De Latinorum litterarum novitate

Colloquia de antiquitate

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De Latinorum litterarum novitate

Emitteby RiccardoP on Iov 21 Oct, 2004 20.53

RiccardoP omnibus lectoribus S.D.P.

De Latinorum litterarum novitate disceptemus!

"Graecia capta ferum victorem cepit et artes intulit agresti Latio": haec Horatius dicit in Epistulis suis (II,1,156-157). Sed verone Romani scriptores qui semper aliena exempla imitabantur erant?
Latini hoc putabant et iis erat coscientia solum satyram tota eorum esse. Tamen non quae laudaretur indigna Latinae litterae videbantur. Ispae Latinae litterae origine imitationes Graecarum litterarrum erant: enim primum scriptum litterarum (DXIII ab Urbe condita) Livii fabula ex Graeco versa fuit. Etiam Aeneas Achilles et Ulixes videtur (bellator et viator est).
Tamen vero hac re Latinorum inventum novum est, quod aemulatione uterentur ut imitatio ars faceretur. Mecum convenitene an non?

Valete!

P.S. – De meo imperfecto Latino apud lectores omnes me excuso: enim mihi desiderium me futurum Latinistam est, sed nunc solum Italus discipulus sum.
RiccardoP
 
Nuntii: 14
Nomen dedit: Mart 19 Oct, 2004 20.34

Emitteby Spartacus on Ven 22 Oct, 2004 21.13

Spartacus Riccardo sal.


Bene venias ad has paginas Latinas. Beatam remansionem in nostro convivio te exopto !

Epistulam tuam legendo, video sentioque te res magni ponderis, quin “graves” dicam, commemorare velle. Idcirco, te volente, tibi suadeo librum quemdam legere, quem puto optimum ad dubitationes tuas tollendum, qui “Historia Educationis in Antiquitate” ( Gallice “Histoire de l’Éducation dans l’Antiquit
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Iulia on Sat 23 Oct, 2004 19.49

Iulia Riccardo ac Spartaco suis sal.

Constat Romanos praeter saturam omnia genera litterarum a Graecis sumpsisse - id Horatius clarissimis suis atque pulcherrimis suis verbis dicit. Tamen omnia haec genera suo modo expleverunt, ita ut carmen epicum Romanum ab Graecis haud paulum differt.
Puto modum cogitandi Romanum alium esse quam Graecum: In principio Romanis res poeticae fuerunt vanae; alicuius ponderis solum fuerunt, quae quiscumque fecit pro rem publicam. Inde etiam id maximus amor patriae, qui non tantus fuit in ulla civitate Graeca. Dum res publica erat, ea aestimatio praevalebat - confer Ciceronis verba "Quaerenti mihi multumque et diu cogitanti quanam re possem prodesse quam plurimis, ne quando intermitterem consulere rei publicae, nulla maior occurrebat, quam si optimarum artium vias traderem meis civibus; quod compluribus iam libris me arbitror consecutum. " (de divinatione II, 1) - et etiam post numquam vero desinit. Itaque tot habemus opera, quae tractant historiam, res politicas et ethicas, et quae omnia scripta sunt, ut alicui prodessent. Aliquo loco Seneca instituit ordinem disciplinarum philosophicarum: Ethica primo loco esse, quia maxime prosit hominibus, physica secundum obtinere locum, quia vita bona sit vita secundum naturam eoque prodesset scientia rerum naturalium; logicam ponit in ultimum locum, quia nihil efficiat quam ut animum possit exercere. Desunt res polititicae, quae etiam inter primos essent locanda.

Alia est res apud Graecos: Habebant enim artem artis causa, et non solum artem utilem probabant ut Romani. Res poeticae semper magni erant momenti, et ab antiquissimis diebus fuerunt rhapsodes, et fuerunt carmina, quibus tradiderunt historiam et mythos eoque admonebant Graecos se omnes eiusdem esse populi. Ceterum magni momenti fuit scientia naturae, et quidem omnis naturae, ergo naturae et physicae et cosmi et hominis et numerorum etc. Addendum est linguam Graecam ob articulos, quos ante quodvis verbum ponere possunt, et ob multitudinem participiorum multo aptiorem esse rebus abstractis quam lingua Latina. Nonnullis locis scriptores Romani queruntur egestatem linguae Latinae, quia verba ut "tò ón" non habet - multo post "tò ón", participium praesentis verbi "esse", convertum est verbo "ens".

Ob eas modi cogitandi discrepationes litterae Romanae tam dissimiles sunt litteris Graecis. Romani, cum semper viderent, ut prodessent hominibus et rei publicae Romanae, vix ullam rem novam magni momenti invenerunt, in litteris solum saturam, nullam partem philosophiae. Omnia, quae habuerunt, traxerunt ergo a Graecis, et ante quam noverunt eos, nullum genus litterarum, nullam veram philosophiam et religionem paululum modo evolutam habuerunt. Auctoritas autem Graecorum effecit, ut Romani primum cognoverunt litteras Graecas. Cum autem ipsi non fuerint Graeci et quia res, quae cogitantur, et res, quae exprimi potest, mire congruunt, nonnisi de iis rebus scripserunt, quae noverant et quae magni iis fuerunt ponderis. Cum autem didicerunt linguam Graecam, et ipsi de rebus difficilioribus coeperunt. Ita genus Romanum litterarum ortum est, quod a litteris Graecis differt, sed quod sine litterios Graecis certe omnino non esset.


Ceterum tecum dissentio, Riccarde, aemulationem esse inventionem Romanam. Immo quidem Graeci maxime vivebant modo "agonistico": Semper habuerunt aliquae certamina omnis generis ("agôn" vox Graeca "certamen"): Erant certamina tum athletica cum etiam poetica et dramatica, in quibus vincere maximi momenti erat et causa magni honoris in civitate domestica. Si ergo aliquis invenit aemulationem in rebus litterarum, certe fuerunt Graeci, non Romani.

Valete.
Gottingae, a. d. X Kal. Nov.
Last edited by Iulia on Sol 24 Oct, 2004 12.01, edited 1 time in total.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Spartacus on Sol 24 Oct, 2004 4.04

Spartacus Iulae suae sal.

Epistulam tuam proxime praeteritam, mi Iulia, sive facundia singulari sive linguae Latinae Graecaeque scientia sive summo ingenio praeditam, libentissime et magno cum gaudio perlegi.

Ut omnia breviloquens dicam, pariter ac te de hoc themate censeo.

Opportune, aliter esse non potest, quoniam id quod mihi dicendum est, iam penitus commemoravisti!

Sin aliquis plura de eodem themate scire vellet, res quae mihi supervacanea esset, namque perfecte scripsisti, ipso suaserim librum optimum legere, qui mores Graecos cum Romanis mirabiliter confert: “Urbs Antiqua” (La Cit
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby RiccardoP on Ven 29 Oct, 2004 21.11

Riccardo Iuliae ac Spartaco S.D.P.

Vobis gratias ago, quod respondistis!

Breviloquens, volo rem subtilius explicare.

Certe, ut Iulia dicit, certamen est Graecorum inventio. Tamen “aemulatione” non solum “certamine”, sed etiam “imitatione” (Italice “emulazione”) usus sum: “imitationis certamine”... cum Graecis!

Latini scriptores Graecos tenebant auctoritates et eodem tempore ex parte eorum scribendi genus mutabant, hoc modo cum illis “contendendo”: bono lectori quem superiorem scriptorem scriptor exemplum sibi imitandum proposuerat et simul iudicandum utrum eleganter is illud genus mutavisset necne intellegendum erat.

Hoc Italice “arte allusiva” (“ars aliquem imitandi”, “ars aemulationis/imitationis”) est. Vos hortor ad hunc librum legendum: “Ars aemulationis/imitationis” (Italice “Arte allusiva”), ab Giorgio Pasquali, cui Romana imitatio/aemulatio primo videtur ars.

Valete!
RiccardoP
 
Nuntii: 14
Nomen dedit: Mart 19 Oct, 2004 20.34

Emitteby Spartacus on Mart 02 Nov, 2004 1.29

Spartacus cum Riccardo Iulaeque tum omnibus ceteris sodalibus sal.

Ne longum sit, tantummodo dicam quod nemo umquam omnino recte est atque erit, etiamsi vel disputative vel firmus ad probandum de re supera narret. Veritas, si est, in medio, non in extremis, stare solet. Ita dumtaxat reor.

Aequare omnes res semperque eas temperare, haec mihi suasi!


Valetote.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31


Return to Antiquitas Romana

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron