by Iulia on Sat 23 Oct, 2004 19.49
Iulia Riccardo ac Spartaco suis sal.
Constat Romanos praeter saturam omnia genera litterarum a Graecis sumpsisse - id Horatius clarissimis suis atque pulcherrimis suis verbis dicit. Tamen omnia haec genera suo modo expleverunt, ita ut carmen epicum Romanum ab Graecis haud paulum differt.
Puto modum cogitandi Romanum alium esse quam Graecum: In principio Romanis res poeticae fuerunt vanae; alicuius ponderis solum fuerunt, quae quiscumque fecit pro rem publicam. Inde etiam id maximus amor patriae, qui non tantus fuit in ulla civitate Graeca. Dum res publica erat, ea aestimatio praevalebat - confer Ciceronis verba "Quaerenti mihi multumque et diu cogitanti quanam re possem prodesse quam plurimis, ne quando intermitterem consulere rei publicae, nulla maior occurrebat, quam si optimarum artium vias traderem meis civibus; quod compluribus iam libris me arbitror consecutum. " (de divinatione II, 1) - et etiam post numquam vero desinit. Itaque tot habemus opera, quae tractant historiam, res politicas et ethicas, et quae omnia scripta sunt, ut alicui prodessent. Aliquo loco Seneca instituit ordinem disciplinarum philosophicarum: Ethica primo loco esse, quia maxime prosit hominibus, physica secundum obtinere locum, quia vita bona sit vita secundum naturam eoque prodesset scientia rerum naturalium; logicam ponit in ultimum locum, quia nihil efficiat quam ut animum possit exercere. Desunt res polititicae, quae etiam inter primos essent locanda.
Alia est res apud Graecos: Habebant enim artem artis causa, et non solum artem utilem probabant ut Romani. Res poeticae semper magni erant momenti, et ab antiquissimis diebus fuerunt rhapsodes, et fuerunt carmina, quibus tradiderunt historiam et mythos eoque admonebant Graecos se omnes eiusdem esse populi. Ceterum magni momenti fuit scientia naturae, et quidem omnis naturae, ergo naturae et physicae et cosmi et hominis et numerorum etc. Addendum est linguam Graecam ob articulos, quos ante quodvis verbum ponere possunt, et ob multitudinem participiorum multo aptiorem esse rebus abstractis quam lingua Latina. Nonnullis locis scriptores Romani queruntur egestatem linguae Latinae, quia verba ut "tò ón" non habet - multo post "tò ón", participium praesentis verbi "esse", convertum est verbo "ens".
Ob eas modi cogitandi discrepationes litterae Romanae tam dissimiles sunt litteris Graecis. Romani, cum semper viderent, ut prodessent hominibus et rei publicae Romanae, vix ullam rem novam magni momenti invenerunt, in litteris solum saturam, nullam partem philosophiae. Omnia, quae habuerunt, traxerunt ergo a Graecis, et ante quam noverunt eos, nullum genus litterarum, nullam veram philosophiam et religionem paululum modo evolutam habuerunt. Auctoritas autem Graecorum effecit, ut Romani primum cognoverunt litteras Graecas. Cum autem ipsi non fuerint Graeci et quia res, quae cogitantur, et res, quae exprimi potest, mire congruunt, nonnisi de iis rebus scripserunt, quae noverant et quae magni iis fuerunt ponderis. Cum autem didicerunt linguam Graecam, et ipsi de rebus difficilioribus coeperunt. Ita genus Romanum litterarum ortum est, quod a litteris Graecis differt, sed quod sine litterios Graecis certe omnino non esset.
Ceterum tecum dissentio, Riccarde, aemulationem esse inventionem Romanam. Immo quidem Graeci maxime vivebant modo "agonistico": Semper habuerunt aliquae certamina omnis generis ("agôn" vox Graeca "certamen"): Erant certamina tum athletica cum etiam poetica et dramatica, in quibus vincere maximi momenti erat et causa magni honoris in civitate domestica. Si ergo aliquis invenit aemulationem in rebus litterarum, certe fuerunt Graeci, non Romani.
Valete.
Gottingae, a. d. X Kal. Nov.
Last edited by
Iulia on Sol 24 Oct, 2004 12.01, edited 1 time in total.