Vestricius Mai f. Stati n. Suerro."
Excerptum versumque a "Studi sull'Italia dei Sanniti" (Inquisitiones de Italia Samnitica) - Compendium conventus Romae habiti in Museo Nazionale Romano - Terme di Diocleziano
Curavit Ministerium pro Bonis Scientiarum et Naturae
Soprintendenza Archeologica di Roma.
Edidit "Electa" - Mediolani MM
VSQVE VALETO