cui favetis?

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sol 09 Iul, 2006 15.50

Marcus Rhumaki eruditissimo architecturae arbitro sal.

Commentarium, in quo, quid de novo Arae Pacis involucro sentires, acuratissime notasti, tantam redolet doctrinam, ut aedificii visendi causa quam primum Romam mihi ipsi eundum sit. Verba tua in pera mecum portabo. Gratias tibi ago maximas pro tanta tua diligentia in explicandis aedificii rationibus. :D

Quod ad Etruriam attinet, alia quoque municipia Tusca vidi: imprimis Pisas, Florentiam (museum archaeologicum), tum etiam Arretium, Cortonam, Veios, Tarquinios. Alia multa scio digna esse, quae visantur. Sed „ars longa, vita brevis“... :roll:

Ut ad versum illum quartum redeam ("petra ruisse non petra atque non ruens"): verbum „non“ optime iteratum!
Ceterum verba „animum lectoris offendere“ non ad te pertinent, sed generaliter scripta sunt. Ignosce quaeso!

Optime vale.
VII Id. Iul.
Ex Rhenania Inferiore.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby decurio on Mart 11 Iul, 2006 11.54

veniam detis, viri mei, namque diutissime aberam. vel si placet, respondeo, tibi Rhumaki abhinc aliquot dies roganti, quod Cansia est in media America iacens, alioqui vocata Kansas. tene compertum habeo incolam modo prope Latium?
libentissimus ego tuas litteras perlexi, in quis de illis formis prisicis collocutus es--namque in eopse tempore occupatus in studio osco (sicut Cippo Abellano et Tabulis Bantinis) sum, utens illa prisca ipsa grammatica de Buck scripta. eheu eheu multas iam quaestiones ad me relatae legendo sunt, quoniam ille modus de Buck (revera de omnibus eruditis in eis annis) est magis incertulus. per exemplum: in secundo versu Cippi Abellani est verbum prupukid, quod is dicit esse latine "pro-pactione" vel "ex antipacto" ob "a" mutatam vocalem regressam in "u" ex caussa de "pru-" praefice. linguistice non descripsit multum, etiamsi egopse aliquantulum expertus linguisticarum sim. forte modo nescio quo modo vel qua radice puk- osce vel "pact-" latine deveniatur. bene vero velim pergere in hac exsecutione porro, sed nunc cubitum ecquidem ire debeo (ut ad laborem mox mane venio). certus ero plurimum postea scribere. valete.
Last edited by decurio on Ven 14 Iul, 2006 16.14, edited 1 time in total.
decurio
 
Nuntii: 19
Nomen dedit: Mart 17 Ian, 2006 23.04
Location: cansia

Emitteby Rhumak on Merc 12 Iul, 2006 2.47

Salve, Decurio! Hoc utinam auxilio tibi fore possit documentum, quod in Google repperi (http://xoomer.alice.it/davmonac/sanniti/smcippus.html):

"prupukid sverruneí: negandum hic functionem ad acta significari, ceu saepius conicitur, quae post magistratum ordinarium apparere debeat; cfr. ad numerum operum super hac re quam amplissimum colligendum et de interpretatione "de pactu", Franchi De Bellis, p. 83 ss.; etiam confutandum sverruneí cum kvaístureí nectendum, ut significet "delecto" (Vetter), seu positione seu quoniam ita praecedens verbum in casu ablativo non explanatum restat; per positionem haec duo verba virtuti personae et non publico muneri Vestricii innuunt, eius generis, quod introduci in formula onomastica latina solet a "natione", "domo", "tribu", "signo", etc.;
sverruneí (3a decl., thema a naso), nomine personae in casu dativo concordatum, ablativo prupukid gignitur. Quod mea quidem opinione "propagine" est (cfr. von Planta, 11, p. 143, *propakio- cum versione "ex praefinito", p. 513; diverse Hajnal, p. 127 ss., qui constructum adverbii ad "paciscor", "pax" cernit et in connexione cum sverruneí "cum permissione pactum per sese firmandi" interpretatur); prupukid indicat pertinentiam ad ramum gentis a cognomine sverruneí distinctae, et cum maiiúí vestirikiíúí concordatur; cfr. Cic. Cluent. 32.72: Staienus cognomen Paeti ... delegerat, ne si se Ligurem fecisset nationis magis quam generis uti cognomine videretur, post red. in sen.: quam longe hunc Pisonem ab hoc genere cognatio materna ... abstulisser Verr. 11, 5. 180: cum ipse sui . generis initium ac nominis ab se gigni et propagari vellet; per genus et propago, sinonimi, Aug. civ. XV, 21, 104 D.-K.; vertio stirpe/genere Suerroni.
"Sverruneí cognomen esse iam Mommsen viderat, qui quamvis dubens Serroni vertit, dum totae posteriores interpretationes (cfr. Franchi De Bellis, p. 84 ss.) in inspectionem linguae conduntur potiusquam in examen de structura textus. Formula onomastica integra magistratua abellani est igitur latine Maius Vestricius Mai f. Stati n. Suerro."

Excerptum versumque a "Studi sull'Italia dei Sanniti" (Inquisitiones de Italia Samnitica) - Compendium conventus Romae habiti in Museo Nazionale Romano - Terme di Diocleziano
Curavit Ministerium pro Bonis Scientiarum et Naturae
Soprintendenza Archeologica di Roma.
Edidit "Electa" - Mediolani MM

VSQVE VALETO
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Rhumak on Merc 12 Iul, 2006 2.58

PS Recte dicis, in rure pomptino, civitate Latina (quondam Littoria) Latio inferiori, XL circiter milia sub Roma (Neapolim euntibus) inhabito.

Iterum vale
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby decurio on Ven 14 Iul, 2006 16.41

maxime gratia tibi ago, mi Rhumak, qui mihi tantam opem de Osca lingua deque Samnitibus tradidisti! namque, nosti, paene nemo hic inter eruditos Angliloquentes priscis rebus Italicis, quae ante primum saeclum a.Chr.n gesta sint, student, immo semper semper Augusto vel Ovidio vel Propertio vel aetati similibus (sat illi bene sunt, ut opinor, sed non me delectant). umquam autem illud studium florere in Italia vel etiam in Gallia repperi, ubi multi libri de eo editi sunt his diebus. si solum possim Italice legere tamquam bene Latine...
decurio
 
Nuntii: 19
Nomen dedit: Mart 17 Ian, 2006 23.04
Location: cansia

Emitteby Rhumak on Ven 14 Iul, 2006 18.53

Decurioni ps

Nil laboris, amice: eadem lingua latina et italica sunt, sed MM post annos. Sane diversae, ut personam eandem, cum bimula sit et cum octuaginta annos nata, difficile agnosceres. Empta grammatica italica, stude ratione qua latinam edidicisti et vulgari (sive italicae). Nil fatigabis.
:idea: Ceterum, si quod excerptum multum referens italice conscriptum reppereris, mitte sane ad me, libentissime tibi vertam :D, quod et ego illis verbis aliquid doceri potero.

Usque quaque valeto.
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Ven 14 Iul, 2006 19.37

Marcus Decurioni Rhumakique sodalibus linguarum priscarum studiosissimis sal.
Quae ratio inter linguas quoque diversas intercedat, ex hax apparet inscriptione Tusca:
In cippo Volaterrano, quo sepulcrum liberti ornatum erat, legitur MVCETIS CNEVNAS LAVTVNIS (genet. Etrusc.; MVCETI ~ Mogetus; CNEVNA ~ Cnaeus, LAVTVNI ~ libertus), Latine ergo, nisi fallor: „Mogeti Cnaei liberti“. Qui libertus ortu Gallicus videtur fuisse; nam MVCETI sive Mogetus ex nomine Gallico tractum est, cuius radix (cf. „mag-nus“) etiam in nomine municipii Germanici reperitur: Mogontiacum (cf. Tac. hist. 4, 15) > ... > Germanice: Mainz, Gallice: Mayence, Italice: Magonza.
Valete. Pr. Id. Iul.
:)
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Rhumak on Sol 16 Iul, 2006 18.53

Rhumak Marco ceterisque spd

Plane, amice, ita bene vertisti. Raro quidem, differenter a latinis, inscriptiones funerariae etruscae genetivo casu incipiuntur: pleraeque nominativo: si autem genetivo, tunc "mi (ame)" (= ego sum) additur propter consuetudinem rebus loquellam dandi, etruscorum propriam.

Ceterum LAVTNI dicitur habere radicem ex lyein verbo graeco, sed dubium est: tune de hoc aliquid repperisti?

Quod ad versibus Catulli, in hoc dubium incidi:

C. LXIII

Super alta vectus Attis celerei rate maria
phrygium ut nemus citato cupide pede tetigit
adiitque opaca silvis redimita loca deae
stimulatus ibi furenti rabie vagus animis
devolsit ilei acuto sibi pondera silice.

uu-u-u--uu-uuuuu
uu-u-u--uu-uuuuu
uu-u-u--uu-uuuuu

Ita primi III versus, et huc usque omnia parent (etsi: quomodo metrum vocatur? in ultimis V syllabis omnibus fere semper brevibus ubi accentus ponendus? Plane hunc numerum ignoro): sed in ultimis II quantitates longe aberrant:

uu-uu-u-uuu-uuuuu (nam "i" verbi "furenti" brevem reor qua ablativus)
--u--u--uu-uuuuu
Quomodo legendi?

*****

In carmine LXII ultimus versus stropharum, rectene lego:

Hymen ò hymenàee hymèn ades ò hymenàee?
Et hic, qui vocatur.

Iam gratias ago, pluscii sodales

Valete
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Rhumak on Sol 16 Iul, 2006 18.59

PS

Rectene conicio legendos

super àlta vèctus àttis celerèi rat
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby D. Vettius Saturninus on Lun 17 Iul, 2006 3.25

Salue, Rhumak.
Equidem semper id metrum galliambicum lego sic:
^^-/^-^-/-^^/-^^/^^-
ut ita dicam anapaestus, duo iambi, duo dactyli, et anapaestus uicissim. Sic rate, pede, loca, etc. per se pyrrhicii, non iambi sunt. Haud dissimile Anacreontis metrum, si conferamus:
"Pher hydor, pher oinon, o pai, phere d anthemoentas hemin,"
ubi forsitan legimus
^^-/^-^-/-^^/-^^/-^-^
"hymen o hymenaee hymen ades o hymenaee"
quomodocunque legatur non secus ac hexametrum.
Quid scio? Nescio quid sciam!
Vale.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby D. Vettius Saturninus on Lun 17 Iul, 2006 5.49

P. S.
Potius legatur:
"Pher hydor, pher oinon, o pai,
phere d anthemoentas hemin,"
^^-/^-^--
^^-/^^-/^--
i.e. distichum. Itaque forsitan Catullus:
^^-/^-^--
^^-/^^^^-
Rarissimum metrum rarissimi poetarum! Equidem id omnino euito, nisi "Cybeben" canam; quod facere non soleo.
V.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby decurio on Lun 17 Iul, 2006 6.31

SPD Rhumaki M. Favionio D. Vettio ceterisque

scisne, mi Marce, quando illa inscriptio scripta sit etrusca? modo miror, si forte post Gallicas incursiones hic Mogetus periit, quibus Tranpadaniam, ubi coluerant Etrusci, invaserunt, unde duae nationes mixtae fiebant.
decurio
 
Nuntii: 19
Nomen dedit: Mart 17 Ian, 2006 23.04
Location: cansia

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Lun 17 Iul, 2006 10.12

Marcus Rhumaki, Decimo ceterisque sodalibus s.

(1) Cat. 63: versus galliambici (Galli: Cybeles deae sive Magnae Matris Deum sacerdotes, qui „acuto silice“ usi virilitatem sibi exsecabant):

Ecce schema frequentissime usitatum:

v v - v - v - - // v v - v v v v ~ (// diaeresis, ~ ultima syllaba anceps)

„Super álta v
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Lun 17 Iul, 2006 12.18

Marcus Decurioni, Rhumaki ceterisque Etruscologis sal.

Inscriptionem MUCETIS CNEUNAS LAUTUNIS descripsi e Iacobi Heurgon libro, qui inscribitur „Die Etrusker“*) (p. 101).

Heurgon annotat (p. 404): C.I.E. 40; T.L.E. 387; cf. C.I.L. XIII 6740 a; Dessau, J.L.S. 7085; G. Dottin, La Langue gauloise, p. 273.

Galli priusquam a.u.c. CCCLXIV Romam pervenirent, agros Etruscorum populabantur. Fieri ergo poterat, ut Galli ab Etruscis capti in servitutem redigerentur.

Quod vero ad LAUT(U)NI attinet, Heurgon nomen ductum esse scribit ex LAUT(U)N, i.e. familia.

Valete.
XVI K. Sext.
Crefeldiæ.

............................
*) „La Vie quotidienne chez les Étrusques“, i. e. „De vita cotidiana Etruscorum“, in Germanicum conversus: Stutgardiae 1971.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Ericus Palmén on Mart 18 Iul, 2006 0.58

Ericus Palmén Marco Favonio s.d.p.
In nuntio 5380 quinque primos versus galliambicos carminis Catulli sexagesimi tertii (63: 1–5) metrice hoc modo expressisti:
„Super álta v
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

PreviousNext

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron